Skip to the text

Articulus 8

De secundo effectu qui ex intenta mortis meditatione consurgit.

CUSTODI temetipsum et animam tuam sollicite. Deut. IV, 9.

Negotiatores per rura et periculosa itinera gradientes, tanto diligentius custodiunt semetipsos et tanto formidolosius proficiascuntur, quanto viam suam putant pluribus, fortioribus ac crudelioribus inimicis vallatam, quo etiam pretiosiores secum deferunt merces. Nos igitur qui in sæculo isto exsules sumus et peregrini, quorum tota conversatio in hoc mundo est cursus ad aliam vitam, cum sollicitudine tanto majori, cum timore tanto plus acriori, cum circumspectione atque custodia tanto incessabiliori per iter vitæ præsentis debemus incedere, quanto certius scimus quod innumerabilibus, ferocissimis, callidissimis, fortissimis, invisibilibus hostibus sumus circumdati, quorum totus conatus est nos secum æternæ damnationi involvere; quanto etiam nobiliora gratiarum charismata intra nos ferimus, atque quo majus bonum nobis moliuntur auferre, utputa Deum bonitatis immensæ et beatificam ejus fruitionem. Hinc, juxta Scripturam, homo sapiens in omnibus metuit, et beatus homo qui semper est pavidus, atque cum metu, timore et tremore nostram operari salutem jubemur.123

Ad hanc demum sollicitudinem spiritualem custodiamque internam ac circumspectionem pervigilem, incitat et perducit nos timor mortis, ne ad imparatam mortem perveniamus: sicque timor iste salubris facit nos præterita vitia deplorare, castigare, et satisfacere pro eisdem, atque ab omni labe peccati cavere, quemadmodum scriptum est, Quasi a facie colubri fuge peccata:4 quia per hoc ad desiderabilem ac salubrem pertingitur mortem.

Hinc tertiodecimo Moralium ait Gregorius: Electorum mentes quo amplius æterno judicio propinquare se sentiunt, eo ad discutiendum se ipsas terribilius excitantur ac properant; et si quas in se carnales et iniquas cogitationes unquam conspiciunt, pœnitentiæ has ardore consumunt, quia propinquum sibi judicium jugiter suspicantur. Porro reproborum mentes multa nequiter agunt, quia se hic diu vivere arbitrantur. Justi vero dum brevitatem vitæ suæ considerant, elationis et immunditiæ culpas declinant. Qui enim considerat qualis erit in morte, semper fit timidus in operatione, nihil transitorium appetit, cunctis carnalibus vitæ præsentis desideriis contradicit.

Hinc, ut libro tertio Regum narratur,

III Reg. xxi, 27.

Achab rex Israel audita comminatione mortis sibi facta ore Eliæ, scidit vestem suam, et operuit corpus suum cilicio, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. Conformiter legitur apud Jonam, quod rex Ninive audita prædicatione Jonæ, quod scilicet civitas Ninive post quadraginta dies mox everteretur, surrexit de solio suo regali, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere;5 atque præcepit ut homines et jumenta non gustent quidquam nec bibant, et operiantur saccis, et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur unusquisque a via sua mala.

Denique consuetum est cunctis fidelibus confiteri et pœnitentiam agere, quando putant aut sciunt se protinus morituros. Quum ergo ad unumquemque fidelem pertineat quemlibet diem velut ultimum computare, eumque taliter ordinare, occupare, expendere tanquam in ipso sit moriturus; debemus ex consideratione mortis nos statim per contritionem, confessionem, emendationem et satisfactionem ad mortem disponere: imo, quum tota vitæ nostræ duratio in hoc mundo sit tanquam momentum comparatione durationis perpetuæ vitæ futuræ, debet unusquisque totum spatium vitæ hujus tanquam unam horulam reputare, atque cum omni diligentia et fervore se absque dilatione ad mortem felicem parare, sicque rebus transitoriis uti, non frui, tanquam eas celerrime relicturus. Ad quod hortatur sanctus Apostolus: Tempus (inquiens) breve est; reliquum est ut qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utentes: præterit enim figura hujus mundi.6 Ex qua utique consideratione beatus Job exoravit:7 Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei; et rursus: Paucitas dierum meorum finietur brevi, dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam.8 In qua, ut asserit Veritas, fletus et stridor dentium ac tenebræ erunt.9

Verum, ut loquitur Augustinus, ideo vita hæc interdum longa videtur, quia adhuc durat, urget et agitur; sed quum fuerit terminata et finis ejus institerit, apparebit quam brevis exstiterit. Quod sanctus David in se ipso experiens, quum septuaginta annis vixisset, locutus est Deo: Peregrini sumus coram te et advenæ; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.10 Unde et Jacob patriarcha interrogatus a Pharaone rege Ægypti: Quot sunt dies annorum vitæ tuæ? respondit: Dies peregrinationis vitæ meæ super terram centum triginta annorum sunt, parvi et mali.11 Imo, si quis mille annis et (quod amplius est) ab exordio mundi usque ad hanc horam vixisset, et nunc esset moriturus, totum tempus præteritum videretur sibi quasi momentum, præsertim dum aciem mentis dirigeret ad imminentem sibi futuræ vitæ æternitatem.

Ideo horum consideratione debemus viriliter opera pœnitentiæ aggredi sine dilatione, præsertim quum nihil stolidius sit quam tempus in quo omni hora valemus tot bona peragere, in caritate et omni virtute proficere, æternæ felicitatis gloriam et augmentum mereri, non solum otiose, sed et vitiose consumere. O quam negligentem ac fatuum reputaremus negotiatorem qui omni hora posset centum florenos lucrari, et tamen hoc ipsum negligeret otioque vacaret, aut certe ultra hoc suam dissiparet substantiam! Nonne ineffabiliter insipientior esse convincitur, qui quum omni hora possit in pretiosissimis Spiritus Sancti charismatibus crescere ac ditari, atque in cœlis æternæ felicitatis incomparabilem augere thesaurum, non solum tot et tanta negligit bona, sed insuper nudat, depauperat, lædit, perimit et condemnat nobilem animam suam?

Itaque quidquid ad moriendum salubriter reddit nos imparatos, tanquam infernale abhorreamus ac devitemus venenum; cuncta quoque quæ ad securum finem disponunt, et ad emigrandum de corpore confidenter efficiunt nos dispositos, amplectamur et exsequamur.

Footnotes

  1. Philipp. II, 12. ↩

  2. Prov. xxviii, 14. ↩

  3. Eccli. xviii, 27. ↩

  4. Eccli. xxi, 2. ↩

  5. Jonæ III, 6-8. ↩

  6. I Cor. vii, 29, 31. ↩

  7. Job vii, 16. ↩

  8. Job x, 20, 21. ↩

  9. Matth. viii, 12. ↩

  10. I Par. xxix, 15. ↩

  11. Gen. XLVII, 8, 9. ↩

Chapter 10 of 70