Skip to the text

Initium

PRÆSTANTISSIMO VIRO M. MARTINO GREVE, BUSCODUCENSIS OPPIDI GRAPHIARIO, PIETATE AC ERUDITIONE EXCELLENTER ORNATO, F. PETRUS BLOMEVENNA LEYDENSIS, CARTUSIÆ COLONIENSIS PRIOR, S. D. P.

SOLENT nonnulli qui epistolas scribunt nuncupatorias, adeo quos volunt laudibus efferre, idque interdum non parum temere, ut nescias utrum magis, librum videlicet an libri patronum, quærant evulgare. Nos Dionysium quidem nostrum producimus, doctorem sanctitate non minus quam eruditione conspicuum, multisque jam annis quum a doctis, tum a piis desideratum; verum patronos ei dedimus non tam nostris laudibus quam suis virtutibus claros. Inter quos tu licet nobis esses non infimo loco habendus, tamen modestiæ tuæ id esse multo nobis compertissimum est, ut nemini, quantumlibet præstantior, velis præferri, adeo ut non parum quoque tuæ et virtuti et voluntati morem gessisse videamur, quod in prioribus Dionysii operibus nuper editis, tanto interim tempore quasi tui immemores te præterivimus. At scis nihilo minus ipse, quam non semper possimus silere, quamque dedeceat vel ingratos vel immemores diutius nos esse erga te, qui multis annis vel inter præcipuos amicos nobis es unus. Itaque nuncupationem aliquam haud negleximus, sed distulimus, fateor, quoad librorum quispiam Dionysii, cujusmodi hic præsens est, in manus veniret excudendus, qui tibi non minus gratus quam fructuosus haberetur. Arbitramur autem hunc quem de Quatuor novissimis inscripsit Dionysius librum tibi acceptum fore: idque non propterea quod in ejus lectione offendas unde juxta Sapientis consilium territus aliquando desinas peccare, quin potius ideo quod Christo adeo jam vita tua sit dedicata, adeo cor tuum (licet inter sæculi cogaris negotia et judiciorum strepitus assiduus versari) a mundo perstet alienum, ut sive foris sive domi agas, nihil in oculis, nil in mente tibi magis quam ipsa novissima tua esse credatur. Nam inter adversitates quas pertulisti multas, unde, quæso, animo tuo fortitudo tanta, unde tranquillitas tanta adfuit? Quid enim persecutiones jam olim tibi factas enumerem? Nonne tanta semper constantia, tanta securitas, tanta denique mansuetudo inter has tam magnifice te comitata est, ut ne verbo quidem in te potuisset deprehendi, quo aut ultionem expeteres, aut minus æquo faveres inimicis? Et hoc unde, nisi quia et Deum ubique præsto et novissima semper tua meditaris? Hinc enim usu tibi venit, ut tam injurias quam honores ceteraque simul omnia quæ mundus aut miratur aut metuit, futilia eaque flocci pendenda ducas. Attamen propterea haudquaquam es minor, tametsi gloriam nullam quæras. Sensisti hoc jampridem, ni fallor, licet citra arrogantiam, dum nodum in scirpo quærentes Zoili tui famæ tuæ derogare moliebantur, quomodo hanc potius reddiderint illustriorem, tantum abfuit ut offuscare quivissent. Ad quod sane non parum suffragata est patientia tua, quæ multo te reddidit clariorem, quam si mordacitatis, licet ab aliis vitiis liber, notari potuisses. Deficeret me tempus, si misericordiæ in te opera, si integritatis simul ac justitiæ vellem commemorare libertatem. Nam quis munera sic exsecratur? Quis in judicio pauperes ab oppressione sic liberat? Gratis pro eis operam tuam navas, si tamen gratis impensum dici quidquam possit quod nullius commodi sed Christi tantum contemplatione, ab eodem centuplo reddendum, in pauperes locatur. Taceo multa, ne omnia me dicturum quis putet: quandoquidem hæc satis, quod novissimorum memor, quod quasi semper moriturus vivas, commonstrant. Thesaurizent alii in terra, coacervent quæ diligunt: tu, ut Christo adhæreas, ut Christum possideas, pro ejus amore nihil non contemnis. Siquidem quod superest, in ipsum, hoc est in pauperes ac pios omnes, effundis. Eam ob rem, quum et uxorem et familiam habeas impendio religiosam, et domus tua concordia et morum venustate cœnobio haud inferior sit, pii omnes quam libenter ad te confluant, quam hilariter recipiantur, quam denique foveantur benigne, non potest explicari verbis. Est sane in oppido patriaque Buscoducensi tanta piorum utriusque sexus hominum multitudo, tanta Deum colentium devotio, quantam nusquam alibi facile inveniri contingat. Horum nonnullos non mediocri sanctitate conspicuos, quos nominare me eorum non sinit modestia, tuo patrocinio, veneratione ac beneficentia fovere non desinis. Quare et pii omnes te velut communem patronum et advocatum pauperum requirunt. Inter hos tamen non recenseo Ordinis nostri (præsertim domus nostræ ac Cantavii) alumnos, quos tam impense amas tamque germane, ut vel tuis horum anteferas utilitates. Pro qua re, fateor, Ordo tibi noster debet universus. Interim tamen tuus hic juxta ac noster Dionysius tuis non excidat manibus, te erudiat, te pascat: qui si in hæc tempora vixisset, nec tuas modo ædes respuere nec tua evadere posset beneficia. Fuit enim, quod scis, vir contemplationi maxime deditus, quem secretorum suorum revelatione sæpenumero Deus dignabatur. Huic loco miraculi tribuendum est, si legendi, scribendi orandique exercitia singulatim in eo pensentur, tantum cuivis horum vacasse, ut impossibile videatur operam dare potuisse reliquis: imo stupendum valde sit, quomodo tempus illum non defecerit ut vel uni horum tantum se potuerit accommodare, qui in tribus, hoc est in quolibet horum, ut dixi, supra modum fuit copiosus. Postremo ne gravate feras, rogo, quod de virtutibus tuis, licet infra merita, non nihil prædicaverim, qui latere omnino malles, quamvis et ipsa virtus te latere non sinat, sed prodat vel renitentem. Vides enim quam nihil quod mundi est, licet plerique virtutibus illa pluris æstiment, in te laudaverim. Siquidem divitias, honores, ætatem, fortunas denique et amicos, ad extremum potentium curiæ, atque adeo ipsius Imperatoris favorem, aliaque id genus multa quæ in te hodie emicant (quæ et tu quoque Dei esse dona, sed eidem posthabenda non ignoras) transivi, et virtutem tantummodo commendans te, roboravi: quam, etiam si te nollem laudare, non possem non magnifacere. Vale, et (quod soles) me meosque in Christo filios omnes ama. Salvere te jubet frater Gerardus Procurator meus, tuus olim alumnus, et frater Theodoricus meus Vicarius, excitator promotorque præcipuus impressuræ operum D. Dionysii nostri, omnisque hæc nostra pariter ac Cantaviensis cum suo Priore familia. Conjugem tuam Deo et operibus misericordiæ deditissimam, reliquosque omnes tuos juxta ac nostros amicos, potissime autem reverendum patrem D. Joannem Baerl, ex Prædicatorum familia, sacræ theologiæ doctorem eruditissimum, et oppidi vestri concionatorem integerrimum, nostris verbis saluta. Iterum vale. Ex Cartusia Coloniensi, ipso die Epiphaniæ, anno a Christo nato MDXXXV.

Chapter 1 of 70