Articulus 40
An supernaturalis aliquis splendor insolitusque odor, in sacra Virginis Matris carne refulserint.
OSCULETUR me osculo oris sui : quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Ubertim, si rite memini, in jucundissimo illo sponsi sponsæque cantico, sermonem de sponsæ dulcedine sponsus orditur. Denique sunt qui clementissimæ Virginis fervore succensi, nedum ipsi naturalem pulchritudinem complexionisque bonitatem attribuunt, sed divinum quoque quemdam splendorem in ipsa refulsisse, atque supernaturalem aliquam odoris fragrantiam in ipsius sancta fuisse carne edisserunt, eo quod fontanum illud æternaleque lumen ipsa concepit atque peperit, totiusque suavitatis causalem originem tot mensibus in utero gestaverit itemque nutrierit. Adducunt quoque de Moyse exemplum.1 Verumtamen, quidquid sit de isto, seu qualitercumque hæc ipsi intelligi cupiant, hoc credibile, imo utique certum prorsus est, excellentissimam illam gratiæ mentis suæ plenitudinem in corpus redundasse, præsertimque in vultu resplenduisse : quod (ni fallor) ex duplici signo innotescit. Si enim perturbatæ passionatæque animæ tortuosa intus latens dispositio, in facie ubertim cognoscitur, et deformitatem vicissim corpori inducit : cur non serenissimæ et in Spiritu Sancto lætissimæ conscientiæ limpiditas, ad vultus decorem totiusque corporis venustatem exuberet atque redundet? Rursus quoque, de pluribus Sanctis istud legitur, quod in ipsorum etiam jam senilibus vultibus angelicum quiddam enituit, quod divinæ excellentisque gratiæ indicium fuit. In Matre igitur sanctitatis, Sanctique Sanctorum felicissima Genitrice, id utique sublimius exstitit, ut videlicet gratiosa quædam divinaque serenitas eam totam præsertimque in vultu perfuderit. Unde tantæ creditur castitatis fuisse, ut a nullo unquam libidinose concupisci valuerit : quoniam interior puritas in vultu expressa, sua exstinxit virtute adspicientis carnalem appetitum. Porro hanc virginei corporis gratiam, post Filii sui glorificationem auctam vehementerque continuatam non dubito, quatenus glorificato Filio in cœlis, Mater quoque divina paulatim glorificationem adipisceretur per inchoationem in terris. Hinc nempe nullatenus dubium est, solo Mariæ conspectu plurimos Judæorum atque gentilium esse conversos cordialiterque compunctos.
Footnotes
-
Exod. XXXIV, 29. ↩
Chapter 41 of 110