Articulus 23
Quod divinum judicium sit incomparabiliter metuendum, eo quod ipse Judex altissimus sit judex et pars.
SI peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus; si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro eo? I Reg. II, 25.
Quamvis quædam peccata dicuntur peccata in Deum, quia sunt directe contra præcepta quibus præcipimur honorare et colere Deum, ut sunt tria prima præcepta Decalogi; quædam vero dicuntur peccata in proximum, quæ directe nociva aut injuriativa sunt proximorum, ut sunt transgressiones aliorum septem præceptorum Decalogi : omnia tamen peccata possunt dici peccata in Deum, quoniam sunt contra aliqua ejus præcepta, ut furtum, rapina, adulterium, homicidium, et consimilia. Præterea, loquendo in generali, peccata in Deum sunt graviora peccatis in proximum : sicut odium Dei, infidelitas, blasphemia, desperatio, sunt multo graviora quam rapina et furtum. Loquendo tamen in speciali, quædam peccata in proximum sunt enormiora quam quædam peccata in Deum : sicut adulterium et homicidium graviora sunt quam violatio aliqua sabbati, aut vana juratio. Et juxta hunc modum difficilius aut facilius est satisfacere Deo pro peccatis commissis in ipsum, vel pro peccatis commissis in proximum.
Itaque, quoniam omne peccatum mortale est contra aliquod Dei præceptum et contra Deum, ipse Judex altissimus in judicio tam particulari quam universali non solum est judex, sed etiam pars adversa rei judicandi ab ipso transgressionis divini præcepti, ita quod causa vertitur inter judicem Deum et inter reum. Est autem valde specialiter metuendum, judicari ab eo qui est adversarius judicandi, et ab illo præstolari sententiam qui injuriam passus est, et quem causa directe concernit: quemadmodum si homicida læsisset ballivum, aut ejus filium occidisset. Quid ergo dicturus, quid acturus est infelix peccator, quum ejus fuerit tribunali adductus quem toties tamque enormiter inhonoravit, offendit, contempsit, et cujus adoptivos filios aut filias, amicos et ministros, scilicet proximos suos, toties spiritualiter interfecit, eos scandalizando aut aliquo modo ad vitia pertrahendo? O quali vultu adspiciet illum Judex! quam horribiliter eum invadet, increpabit, damnabit ac puniet! Certe, sicut per Osee prophetam prædixit, juxta desiderium suum corripiet eos.1
Consideremus enormitatem cujuslibet peccati mortalis, sicque patebit quam ineffabilem irreverentiam, injuriam et offensam faciat Deo peccator. Certe quo eminentior est præcipientis auctoritas, eo gravior culpa est violare ac transgredi ejus præceptum. Quum itaque auctoritas Dei sit summa, incomparabiliter magna ac penitus infinita, incomparabiliter grave et impium est Dei mandatum prævaricari. Rursus, quo major est bonitas ac dignitas Dei, eo enormius est ei quidquam præferre. Quum ergo in omni mortali peccato peccans præponat propriam voluntatem voluntati divinæ, et bonum creatum, caducum, carnale seu vanum, bono increato, incommutabili, immenso, prorsus perfecto et infinite dignissimo; constat quod peccans mortaliter, ineffabiliter magnam et quasi infinitam irreverentiam, injuriam et offensam inferat Deo, cui præeligit et præponit ista vilissima, immundissima, carnalia et terrena. Amplius, quo major est sanctitas atque justitia Dei, eo plus detestatur, odit ac reprobat iniquitatem. Et ita quum sit interminabiliter sanctus ac justus, ita quod suæ sanctitatis et æquitatis nullus est finis, nulla mensura et comparatio nulla, certum est quod infinita detestatione et inæstimabiliter magno odio abhorreat omnem culpam mortalem. Insuper, quo major est sapientia Dei et fidelitas ejus ad homines, eo stultius est ejus præceptis non obedire, ejus documentis et consiliis repugnare, indesinenterque agere quæ ipse prohibuit.
Idcirco merentur iniqui a Judice summo indignantissime inspici, acerrime increpari, totaliter despici, maximeque confundi, vituperari et æternaliter reprobari. Et si pro uno mortali peccato, etiam minimo inter peccata mortalia, merentur ita tractari, quam incomprehensibiliter dure ac contemptibilissime tractabuntur ab ipso, qui eum sæpe et irrefrenate offenderunt etiam in enormioribus vitiis, imo frequentius quam valeant numerari, et qui alias quoque personas traxerunt ad lapsum? O quam confusibiliter ac tremebunde ante Judicem stabunt, redarguti a conscientiis propriis, ad quem tam irreverenter et intimorate se habuerunt, quem tam enormiter et sæpissime contempserunt, cujus præcepta, documenta, monita et consilia impudenter quotidie abjecerunt! O quam minaci, irato, horribili indignantique vultu ipsos adspiciet, alloquetur, reprobabit ac condemnabit! De quibus apud Isaiam Deus testatur:2 Heu, ego consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis; et apud Ezechielem: Complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor.3 In quibus verbis Deus loquitur per modum principis propter injurias sibi illatas irati et contristati, qui quum juxta desiderium suum exercuerit ultionem in adversariis suis, consolatur, lætatur atque quiescit.
Præterea, multum indignanter et ægre ferunt superiores, si præcepta eorum a subditis violentur in ipsorum præsentia et adspectu. Quum igitur constet omnibus Deum omnia intueri, hoc valde auget transgressionem et contemptum culparum nostrarum in Deum, quod Deo præsente ac intuente, audemus præcepta ipsius prævaricari.
Itaque, si desideramus ab Omnipotente in die particularis ac generalis judicii misericorditer recipi, benigne tractari et favorabilem obtinere sententiam, studeamus eum in omnibus honorare et ejus semper vitare offensam.
Footnotes
Chapter 25 of 70