Articulus 15
De miseriis et ærumnis humanæ conditionis.
OCCUPATIO magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam. Eccli. XL, 1.
In hoc evidenter apparet plenitudo miseriarum hominum universorum, quod quanto major videtur esse eorum prosperitas et voluptas, tanto major est eorum calamitas atque iniquitas. Nulla enim gravior miseria hominis quam peccatum, quod maxime et incomparabiliter nocet rationali creaturæ, separans eam a suo Creatore ac Salvatore, privansque eam omni divino charismate Spiritus Sancti atque felicitate cœlesti, ad æternalem quoque damnationem eam perducens. Prava autem voluptas et omnis vana lætitia est peccatum. Prosperitas vero mundana est præcipua vitiorum occasio, et maximum incitamentum peccandi, secundum quod Salomon loquitur: Prosperitas stultorum (id est iniquorum hominum) perdet eos. Denique, quamvis caro hominis multis immunditiis, vilitatibus, defectuositatibus, fœtoribus et ærumnis sit plena, anima tamen ineffabiliter periculosioribus atque pejoribus miseriis, vilitatibus, sordibus ac defectibus est repleta, et totus homo est misera creatura, et laqueis periculisque exposita et vallata, ut nequeat explicari.
Hinc Innocentius ait : Quis det oculis meis fontem lacrimarum, ut defleam miserabilem humanæ conditionis ingressum, culpabilem conversationis progressum, damnabilem dissolutionis egressum ? Consideravi cum lacrimis de quo factus est homo, quid faciat homo, quid futurus sit homo. Formatus est de terra, conceptus in culpa, natus ad pœnam.1 Agit prava et turpia, quæ non licent ;23 vana, quæ non expediunt. Fiet cibus ignis, esca vermis, massa putredinis. En herbæ et arbores producunt flores, frondes et fructus ; tu lendes, pediculos et lumbricos. Illæ de se fundunt oleum, vinum et balsamum ; tu sputum, urinam et stercora. Illæ de se spirant suavitatis odorem ; tu abominabilem intolerabilemque fœtorem. Porro, quum ad senectutem quis venerit, statim cor ejus affligitur, caput concutitur, languet spiritus, fœtet anhelitus, frons rugatur, statura curvatur, caligant oculi, vacillant articuli, nares fluunt, crines ruunt, tremit tactus, deperit et actus, dentes putrescunt, aures surdescunt.
Hinc ait S. Bernardus : Si diligenter consideres quid per os et nares ceterosque corporis meatus egreditur, vilius sterquilineum non vidisti. Si singulas tuas miseras velis enumerare, quantis sis oneratus peccatis, irretitus vitiis, pruriens concupiscentiis, occupatus passionibus, pollutus illusionibus, pronus semper in malum, proclivis ad omne peccatum, non sufficies considerare nec enarrare hæc omnia. Cur ergo superbis ? Cur curiosis pretiosisque vestibus corpus tuum adornas, quod post paucos dies vermes devorabunt, animam vero tuam non ornas virtutibus, quæ præsentanda est Deo et angelis ? Cur animam tuam vilipendis, et ei carnem tuam immundissimam præfers ? O quantis quotidie vitiis inquinamur ! Quam enormia sunt nostra peccata ! Quam imperfecta sunt opera nostra bona ! Et ignoramus an digni sumus amore an odio, et quid finaliter nobis eveniet, æternane damnatio an vera beatitudo.4
Ecce ex his debemus nos jugiter profundissime humiliare, carnalia spernere, atque ad mortem incessabiliter nos præparare. Nam, ut etiam Plato disseruit in Phædone, miserum corpus nostrum decies millena impedimenta contemplationum affert animæ nostræ. Secundus quoque philosophus ab Hadriano imperatore interrogatus, Quid est homo ? respondit : Mens incorporata, phantasma temporis, speculator vitæ, mancipium mortis, transiens viator, hospes loci, anima laboriosa, habitaculum temporis parvi. Mundo ergo utamur tanquam hospitio, totisque viribus festinemus ad patriam electorum : quam ut post vitæ præsentis finem mox ingredi valeamus, ad mortem salubrem nos disponamus per indefessa exercitia actuum virtuosorum.
Footnotes
Chapter 17 of 70