Skip to the text

Articulus 37

Descriptio qua cœlestis sponsus singularem suam sponsam virginemque Matrem describit.

EQUITATUI meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.1 Quoniam quidem alia longe est sanctæ Virginis dignitas per naturam, atque alia per gratiam, in descriptione qua ipsam Spiritus Christi descripsit, variis multiformibusque rebus comparata est, ob multiplices quas divinitus gratias sortita est. Porro singula quæque ipsius membra describens, ea rebus quarum proprietates gratiis virtutibusque illorum similiores sunt, comparavit. Verumtamen omnis ista descriptio spiritualiter congruentius accipitur. Potest quoque aut in toto, aut utique pro parte magna, ad litteram accipi, propter naturales perfectiones supernaturalesque ipsius sponsæ in corpore itemque in mente dignitates ac gratias. Spiritualem vero illam prolixam difficilemque intelligentiam hic inserere non decrevi. Quæ autem ex Canticis ad sponsæ præconium introduco, ob id hic insero, ut affectuosæ menti illius amatrici occasionem efficiam qua tam naturalem quam supernaturalem Mariæ perfectionem dignitatemque, quam etiam corpori ejus præelecto sponsus Filius præstitit, contemplari purius queat. Nempe in hoc operis hujus primo libro, de his potissime scribere nitor quæ ad gloriam laudemque virgineæ carnis suavissimæ Genitricis respiciunt. Denique sapientibus ignotum non arbitror, quemadmodum olim exercitus Dei, plebs Hebræa, submersis ixod. xiv, 3-28.

Ægyptiis, Dei omnipotentiam magnificentiamque præsentaverit. Sic prorsus Maria, dum in virtute Creatoris aerias omnes potestates devicit atque oppressit, non inepte exercitui illi divino in curribus Pharaonis submersis assimilatur.2

Insuper Virgini sponsæ loquens sponsus: Pulchræ (inquit) sunt genæ tuæ sicut turturis;3 collum tuum sicut monilia. Pulchræ utique, quæ decore pudicitiæ perfusæ, candidissimis illis divini sponsi Unigenitique Patris genis toties cum suavi osculo sunt conjunctæ. Præterea: Quam pulchra es (ait), amica mea! quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet;45 et denuo, Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon: in primo simplicitatem, in secundo claritatem dulcissimorum oculorum insinuans.6 Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad; dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro. Porro suavissima illa roseaque felicis Matris labia, crebris adorandi Filii carissimique sponsi osculis vehementer deificata, describens: Sicut vitta coccinea (inquit) labia tua, et eloquium tuum dulce;7 rursusque, Favus distillans labia tua, Ibid. 11. sponsa: in primo pulchritudinem et eloquentiam, in secundo eorum redolentiam declarans. Ob verborum quoque ejus suavissimum mellitumque sonitum: Mel (ait) et lac sub lingua tua.8 Amplius, de mundissimis ejus orsus uberibus: Duo (ait) ubera tua, sicut duo hinnuli capreæ gemelli qui pascuntur in liliis. De quorum tamen præconio paulo ante, prout sanctissima Virgo præstare dignata est, pro viribus disseruisse me memini.

Adhuc autem, incessus pudicissimæ castissimæque sponsæ gratiosissimam delectabilemque maturitatem designans: Quam pulchri (asserit) sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Junctura femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. Continuo quoque de pluribus sponsæ singularis compaginibus fari oblectatus virgineus sponsus:

Ibidem.9

Umbilicus (inquit) tuus sicut crater tornatilis nunquam indigens poculis; venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. In quo sacratissimi uteri maternam fecunditatem virginali puritate decoratam, dulcissime innuit atque fatetur. De cujus etiam fragrantissima desiderabilique ubertate, jucundissimus atque mundissimus delectabiliter edisserit sponsus. Virgini quippe Matri, ejusque materno ventri, cum excellentissimo loquens præconio:10 Emissiones tuæ (inquit) paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus. Verumtamen, quoniam de isto plenius, ut quivi, ante disserui, nunc inde paulisper subticeo.11

Insuper itaque, in Matris virginis et item sponsæ singularis prorumpens rex Messias, Christus Dominus, laudes: Collum (ait) tuum sicut turris eburnea; et denuo: Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis;12 nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum;13 caput tuum ut Carmelus, et comæ capitis tui sicut purpura regis juncta canalibus;1415 statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris, et odor oris tui sicut odor malorum; guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum. Tandem igitur de sponsæ qualitate concludens sponsus: Quam pulchra es (ait) et quam decora, carissima in deliciis!16 Porro gratitudinem vicissitudinemque ista rependens:17 Ego (inquit) dilecto meo, et ad me conversio ejus.

Nunc ergo hæc sic induxerim, non ut plenam atque subtilem, spiritualem itemque altiorem divinissimorum horum intelligentiam verborum aperire in istis putaverim (altissimum quippe est hoc negotium, et majoris egens scrutinii); sed, quemadmodum fassus sum, hinc ista superficialiter conscripsi, ut præbeatur affectuoso lectori, devote delectabiliterque de sanctissima Virgine contemplandi occasio. De qua utique, nec plene nec digne fari seu scribere vel contemplari valemus: quippe qui nec corporis sui dignitatem deificationemque speculari sumus idonei. Utinam indignissimo ipsa mihi parcere laudatori, qui ne nomen quidem ipsius effari dignus consisto, piissima dignetur.

Footnotes

  1. Cant. 1, 8. ↩

  2. Exod. xv, 3-28. ↩

  3. Cant. 1, 9. ↩

  4. Ibid. 2. ↩

  5. Cant. iv, 1. ↩

  6. Cant. i, 4. ↩

  7. Ibid. 3. ↩

  8. Ibid. 5. ↩

  9. art. xxxiv. ↩

  10. Cant. IV, 13. ↩

  11. art. XXII, XXIII. ↩

  12. Ibid. IV, 4. ↩

  13. Cant. VII, 4. ↩

  14. Ibid. VII, 4, 5. ↩

  15. Cant. iv, 7-9. ↩

  16. Ibid. 6. ↩

  17. Ibid. 10. ↩

Chapter 38 of 110