Articulus 24
De terribilitate ac districtione divini judicii ex parte beneficentiæ Dei.
FILIUS honorat patrem suum, et servus timet dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus. Malach. I, 6.
Dominus noster Jesus Christus in Evangelio ait: Cui multum datum est, multum quæretur ab eo, et cui multum commendatum est, plus petetur ab eo.1 Itaque quanto major est dilectio atque dignatio Dei ad nos, quo etiam major est misericordia ejus in nobis, et quo plura ac majora beneficia contulit nobis, eo vitiosior est ingratitudo, inobedientia et transgressio nostra, et eo gravius ac rigorosius judicium imminet nobis. Porro tanta est caritas ac dignatio Dei ad nos, quod a nobis pauperrimis et indignis pater appellari dignatur: idcirco tenemur eum filialiter redamare et honorare. Quod esse non potest, nisi ejus præcepta in omnibus observemus, sicut ipsemet Filius Dei testatur:23 Qui servat mandata mea, ille est qui diligit me; itemque: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Idcirco qui nec amore nec timore a divinorum transgressione præceptorum retrahitur, omnino ingratus est caritati et dignationi Dei ad se, atque meretur odio haberi ac indignanter repelli a Deo.
Insuper, tot et tanta sunt beneficia Dei nobis ab ipso exhibita, quod nihil æquivalens aut condignum rependere ei valemus, etiamsi totis viribus servierimus ei et honoraverimus eum. Nonne ergo inæstimabiliter magna, perversa atque damnabilis est ingratitudo, improbitas, inobedientia ac rebellio iniquorum, qui Creatorem suum non solum non honorant, nec timent, nec diligunt totis viribus suis, imo potius quotidie inhonorant, contemnunt, relinquunt corde, ore et opere, multiplici quoque vitiosa omissione? Et si dicant se non contemnere Deum, certum est quod in tantum despiciant eum, quantum ejus mandata transgrediuntur, et quantum suæ bonitati ac dignitati immensæ præferunt ista carnalia ac terrena, nec debitam curam diligentiamque apponunt ad obediendum ei in cunctis.
Insuper, quo Dominus majestatis diutius nobis pepercit et gratiosius toleravit nos in nostris excessibus, eo ineffabiliter enormiora sunt scelera nostra, et eo intolerabilius judicium nobis instat: ideo tanto formidolosius unusquisque exspectet divinum judicium, quo se frequentius, diutius et enormius peccasse cognoscit, et tamen hucusque clementer a Deo toleratum esse perpendit. Denique, non tantum pie tolerat Deus iniquos, sed etiam beneficia multa ipsis largitur, non sinens eos a diabolo suffocari sicut merentur, sed conservans eos in esse, et præstans eis necessaria vitæ, ad conversionem quoque et pœnitentiam multipliciter admonens eos, sicque assidue reddens eis bona pro malis. Quid responsuri sunt isti Judici summo, quum cœperit cum eis ponere rationem? Qualiter indignabitur eis? Ubi miserrimi se abscondent? Quid respondebunt unigenito Filio Dei, qui propter eos factus est homo, conversatus in mundo, affixus patibulo? cui non solum subtraxerunt se ipsos vitiose vivendo, sed alios quoque, ipsos variis modis ad peccandum alliciendo, sicque fructum passionis et sanguinis Christi in se ipsis ac aliis impediendo, quod prorsus diabolicum est, et transgressio contra Deum altissimum.
Ex hoc ergo quod Deus tam misericorditer agit nobiscum, vehementius formidemus ejus judicium, certi quod tanto justius ac rigorosius aget nobiscum post vitam præsentem, si ei ingrati fuerimus et rebelles. Non enim minor est ejus justitia quam misericordia. Rursus, quo majora ac plura beneficia præstitit nobis, eo plus vereamur, quia de universis et singulis beneficiis suis exiget rationem qualiter eis usi simus, quod lucrum de eis fecerimus, quem profectum attulerimus, quam grati et subjecti fuerimus ei. Hinc unicuique iniquo ait Apostolus: Existimas, o homo qui talia agis, quod tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis et patientiæ et longanimitatis Dei contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei.4 Ex his elucescit, quod impiis Christianis tanto gravius instet judicium quam ceteris gentibus, quo plura ac majora beneficia desuper sunt sortiti. Idcirco et acerbiora eis instant et infligentur supplicia.
Footnotes
Chapter 26 of 70