Articulus 10
De quarto effectu ex mortis meditatione ortum habente.
EXSPECTATIO sollicitorum peribit. Prov. XI, 7.
Ex diversis considerationibus diversæ procedunt affectiones et curæ. Ideo qui in hac vita se diu opinantur victuros, nec futuri sæculi perpetuitatem digne advertunt, solliciti sunt terrena colligere, in temporalibus abundare, et sibi pro vita hac copiosius providere. Hæc est sollicitudo carnalis, mundana, inquieta et stulta, ex sæculari procedens prudentia, de qua ait apostolus Paulus :1 Prudentia carnis mors est. Jacobus quoque apostolus : Non est (inquit) sapientia ista desursum descendens, sed terrena, animalis et diabolica.2 Quam sollicitudinem prohibuit Christus, dicendo : Nolite solliciti esse in crastinum.3 Porro qui prudenter advertunt quam brevissima, fallax, incerta, periculosa sit vita hæc, quodque post eam in alio sæculo perpetuo sint victuri aut in maxima et extrema miseria, aut in beatitudine prorsus perfecta, vilipendunt carnalia et caduca, atque solliciti sunt providere sibi de spiritualibus opibus, quibus post vitæ hujus curriculum æternaliter ac beatifice reficiantur : ideo satagunt divites fieri in operibus bonis, et thesaurizant sibi in cœlis.45 Quorum summa et tota sollicitudo est Deo placere, beatitudinem illam plenissimam obtinere, sicque transire per temporalia bona, ne eorum intuitu, occupatione et amore amittant sempiterna supernæ gloriæ bona. Hæc est sollicitudo bona, sapientialis, salvifica, de qua dixit Michæas propheta : Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te :6 utique sollicitum ambulare coram Deo tuo. Moyses quoque :7 Custodi temetipsum et animam tuam sollicite. Absque sollicitudine hac nemo valet salvari.
Hinc, ut tactum est articulo sexto, quartus effectus ex intenta mortis præmeditatione emanans, est depositio terrenarum curarum, abjectio turbationum pravarum, atque inquietudinum sæculi hujus repulsio. Nempe qui assidue ac profunde perpendit quod celerrime propinquet ad mortem, quod mortis suæ ignoret diem, quod cito emigrabit de corpore isto et universa mundana ac transitoria deseret, nunquam ea rehabiliturus in sæculo isto, tanto plus sollicitatur pro obtinenda felicitate vitæ futuræ, pro evadenda calamitate Acherontis subterjacentis, pro opulentia et decore animæ suæ, quanto vita illa ventura longior est præsenti, quo beatitudo perpetua ac cœlestis melior desiderabiliorque consistit prosperitate vitæ istius, quo anima suo corpore est præstantior. Quumque nulla sit comparatio temporalis durationis ad æternitatem, terrenæ prosperitatis ad angelicam et cœlestem felicitatem, vilissimæ carnis ad rationalem animam et superbenedictæ ac adorandæ Trinitatis imaginem; constat quod assidua et profunda mortis consideratio omnem consumat atque repellat curam terrenam immoderatam, nec propter adversa sinat hominem conturbari : imo inter injurias, persecutiones, irrisiones, afflictiones et ægritudines, inter blanda ac prospera efficit hominem stabilem et tranquillum, vel potius in omni adversitate gaudentem, tantoque amplius cupientem adversa quam prospera, quanto ad mortem salubrem ac finem beatum adversitates magis quam prosperitates expediunt, quum dicat Scriptura :
Act. xiv, 21. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum; et denuo: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.
II Tim. III, 12.
Sap. III, 6. Etenim verissime scriptum est: Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Holocaustum autem dicebatur oblatio quæ ad divinæ majestatis honorem totaliter comburebatur, ad figurandum quod homo debet se totum Creatoris sui obsequio mancipare, et quidquid habet, potest et est, ad ipsius honorem et cultum ordinare, a quo accepit quidquid est, potest et habet. Sic igitur Deus suos electos in vita hac igne tribulationis urit et purgat, quemadmodum protestatur: Ducam eos per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum; et ego exaudiam eos, et dicam: Populus meus es;8 et ipsi dicent: Dominus Deus meus. O vere beatus, quem Deus, judex justus, fortis et patiens9, sic exercet et mundat in sæculo isto, sicut per Isaiam prophetam fatetur, Convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam!10 Hinc Israelitico populo Moyses dicit: Recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata illius, an non.11
Ecce ex his constat quam vere sancti Patres locuti sint, nil periculosius esse quam in hoc mundo, in isto exsilio, in valle hac lacrimarum, in loco pœnitentiæ et peregrinationis istius prosperari, deliciari, nec castigari a Deo, quemadmodum sanctus Job ait de impiis: Sublevati sunt confortatique divitiis, et non est virga Dei super eos.12 Sed ad quem finem perducat hujusmodi vita, idem vir sanctus pandit, subdendo: Ducunt in bonis dies suos (id est, in deliciis dies suos consumunt), et in puncto ad inferna descendunt.13 Talem vitam facit consideratio mortis contemni, vanitates, choreas, ludos, jocos, cachinationes, loquacitates abhorret et vitat.
A Verum ad hæc dicere poterunt sæculares personæ bonæ, cupientes Deo placere, præsertim nobiles et potentes, prælati et principes: Si meditatio mortis sollicitudoque spiritualis faciunt terrena omnia despici, curas mundi et inquietudines evitari, quid agendum est nobis? et quis nostrum valebit salvari? Quibus ex verbis Gregorii sancti est respondendum, qui ait: Qui rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt, dum sollicite ad interiora refugiunt, quum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed certis horis, quantum eis possibile est, ad spiritualem exercitationem et quotidianam conscientiæ suæ examinationem se conferunt. Qui autem ita non agunt, sed ad exteriora cor suum omne effundunt, cito obliviscuntur suæ salutis, atque quotidie gravius excæcantur, et ad multa ac magna peccata labuntur, prout sanctus ait Bernardus: Cor quod futuram felicitatem non cogitat, amore terrestrium implicatur, sicque vanitas mentem recipit, curiositas ducit, voluptas inficit, cupiditas afficit, luxuria inquinat, invidia torquet, tristitia cruciat, suspicio inquietat, ira perturbat. Hinc Salomon vere locutus est: Homini bono dedit Deus sapientiam et lætitiam;14 peccatori autem afflictionem et curam superfluam. Unde probatur, quod vita hominis virtuosi sit multo jucundior atque quietior quam vita hominis vitiosi.
Footnotes
Chapter 12 of 70