Proœmium
MARIA autem conservabat omnia verba quæ de Christo erant, conferens ea in corde suo. Luc. II, 19.
Immortalis omnipotensque Deus, cujus, si rite contemplor, superfelix vita suæ est incircumscriptæ ac incommutabilis veritatis contemplatio, itemque perfectæ et illimitatæ bonitatis immensa dilectio, ob id ad sui similitudinem atque imaginem rationalem animam produxit, ut divinæ fieri imitatrix vitæ satageret, ipsique Creatori pro viribus assimilari studeret : ad quod nos benignissimus Creator, primo quidem per servum, demum quoque per se ipsum ubertim edocere hortarique dignatus est. Per Moysen quippe ad nos fari orsus : Estote (inquit) sancti, sicut et ego sanctus sum. Denique Christus Dominus :1 Estote (ait) perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est. Ex quibus (ni fallor) elucescit, in veritatis contemplatione bonique dilectione, creatæ mentis beatitudinem sitam. Porro, quum in tribus animæ viribus Trinitatis in homine imago resplendeat (intellectum, voluntatem memoriamque insinuo), in eo summa hominis est locata perfectio, ut reformentur et item perficiantur potentiæ istæ. Intellectus autem perfectio, summa est sapientia ; voluntatis, caritas ; memoriæ vero, stabilitas in utroque. Ideoque in divinorum contemplatione fixa, dilectioneque stabili, humana est reponenda felicitas.
Quum itaque in editionis hujus libro primo, de præconio ac dignitate Mariæ ad benedictam deificatamque ipsius carnem præsertim pertinentibus, ut ipsa præstante quivi, disseruerim ; jam nunc de perfectione mentis ejus, atque in primis de sapientia ejus, loquendum incumbit.
Footnotes
-
v. x1, 44; xix, 2; atth. v, ↩
Chapter 43 of 110