Skip to the text

Articulus 25

De terribilitate divini judicii ex parte judicandorum.

HOMO quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Et dignum, Domine, ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in judicium? Job XIV, 1-3.

Si consideremus incomprehensibilem majestatem atque immensam excellentiam Dei, magnam quoque defectuositatem instabilitatemque hominum, mirum apparet quod Deus tam dignanter et gratiose se habet ad homines, mirum etiam quod tam districte judicat eos. Hinc sanctus David admirans locutus est Deo: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum?1 Et rursus: Domine, quid est homo quia innotuisti ei, aut filius hominis, quia reputas eum?2 Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra prætereunt. Itaque quo major est defectuositas, debilitas atque fragilitas hominis, quo pluribus obnoxius est peccatis, quo incertior est an sua vita placeat Deo, et præsertim an de numero sit electorum an reproborum, eo vehementius debet vereri rigorem et examen divini judicii. Nam, ut Jacobus ait apostolus, in multis offendimus omnes.3 Isaias quoque propheta: Omnes (inquit) nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit.4 Quum ergo, teste beato Job, non justificetur homo compositus Deo, nonne maxime metuere nos oportet ne dum positi fuerimus coram Deo ut judicemur ab eo, inveniamur injusti et condemnatione condigni, quum certi simus nos frequenter peccasse mortaliter, et ignoremus an veram habuerimus contritionem?5

Attendamus sollicite quod ait Scriptura: Ecce qui serviunt Deo, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:6 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? Itemque: Quid est homo ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos Dei nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus: quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?7 Unde et beatissimus Isaias fatetur: Facti sumus ut immundi omnes nos, quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ. Hæc ergo propriæ defectuositatis et culpabilitatis intenta consideratio, debet quemlibet nostrum valde formidolosum efficere ne forte a Judice districtissimo omnia acutissime consideraturo, exquisitissime judicaturo atque acerrime punituro reprobetur.

Insuper maxime perterrere nos debet quod Judex ipse testatur:8 Multi sunt vocati, pauci vero electi. Quum enim æterna damnatio tam vehementissime sit timenda, ut quamvis certissime nobis constaret quod de universis hominibus qui unquam fuerunt, sunt aut erunt, non nisi unus esset damnandus, si ignotum omnibus esset quis ille exsisteret, merito unusquisque valde metueret ne forsitan ipse esset ille damnandus (quemadmodum si multi essent ituri per pontem, et scirent quod unus ruiturus esset ex eis de ponte ac submergendus, omnes valde suo timerent periculo): quanto magis nunc, quum ex infallibili Veritatis summæ testimonio agnoscamus quod respectu eorum qui condemnantur, pauci salventur, omnia ossa nostra tremere debent, et totum cor nostrum ingenti formidine concuti ne (quod absit) contingat nos in infelicissimo damnandorum numero computari? Aperi oculos cordis tui ad intuendam hanc veritatem, ad formidandum tam immensum ac æternale periculum, ad evadendam tantam damnationem per conversationem justam, timoratam, humilem, ferventem et perseverantem. Non enim qui incipit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.9

Ecce si urbem aliquam princeps et judex justus ac præpotens ingrediatur cui communitas resistere nequeat, et sedeat pro tribunali quotidie, ac certum sit civibus quod non nisi pauci eorum evasuri sint mortem, eo quod judex nec prece nec pretio possit flecti:10 o quantus dolor, timor, angustia et pressura penetrarent civium corda, quanta desolatio esset in urbe illa, ita ut vix manducare et bibere quempiam delectaret! Si ergo tantum formidatur mors temporalis ac brevis, quid est quod mentes nostræ insensatæ ac miseræ sic obtenebrantur, cæcantur ac indurantur, quod judicium Dei æternam mortem infernalemque pœnam infligentis non expavescant, nec jugiter illud considerent, sed vanitate et periculosissima securitate torpeant ac resolvantur? Merito dixit Propheta: Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium?11 Certe tunc sero timebunt ac disperibunt, qui modo non timent. Ideo ait Scriptura: Angustia vallabit impium sicut regem qui paratur ad prælium. Tendit enim contra Deum manum suam. Non credet frustra quod aliquo pretio redimendus sit; antequam dies ejus impleantur, peribit.12

Postremo, hoc nos inducere debet ad sapientialem assiduumque judicii divini tremorem, quod sancti et electi Dei ab origine mundi tam vehementer expaverunt Dei judicium. De quo, ut allegatum est supra, sanctus Enoch ante diluvium prophetavit: Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere judicium, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum.13 Unde sanctus Job, cui tempore suo similis non erat in terra, perhibuit: Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui;14 et denuo: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.15 Hinc iterum dixit: Quid faciam quum surrexerit ad judicandum Deus? et quum quæsierit, quid respondebo ei? Sanctus quoque David oravit: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me;16 et Jeremias: Corripe me, Domine, verumtamen non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.17 Denique, quam vehementer S. Hieronymus formidavit judicium Dei, supra ostensum est ex verbis ipsius dicentis: Quoties diem illum considero, toto corpore contremisco. Quod autem S. Gregorius judicium Dei valde pertimuit, ex verbis ejus in pluribus locis clarissime innotescit. Nam et inter cetera loquitur: Præsentis temporis ita est agenda lætitia, ut sequentis judicii amaritudo nunquam recedat a memoria.18 Hinc abbas Evagrius hortabatur: Divinum illud horrendum imaginare judicium, adduc ad medium repositam peccatoribus confusionem quam passuri sunt in conspectu Dei et Christi ejus, et coram angelis universis ac cunctis hominibus; et super judicia peccatorum ingemisce et plora, vestire luctuum imaginem, metuens ne et tu illa incidas. Unde et abbas Elias: Ego, inquit, tres res timeo: unam, quando egressura est anima mea de corpore; aliam, quando præsentandus sum Deo;19 tertiam, quando de me proferetur sententia. Si ergo viri virtuosi ac sancti tam ineffabiliter extimuerunt judicium Dei, quantum et quam indesinenter oportet nos defectuosos ac miseros peccatores illud timere?

Footnotes

  1. Ps. VIII, 5. ↩

  2. Ps. CXLIII, 3, 4. ↩

  3. Jacob. III, 2. ↩

  4. Is. LIII, 6. ↩

  5. Job IX, 2. ↩

  6. Job IV, 18, 19. ↩

  7. Job XV, 14-16. ↩

  8. Matth. XX, 16; XXII, 14. ↩

  9. art. XVIII. ↩

  10. Judæ 14, 15. ↩

  11. Ps. IV, 3. ↩

  12. Job XV, 24, 25, 31, 32. ↩

  13. Job 1, 8. ↩

  14. Job XXXI, 23. ↩

  15. Job IX, 28. ↩

  16. Ps. VI, 2; XXXVII, 2. ↩

  17. Jer. X, 24. ↩

  18. Job XXI, 14. ↩

  19. Matth. XXIV, 13. ↩

Chapter 27 of 70