Skip to the text

Articulus 26

Quod divinum judicium sit ineffabiliter metuendum ex parte sententiæ Judicis et retributionis finalis, quæ est æterna damnatio aut perfecta beatitudo.

TUNC dicet Rex his qui a dextris ejus erunt : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Tunc dicet et his qui a sinistris ejus erunt : Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Matth. xxv, 34, 41.

Ista sunt verba regis ac judicis nostri Jesu Christi, cui data est omnis potestas in cœlo et in terra, qui judicaturus est vivos et mortuos et sæculum per ignem.123

Præterea, sicut sanctus asserit Augustinus, timor ex amore procedit. Non enim timemus malum, nisi quia amamus bonum malo contrarium. Hinc cœlestis illa et æterna felicitas est amplius appetenda ac diligenda, quam infernalis atque perpetua damnatio sit timenda ac fugienda. Idcirco et carentia felicitatis æternæ magis est abhorrenda ac evitanda quam quæcumque inferni pœna sensibilis. Vehementissime ergo metuendum est Dei judicium propter utrumque istorum : quia iniqui non solum privabuntur beatifica visione atque fruitione Omnipotentis, sed etiam sensibilibus pœnis inferni irrevocabiliter immergentur.

Denique, sicut nulla est comparatio finiti ad infinitum, sic nulla est comparatio temporis ad æternitatem, temporalisque pœnæ ac transitoriæ mortis ad pœnam perpetuam infernalemque mortem, de qua in Apocalypsi habetur :4 Pars iniquorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda. Itaque pœna illa infernalis ac sempiterna infinite et incomparabiliter horribilior ac fugibilior est omni pœna et morte præsentis vitæ. Ideo judicium Dei irrogantis pœnam hujuscemodi iniquis, infinite et incomparabiliter durius, pœnalius horribiliusque consistit omni humano judicio, quo pœna infligitur temporalis sive mors corporalis.

Ecce quantum homines timent temporalia damna, corporalem læsionem, transitoriam mortem ! quantum litigant et laborant, quantum sollicitantur ac pugnant pro vitandis temporalibus damnis, corporalibus incommodis, præsertim pro morte vitanda ac differenda ! Cur ergo sic excæcamur, atque ad ea quæ nostram concernunt salutem tam insensibiles reddimur, quod in cunctis tam perverse habemus nos, quod temporalia damna, corporalia incommoda, transitoriam mortem magis veremur, fugimus et vitamus quam æterna supplicia, spiritualia damna infernalemque mortem ?

Expergiscimini, ebrii vitiis, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in jucunditate, qui gloriamini in vestris peccatis, qui instar brutorum computruistis in immunditia et fœtore vestræ carnalitatis.5 Lugete in miseriis quæ advenient vobis, qui thesaurizatis vobis vindictam et pœnam perpetuam in diebus novissimis. Nunc6 dum adhuc tempus est pœnitendi, et flendi præteritas culpas, emendandi vitam, evadendi æternam damnationem : nunc, inquam, perpendite quam intolerabile, asperum ac pavendum erit iniquis audire severissimam illam sententiam : Ite, maledicti, in ignem æternum. Si abierunt retrorsum et corruerunt in terram, qui a Christo capiendo, judicando, crucifigendo, audierunt vocem qua patienter ac mititer dixit, Ego sum :78 qualiter casuri, præcipitandi ac perituri sunt, qui a Christo glorificato, judicante atque in sua majestate et gloria apparente, audient vocem qua indignanter ac implacabiliter dicet, Ite, maledicti, in ignem æternum ? O quam horribiliter, penetrative ac desolatorie personabit tonitruum illud !

