Skip to the text

Articulus 27

De terribilitate generalis judicii ex parte signorum quæ illud præcedent.

CONTURBENTUR omnes habitatores terræ, quia veniet dies Domini, dies tenebrarum et caliginis. Similis ei non fuit a principio, et post eum non erit. Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. A facie ejus cruciabuntur populi ; a facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtene- brati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. Joel II, 1-3, 6, 10.

His verbis propheticis consonat quod in Evangelio ait Salvator: Erunt signa in sole et luna, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus præ timore et expectatione, quæ supervenient universo orbi:1 nam virtutes cœlorum movebuntur. Porro apud Marcum legitur sic: Sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum, et stellæ erunt decidentes, et virtutes quæ sunt in cœlis movebuntur.2 Quocirca ait Chrysostomus: Sicut rege terreno processuro ad prælium, totum territorium regni ejus movetur, exercitus concitatur, communitas fervet; sic Christo rege cœlorum ad judicandum descensuro, totus mundus turbatur, cœlestis exercitus progreditur, atque universum genus humanum concutitur. Itaque ad præsignandum quam ineffabiliter ac singulariter rigorosum, metuendum, magnum et afflictivum erit ultimatum ac generale illud judicium, prætacta horribilia signa illud præcedent: quæ qualiter intelligenda sint, in expositione Evangelistarum et in Sermonibus de tempore diligenter ac diffuse exposui.3

Insuper, S. Hieronymus refert se in libris Hebræorum invenisse quindecim signa præcessura per quindecim dies finale judicium: quæ tamen signa Hieronymus describit recitative magis quam assertive. Primo die omnia maria exaltabuntur quindecim cubitis super montes, stantia in alto ut murus. Aliqui vero narrant, quod quadraginta cubitis eriget se mare super montes. Secundo die maria descendent et prosternentur tam profunde ut videri vix possint. Tertio die ad priorem situm et locum redibunt. Quarto die belluæ marinæ et omnia animalia quæ morantur in aquis, congregabuntur et super aquas stabunt, ac dabunt mugitus usque in cœlum. Quinto die omnia volatilia in campis convenient, quasi plorantia nec quidquam gustantia. Sexto ignea flumina surgent, ab occidente usque ad orientem contra faciem firmamenti fluentia. Septimo die omnia sidera errantia et fixa spargent ac fundent ex se igneas comas, sicut cometæ. Octavo die erit maximus terræ motus, ita ut animalia et homines prosternantur. Nono omnes lapides magni ac parvi dividentur in quatuor partes, unaquaque parte aliam collidente. Decimo die omnes plantæ emanabunt rorem sanguineum. Undecimo omnes montes et colles ac ædificia in pulverem redigentur. Duodecimo die omnia animalia venient de desertis et montibus ad campos, et mugient nec quidquam gustabunt. Tertiodecimo omnia sepulcra aperientur. Quartodecimo die omnes homines de habitaculis suis seu cavernis exibunt, et discurrent tanquam amentes, nec poterunt simul loqui. Quintodecimo die omnes morientur, et resurgent cum mortuis diu ante defunctis.

Verumtamen aliqui aliter narrant hæc quindecim signa. Et quamvis aliqui dicant quod signa hæc parum verisimilitudinis habent, mihi tamen apparet quod quædam eorum certitudinem habeant, et quædam verisimilitudinem magnam, quia communiter dicunt doctores, et ex Apocalypsi probatur, quod tunc erit maximus terræ motus:4 ex quo utique lapides confringentur et animalia prosternentur, quemadmodum Christo in ligno pendente, ex terræ motu scissæ sunt petræ.5 Stellæ quoque tunc cadere videbuntur, quoniam tot et tantæ exhalationes calidæ ac igneæ scintillationes producentur in aere, quod illis deficientibus ac descendentibus, stellæ cadere videbuntur. Asserunt etiam Sancti, quod terra tunc fiet plana: unde apparet quod montes et colles ac ædificia in pulverem redigentur. Porro, quod de apertionibus sepulcrorum dicitur, satis credibile esse videtur, sicut et tempore passionis Christi monumenta aperta sunt: quod et ex terræ motu partim fieri poterit.6 Communiter quoque affirmant doctores, quod ultimo die vivi sint morituri, ut debitum carnis solvant, protinus resurrecturi cum aliis. Item, quia tunc instabit finalis destructio et æterna desitio avium, piscium ac brutorum, herbarum, plantarum et arborum, credibile puto quod magnæ et inconsuetæ desolationes, discursus, alterationes et motus tunc apparebunt in eis, et hoc ex occulto instinctu. Et quoniam, Christo testante, tunc erit pressura et angustia gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum, satis probabile est quod tunc erunt insolitæ elevationes ac depressiones maris ac fluminum.7 Est item probabile quod ex prætactis horribilibus signis tantus timor, stupor, desolatio, angustia atque turbatio corda hominum penetrabit, quod ibunt tanquam amentes. Quod vero de emanatione igneorum fluminum fertur, magis incertum videtur, nisi forsan ad hoc pertineat quod in Daniele legitur:8 Fluvius rapidus igneusque a facie ejus egrediebatur. Quod tamen et aliter potest exponi.

Si ergo tam terribilia erunt signa atque præambula finalis judicii, quam terribile erit ipsum judicium? Hinc S. Gregorius causas præcessionis tam horrendorum signorum exponens, ait: Ultima tribulatio multis tribulationibus prævenitur, et per crebra mala quæ præveniunt, indicantur mala perpetua quæ sequuntur. Alia causa est, ut sicut iniqui creaturis abusi sunt et male delectati in eis, ita puniantur per eas, juxta illud Sapientiæ: Per quæ quis peccat, per hæc et punitur. Ideo ait Gregorius: Omnia quæ ad usum accepimus vitæ, ad usum convertimus culpæ: propterea cuncta quæ ad usum pravitatis infleximus, ad usum nobis vertuntur ultionis, et qui in cunctis deliquimus, in cunctis ferimur.9

Footnotes

  1. Luc. xxi, 25, 26. ↩

  2. Marc. xiii, 24, 25. ↩

  3. Cf. t. XI, p. 226 A et s.; XII, p. 193 D et s.; XXIX, p. 12 C' et s. ↩

  4. Apoc. xvi, 18. ↩

  5. Matth. xxvii, 51. ↩

  6. Ibid. 52. ↩

  7. Luc. xxi, 25. ↩

  8. Dan vii, 10. ↩

  9. Sap. xi, 17. ↩

Chapter 29 of 70