Articulus 38
De bonitate harmoniæ et æqualitate complexionis Virginis benedictæ atque divinæ.
EX præinductis palam reor talem in mente itemque in corpore sacram fuisse Virginem, qualem Dei Genitricem decuit esse. Decuit autem, prorsusque (ni fallor) oportuit, optimæ illam complexionis fuisse Puellam, convenientissimamque sortitam harmoniam, cujus caro Divinitati exstitit copulanda, atque ex qua Deus incarnari elegit: quoniam nulla naturæ imperfectio congruebat Dei Verbo, sed supersancto supermundoque Filio, mente ac carne pura perfectaque debebatur genitrix.
Præterea, certum omnino est Christi carnem tenerrimam, convenientissimam ac summe naturaliter fuisse dispositam: ideoque carni tam nobili, proportionale congruumque debebatur alimentum. Unde virginale felicissimæ lac Genitricis tale utique fuit, quatenus dignum aptumque divinæ foret carnis alimentum: ad hoc autem optima necessaria erat naturæ dispositio.
Amplius autem, omnis ei erat præstanda naturalis perfectio, per quam universa exstitit reparanda et item melioranda natura. Sed si præinducta rite deducta sunt, per Mariam cœlorum reparatur ruina, mundus redimitur, ipsique inferi remediantur.1 In naturalibus ergo omnino perfecta exstitit. At vero, quam ei negare perfectionem vales, quæ universæ perfectionis Fontem concepit et edidit? Adhuc autem, quemadmodum in donis gratiæ, sic prorsus in naturæ quoque perfectionibus simillima Filio suo erat Maria. Illi autem naturæ nulla defuit nobilitas aut perfectio :23 indetrahibiles quippe defectus dumtaxat assumpsit. In hoc itaque simillima ipsi exsistebat Virgo fecundissima.
Insuper, per bonitatem naturalium, gratiæ donorum capacior, ad mutuam conversationem suavior, et item amabilior virtuosiorque quis efficitur. Ea ergo Puella, quæ nedum gratia, sed gratiarum quoque plenitudine, ipsoque gratiarum Fonte implenda erat atque dotanda, cum qua vivere, imo in qua esse, Dei fuere deliciæ, et cum qua tam singulariter in terris conversari elegit, quæ ipsius demum amica summa singularisque fuerat sponsa, omni erat naturali bonitate eminenter ornanda, omnique penitus dulcedine ac amabilitate replenda :4 alioqui non videbitur Deus Filius Matrem suam electissimam condecenter veneratus.
Footnotes
Chapter 39 of 110