Denique, sæpe leguntur sancti Prophetæ corruisse in faciem suam super terram ex debilitatione naturæ atque formidine, quum audissent Dominum sibi loquentem, et vidissent magna quæ Deus eis ostendit : et tamen visio et allocutio illa fiebant ministerio angelorum, qui apparebant et loquebantur, non autem ipse Deus in propria persona. Si ergo sancti viri sic debilitabantur, metuebant et cadebant ex angelica allocutione et visione, et ex similitudinibus visis : qualiter cadent, affligentur, deficient iniqui ac reprobi ex visione et apparitione Judicis qui est verus Deus, qui in persona propria apparebit, et minacissimo ac iratissimo vultu inspiciet atque indignantissime affabitur impios, eorum vitia eis objiciendo, ac contra ipsos prætactam sententiam proferendo ?

Insuper, in Exodo recitatur, quod filii Israel quum vidissent montem Sinai fumigantem, et audissent vocem Dei per angelum loquentis de medio ignis, perterriti ac pavore concussi, dixerunt ad Moysen :9 Loquere tu nobis, et audiemus ; non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Unde in Deuteronomio leguntur dixisse : Si ultra audierimus vocem Domini Dei nostri, moriemur. Quid enim est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus ?10 Si itaque filiis Israel fuit tam intolerabile audire verba angeli, in persona Dei loquentis gratiose ac pie, non comminatorie : quam intolerabile erit iniquis audire sententiam veri Dei, metuendissimi Judicis, in propria persona loquentis de medio ignis conflagrationis, in quo tunc, ut infra dicetur, mundus stabit ?

Amplius, Joannes apostolus in Apocalypsi testatur : Quum vidissem eum (videlicet angelum in persona Christi apparentem et loquentem), cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus.11 Isaias quoque propheta quum vidisset in spiritu destructionem Babylonis et interfectionem habitantium in ea, præ pavore defecit, secundum quod ipse ait : Repleti sunt lumbi mei dolore, angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui quum audirem, conturbatus sum quum viderem, emarcuit cor meum, tenebræ stupefecerunt me.12 Si tantam afflictionem incurrit sanctus Propheta ex imaginaria visione, et futuræ ac transitoriæ calamitatis Babyloniorum compassione : quam inexcogitabiliter gravis ac magna erit impiorum afflictio in die novissimo, instante finali judicio, ex præsentibus et futuris ac sempiternis eorum calamitatibus ac tormentis ? Tunc erit dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur, ut Isaias prædixit.13 Et sicut in Ecclesiastico legitur, tunc Sapientia Dei Patris, Christus Dominus, superborum et excellentium colla propria virtute calcabit. Tunc venient ad eum et confundentur omnes qui modo repugnant14 ei, qui nec præcipienti obediunt, nec consulenti obtemperant, nec exhortantem advertunt, imo salubres et pias exhortationes vertunt in risum et jocum, caritativas et justas correptiones indignanter et ingratanter accipiunt, ac odiunt corrigentem.15 Quibus clamat divina Scriptura : Quid facietis in die calamitatis de longe venientis ? ad cujus confugietis auxilium ? et ubi derelinquetis gloriam vestram ?16 Certe, ut Jeremias prædixit, tunc confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum ;17 atque, ut scriptum est ab Isaia, tunc auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis ;18 et ut in Psalmo scriptum est, sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequetur eos in tempestate sua, et in ira sua turbabit eos.19

Footnotes

  1. Is. lxvi, 16. ↩

  2. Act. x, 42; ↩

  3. Matth. xxviii, 18. ↩

  4. Apoc. xxi, 8. ↩

  5. Joel 1, 5, 17. ↩

  6. Jacob. v, 1, 3. ↩

  7. Joann. xviii, 6. ↩

  8. Matth. xxv, 41. ↩

  9. Exod. xx, 18, 19. ↩

  10. Deut. v, 25, 26. ↩

  11. Apoc. 1, 17. ↩

  12. Is. xxi, 3, 4. ↩

  13. Is. ii, 12. ↩

  14. Is. xlv, 24. ↩

  15. Eccl. xxiv, 11. ↩

  16. Is. x, 3. ↩

  17. Jer. xx, 11. ↩

  18. Is. xxx, 30. ↩

  19. Ps. Lxxxii, 15, 16. ↩

Chapter 28 of 70