Articulus 39
De corporali incomparabilis Virginis pulchritudine.
JAM pro viribus deductum est, nedum gratiæ plenitudinem, sed naturalem quoque omnem perfectionem eam prorsus decuisse quæ universæ perfectionis Fontem, naturæ et item gratiæ auctorem peperit. Unde evidenter elucescit, corporeæ utique excellentiam pulchritudinis ei nullatenus defuisse. Denique, etsi per se naturalia mereri nequeant, gratia tamen formata, merita justi accumulant : quoniam quo naturalium perfectionum dona sortitus mundo videtur gratior, eo ipsius abnegatio Deo consistit acceptior. Ut ergo Mariæ merita undique augerentur, nequaquam ipsi defuit per quod sæculo complacere valebat. Amplius, nisi corporalis quoque decor habentem dignificaret, cur Dei Unigenitus speciosus etiam corpore præ filiis hominum esse præelegisset, non video.1 Ideoque ei Mater ejus virginea singularisque sponsa, in hac parte dispar fore non debuit : ita ut, sicut ille est candidus et rubicundus, electus ex millibus, imo ex omnibus ac præ universis, sic post eum isti compar non esset, nec in naturalibus neque in gratuitis.2 Providit nempe (ni fallor) Pater æternus præparavitque Unigenito suo convenientem proportionatamque genitricem, et ut speciosissimum illius dulcissimumque vultum, non utique nisi pulcherrima atque suavissima oscularetur puella materque mundissima.
Congruentissime itaque de te, o præclara decoraque Mater, sponsus profatur :3 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Etenim a planta pedis usque ad verticem capitis, nil penitus in te exstitit, nec in mente neque in carne, indecorum, indecens aut inamœnum : quinimo, quidquid in te est, divinæ sagacitatis industria æternæque Sapientiæ circino, speciosissime ac gracillime est formatum, totumque dulce ac amabile, eximium et delectabile.
Footnotes
Chapter 40 of 110