Skip to the text

Articulus 13

Exhortatio ad mortem salubrem, ex consideratione sublimium personarum quæ mortis legibus subjacuerunt.

UBI sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias terræ, qui in avibus cœli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt. Baruch III, 16-19.

Multum accendit nos ad mundi contemptum, ad præsentis vitæ aspernationem, ad mortis præparationem, dum prudenter attendimus eos celeriter ab hoc mundo subtractos quibus multo inferiores consistimus. Quumque pensamus quod eorum excellentiæ eis non profuerunt ad mortis evasionem, ad veram salutem, imo quod potius per eas decepti sunt ac damnati, valde ædificamur ac excitamur ad talium excellentiarum despectum.

Nunc ergo adverte, o homo qui ad ea quæ mundi sunt inclinaris, qui carnalia appetis, qui transitorios amas honores, qui in donis naturæ, in bonis fortunæ, in habitibus, artibus atque scientiis acquisitis exsultas et tumes. Dic mihi, ubi jam illi qui in talibus olim præclari fuerunt? Ubi Paris, filius regis Trojæ, speciosissimus adolescens? ubi Adonis, amasius Veneris, formosissimus juvenis? ubi pulcherrimus Absalon, aut venustissima Thalamon? ubi Hector fortissimus, aut Hercules robustissimus? Ubi Plato? ubi Platonici subtilitate præcipui, Proclus, Plotinus, Porphyrius, Avicebron, Apuleius atque Macrobius? Ubi Cicero? ubi Ciceronici rhetorica eloquentia tumidi? Demosthenem, Xenophontem Ctesiphontemque loquor. Ubi nunc famosi astronomi, Albumasar, Almyon, Albategni, Alfraganus, Thebit et alii? Ubi jam studiosissimus Aristoteles, princeps philosophorum, cum omni schola ac secta Peripateticorum, Avicenna, Andronico, Algazele, Themistio, Averroe, Alphorabio, Theophrasto, Simplicio? Ubi jam imperatores, reges ac principes olim præpotentes et inclyti, Alexander, Cyrus ac Darius, Octavianus, Hannibal, Nemrod, ac Julius atque Pompeius? Ubi Crœsus ditissimus? ubi Achilles magnanimus? ubi egregius poeta Virgilius? ubi Joab callidissimus? ubi jam viri antiquissimi qui ante diluvium plus quam nongentis annis vixisse leguntur?

Ex his vide, disce, considera, quod decor, honor et gloria mundi, fortitudo, agilitas corporis, nobilitas generis, principatus, imperium, opulentia, eloquentia, ingenium, longiturnitas temporum, acquisita scientia, absque humilitate et gratia, sine caritate et cordis munditia, nulli prosint ad salutem, imo innumerabilibus fuerunt et sunt occasio ad condemnationem majorem. Non ergo hujusmodi dona reprobis tam excellenter collata, insipienter appretiemur, neque inaniter appetamus, sed pro donis gratiæ gratum facientis Omnipotentem jugiter deprecemur. Pro nihilo reputemus iniquos ut tales, nec vanorum et vitiosorum hominum sequamur vestigia, de quibus devotissimus ait Bernardus: Dic mihi, ubi sunt amatores mundi qui ante pauca tempora fuerunt nobiscum, qui laute ac splendide comederunt, voluptuose biberunt, qui in comessationibus, potationibus, impudicitiis, jocis et ludis, risibus, fabulis et choreis tempora sua infelicissime perdiderunt, insipientissime consumpserunt, et irrecuperabiliter perierunt? Nihil in tumulis remansit ex eis nisi vermes et cineres, putredo et sanies, fœtor, horror et arida ossa. Hic caro eorum deputata est vermibus esca, atque in infernis anima eorum tradita est æternis suppliciis, donec denuo infeliciter copulatæ, pariter torqueantur intolerabilibus ignis tartarei flammis.

Ecce post brevem et inanem lætitiam, post vilem et fœdam voluptatem, post inanes risus, ludos et jocos, sortiti sunt æternalem tristitiam, infernalem desolationem, ignem sulfureum, pœnalissimum frigus, fletum dentiumque stridorem; pro societate mundana receperunt mœstissima dæmoniorum consortia. Quid ipsis jam prodest transacta voluptas, elatio cordis, irrefrenatio oris, vitiosa libertas in pravis operibus? quid divitiarum jactantia, grandis familia, pretiositas vestium, decor ornamentorum, nobilitas generis, prosperitas temporis? Nonne omnia illa celerrime defecerunt, et tantum post se calamitatem, æternam minationem, acerbissimam pœnam, desperationem, pressuram, angustiam reliquerunt, quemadmodum ait Propheta, Defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione?1

Cur de mundana prudentia, de philosophica scientia, et de nobilitate carnali, de potentia sæculari gloriaris et intumescis, quum dicat Apostolus electis fidelibus, Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos, sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes sæculi hujus, et infirma et contemptibilia mundi elegit Deus?23 Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? De talibus sapientibus in oculis suis ait in Evangelio Filius Dei:

A Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, id est humilibus.4 Isaias quoque propheta: Ubi (inquit) est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?5 De talium unoquoque iterum loquitur Isaias: Sapientia et scientia tua deceperunt te.6 De quibus et Jeremias disseruit: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.7

Ubi gigantes a sæculo nominati, statura magni, in bellis periti?8 Certe in his impletum est quod in Job legitur: Hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti; si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, velut somnium avolans non invenietur, transiet quasi visio nocturna;9 et qui eum viderant, dicent: Ubi est?

Verumtamen ob hoc nobiles et potentes, docti et in sæcularibus rebus prudentes desperare non debent, sed formidare, ac humiliare semetipsos. Nam et Christus quosdam habuit discipulos divites, potentes et doctos, videlicet Nicodemum, Zachæum et Joseph ab Arimathæa decurionem, ad præfigurandum quod etiam talium quidam salvantur.

Footnotes

  1. Ps. LXXVII, 33. ↩

  2. Ibid. 20. ↩

  3. 1 Cor. 1, 26-28. ↩

  4. Matth. xi, 25. ↩

  5. Is. XXXIII, 18. ↩

  6. Is. XLVII, 10. ↩

  7. Jer. IV, 22. ↩

  8. Baruch III, 26. ↩

  9. Job XX, 4-8. ↩

Chapter 15 of 70