Skip to the text

Articulus 1

Quod Matrem veræ æternæque Sapientiæ eximia decebat sapientia.

QUEMADMODUM Sanctum Sanctorum sanctissimam habere matrem decebat, imo ei qui essentialiter sanctus est, tantæ debebatur genitrix sanctitatis, ut sub Deo major esse non possit;1 sic prorsus Christum, qui est sapientia Patris omnisque sapientiæ fontana origo (fons nempe sapientiæ, Verbum Dei in excelsis23), sapientissimam tantæque sapientiæ habere matrem qua hominum nullus in terris erat sapientior, par est. Supereffluens enim fons sapientiæ, Christus Dominus, in quid fortius ageret, illuminaret, atque sapientiæ rivos transfunderet, quam in propriam Genitricem ? Nil quippe ipsi vicinius, nil carius, nil similius ea. Ideoque veræ sapientiæ radios plenius ab ipso sortita est, factaque est ei, uti in sanctitate, sic in sapientia quoque simillima.456 Hoc equidem decuit, ut Christo Filio, qui essentialiter perfectus est ac totius perfectionis exemplar, in omni prorsus perfectione summe assimilaretur Genitrix electa.78

Denique, sicut gloria patris filius sapiens, sic utique honor filii sapiens mater.9 Unde supersapientem Dei Unigenitum non nisi sapientissima mater decebat. Adhuc autem, sapientium conversatio mutua, dulcior est, amœnior atque amorosior. Similiora namque ardentius se diligunt ; sapientiores quoque sincerius se conspiciunt, inditamque nobilitatem clarius intelligunt. Ea igitur cum qua tam familiariter tamque singulariter Deus in terris convivere voluit, sapientissima utique fuit.

Footnotes

  1. 1 Cor. 1, 24. ↩

  2. Eccli. 1, 5. ↩

  3. Eccli. i, 5. ↩

  4. 1 Cor. i, 24. ↩

  5. Lev. xi, 44; xix, 2; ↩

  6. Matth. v, 48. ↩

  7. I Cor. 1, 12. ↩

  8. I Soc. 1, 27. ↩

  9. Prov. x, 1. ↩

Chapter 44 of 110