Articulus 22
De terribilitate et rigore divini judicii ex parte divinæ justitiæ.
QUUM sis justus, Domine, juste omnia disponis: virtus enim tua justitiæ initium est. Sap. XII, 15, 16.
Quemadmodum oculus corporalis quo fortioris est luminis et majoris acuminis, eo minora et plura ac perspicacius videt; sic oculus intellectualis quanto clarior, sapientior ac justior fuerit, eo culpas etiam minimas limpidius intuetur et odit. Idcirco Judex ille altissimus, cujus mens in infinitum præ omnibus justa et sapiens est, universa et singula hominum peccata, quantumlibet modica, clarissime inspicit. Videmus quoque quod quanto sanctior ac justior fuerit quis, tanto plus odit, abhorret et punit iniquitatem. Ideo Judex supernus, qui infinitæ est sanctitatis et æquitatis, peccata inenarrabiliter odit, detestatur ac vindicat. Hinc itaque metuendissimum est a Judice illo increpari ac discuti, qui tam indignanter ac horribiliter inspiciet peccatores, tamque rigorosissime eos affabitur, sicut ait Propheta: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos; qui habitat in cœlis deridebit eos, et Dominus subsannabit eos.1 Itemque: Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium;2 virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Hinc ait et per Amos: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno, et peribit fuga a veloce, et robustus non salvabit animam suam.3
Recte igitur ait S. Bernardus: Quid tam pavendum, quid tam plenum anxietatis et vehementissimæ sollicitudinis cogitari potest, quam judicandum stare ante tribunal Judicis summi, et sub tam districto Judice incertam exspectare sententiam? Verendum est valde, quum ad hoc ventum fuerit, ne in tam rigoroso ac subtili examine multæ nostræ justitiæ (ut putantur) peccata appareant. Sic etenim inter homines cernimus, quod homines imperfecti, rudes ac simplices judicant multa verba et opera esse bona ac justa, quæ tamen homines illuminati atque in spiritualibus actibus exercitati, considerant esse illicita et iniqua. Quanto magis Deus infinitæ excellentiæ in omni sapientia, virtute ac sanctitate, multa verba et opera nostra quæ putamus esse vera ac justa, judicabit fuisse injusta atque erronea? Formidemus ergo judicium Judicis hujus, qui tunc nec gratia prævenitur, nec misericordia flectitur, nec donis corrumpitur, nec pœnitentia mitigatur; cujus tunc tanta inflexibilitas erit, quod quamvis beatissima virgo Maria omnesque angeli sancti et universi electi rogarent pro salvatione unius existentis in peccato mortali, non tamen eos tunc exaudiret.
Denique, zelus Judicis illius tunc æstuantissimus erit et summe implacabiliterque succensus contra iniquos, adversus quos tunc ira ejus in tantum desæviet, ut evangelista Joannes in Apocalypsi locutus sit: Dicent montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus iræ eorum, id est iræ Dei adversus eos.4 Unde et in Osee legitur:5 Dicent montibus, Operite nos; et collibus, Cadite super nos. Ut enim asserit S. Augustinus, mallent reprobi et iniqui omne supplicium sustinere, quam faciem Judicis irati videre. De quo Daniel propheta prædixit: Thronus ejus flammæ ignis, rotæ ejus ignis succensus; fluvius igneus rapidusque egredietur a facie ejus.6 Per quæ omnia designantur fervor et rigor et zelus divinæ justitiæ contra malignos, acerbitas quoque et abundantia tormentorum eis infligendorum, quæ per fluvium igneum ac rapidum denotantur. Quemadmodum enim in flamma sunt claritas luminis et calor ignis, ita in Judice illo est ardentissimus zelus æquitatis atque clarissima notitia veritatis. Porro per rotas Judicis significatur expeditio suæ potentiæ ac velocitas suæ justitiæ, quibus invehitur et procedit contra damnandos.
Hinc quoque Isaias propheta loquitur de Deo judice adorando, quasi de viro armato, ad ulciscendum se festinante ac fervido: Indutus est (inquiens) justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli, sicut ad vindictam, quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis, quum venerit quasi fluvius violentus.7 Tunc plane implebitur quod prædictum est in libro Sapientiæ : Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum; induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum; sumet scutum inexpugnabile æquitatem, et acuet diram iram in lanceam.8
Hinc ait Chrysostomus : Tunc nec divitiæ proderunt divitibus, nec parentes intercedent pro filiis, nec angeli ut solebant pro hominibus facient, quia natura judicii, præsertim extremi, non recipit misericordiam. Unde et Salomon protestatur : Non proderunt divitiæ in die ultionis.9 Tunc maxime adimplebitur quod per Ezechielem locutus est Dominus : Si Noe et Daniel et Job fuerint coram me, filios et filias non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.10
Hinc rursus per eumdem Prophetam Dominus loquitur peccatori : Ecce complosi manus meas super malitias tuas. Numquid sustinebit cor tuum aut prævalebunt manus tuæ in diebus quos faciam tibi ?11 Ecce quam terribiliter loquitur justus et omnipotens Deus contra iniquos ! Nam et per Osee dixit :12 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ut leo. Ut enim asserunt naturales, nihil ferocius est ursa dum catulos suos amisit, et eum qui primo ei occurrit, crudelissime mox invadit. Cur ergo Deus, cujus natura est bonitas, et cujus proprietas est pietas, comparat se crudelissimæ feræ, nisi ad insinuandum intolerabilem rigorem suæ justitiæ ? Qui etiam per Moysen jussit :13 In judicio non misereberis pauperis, scilicet in derogationem justitiæ, aut in detrimentum partis adversæ. Nihil enim tam gloriose lucet in judice, sicut amare et exhibere justitiam sine personarum acceptione. Nam et Tullius ait : Exuit personam judicis quisquis amicum induit. Æquitas cui judex obsequitur, sinistram odii et amoris dexteram nescit. Talis namque debet esse juris minister et judex, ut nullius auctoritate personæ titubet aut vacillet in manu sua libra justitiæ.
Footnotes
Chapter 24 of 70