Skip to the text

Articulus 36

Quod ex contrectatione divinæ Prolis deificata sunt membra cuncta sacræ Virginis.

QUIS mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris et deosculer, et jam nemo me despiciat?1 Non est (ut opinor) qui ignoret, rationis ens compos, ex mutuo frequentique corporum contactu, alterius qualitatem in aliud migrare, novamque dispositionem unum ab alio sortiri atque contrahere. Nempe, qui pollutum tangit, polluitur; et qui sanctum tetigerit, ipse quoque sanctificabitur. Porro, in corporibus quibus præsidet itemque inexsistit dominatrix ratio, istud tunc præsertim veritatem habet, dum ex consensu appetituque spiritus, corporum contingit contactus. Vicissim quoque ex mundi attactu, immundum vehementius inquinatur, dum videlicet est aut intentio prava, aut fides profana: quemadmodum his qui Christi mundissimam carnem crucifixerunt accidisse palam est. Et denuo interdum ex immundi contactu, quod purum est, eminentius purgatur: uti leprosorum oscula, Sanctorum quandoque carnem mentemque sanctificaverunt. Verumtamen, horum nullum ex virtute corporis effici, certum est. Neque enim mundum, ex se maculare novit immundum: sed quemadmodum mundi contactus, perfidiæ et item intentioni obliquæ permixtus, tangentem ob suæ mentis vitia fœdat; sic (ni fallor) immundi attractatio, ob tangentis fidem et item caritatem, eumdem emundat.

Quum igitur unumquodque corpus activum, quantum de se est, applicatum sibi assimilet, et in ipsum, si capax sit, propriam virtutem transfundat; ex hoc perpendere atque metiri par est, quantum ex uberrimo affectuosissimoque Dei incarnati contactu, purissimæ sit deificata Virginis caro. Enimvero, quis deiformis illius corporis quod superbeatæ animæ ipsique divinitati conjunctum exstitit, queat explicare virtutem? Erat, si rite considero, omni nimis vallatum virtute: quippe quod divinæ operationis proprium dignissimumque exstitit organum. Virtus equidem animæ redundat in corpus; et in Christo utique divinitatis virtus in utrumque redundavit. Tenerrima itaque atque dulcissima, mundissima atque sanctissima, causalissima ac virtuosissima erat caro illa electa; et per eam ac in ea quod intus latebat resplenduit, et ut sic fatear, redolebat operabaturque illis solis auribus de quibus dicitur:2 Qui habet aures audiendi, audiat, etc. Illius igitur pudicissimæ Virginis ac honestissimæ Matris, quæ ipsi maternum omne ministerium exhibuit et ad incrementa usque deduxit, quæ dulcissimum infantem speciosissimumque puerulum toties in ulnis suscepit, in gremio fovit, ad ubera tenuit, sibique blandientem ac arridentem infantulum, tam suaviter osculabatur, tam placide intuebatur, tam amorose alloquebatur, cum qua et inter cujus brachia toties suavis cœlestisque sponsus dormivit, et apud cujus maternum pectus virgineaque ubera tam ubertim requievit: hujus, inquam, quemadmodum nobile corpus ex tali tantaque divinæ carnis contrectatione deificatum censeri oportet? Quantam dulcedinem atque fragrantiam, quantam munditiam atque virtutem exinde sortitum est?

O summa Maria, cujus inferior portio (carnem loquor) tam amabilis, tam pura tamque suavis atque decora effecta est! Nempe, si virtus exibat de illo et sanabat omnes, quid utique in materna virgineaque carne, divinæ influentiæ capacissima, virtus illa Christi peregit?3 Legimus vicissim quosdam ex sanctorum aliquorum virorum colloquio vel intuitu, osculo vel attactu, mentis fervorem compunctionemque adeptos: quid ergo divina Genitrix, quæ, uti jam nunc dictum est, cum Sancto Sanctorum primum in terris vixit, hinc sanctitatis ac gratiæ mentis et corporis contraxisse credenda est?

Footnotes

  1. Cant.viii, 1. ↩

  2. Lec. vii. 19 ↩

  3. Cant. vii. 19 ↩

Chapter 37 of 110