Skip to the text

Articulus 41

De læta illa regis Messiæ Matrisque virgineæ mensa.

SAPIENTIA ædificavit sibi domum, miscuit vinum, et posuit mensam.1

Beati qui commensales fuere tui, o Christe altissime. Tu autem, o glorificanda totaliterque suavis ac delectabilis Maria, universis beatior es atque præelectior. Nempe, dum ille tuus amantissimus Jesus ubera tua materna sugere cessasset, essetque amplioris ætatis, jam mensæ tuæ, te locante, assedit, atque quod ipsi præparasti, itemque ante eum posuisti, manducavit et bibit. O Maria benigna, quam præclarum atque jucundum erat tibi hoc ipsum spectaculum! Læta (ni fallor) dulcisque erat tibi (o Mater sancta) mensa, cum Dei Unigenito, qui angelos reficit ac satiat, cibum potumque suscipere, eum præsentem cernere, et (ut opinor) tibi ubertim ministrantem, cibum potumque apponentem, mensam disponentem, ac conformia agentem videre.2 Erat enim subditus tibi; nec ambiguum reor quin cum filiali semper humilique reverentia, tibi in omnibus, etiam non jussus, instar boni filii obsequiosus exstiterit. O Domina magna, cœlestisque Regina, cui vescenti Rex regum et Dominus dominantium convescitur atque ministrat, ne quid mensæ illi deesset in qua cum sponso æterno præsens erat sponsa carissima!3

DE PRÆCONIO

ET DIGNITATE MARIÆ LIBER SECUNDUS

Footnotes

  1. Prov. ix, 1, 2. ↩

  2. Luc. 11, 51. ↩

  3. Apoc. 11, 16. ↩

Chapter 42 of 110