Skip to the text

Articulus 6

De diversis effectibus qui oriuntur ex consideratione atque timore mortis.

NESCIT homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo et aves laqueo, sic homines tempore malo, quum eis extemplo supervenerit. Eccle. IX, 12.

Quemadmodum sanctus vir Climacus ait, sicut panis necessarius est homini præ ceteris alimentis, ita intenta meditatio mortis necessaria est homini præ aliis operibus et exercitiis bonis.1 Aliqui autem in tantum quærunt in deliciis sine tristitia vivere, quod nec audire volunt nec cogitare nec loqui de morte: qui de exsilio sibi faciunt patriam, de valle lacrimarum ac fletuum paradisum. Quibus Salvator ait: Væ vobis qui habetis consolationem vestram;2 væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis. Aliqui vero ita indurati sunt corde, quod nec ex inspectione morientium, nec ex memoria mortis, nec ex intuitu sepulcrorum et ossium mortuorum compunguntur, verentur et emendantur: imo ossa illa conspiciunt velut saxa, sepulcra ut fossas sive monticulos; nec plus emolliuntur ex inspectu morientium hominum quam brutorum, et tanquam ipsi non essent mortales, sic adspiciunt morientes. Verumtamen, si frequenter et attente cogitent mortem et quæ eam sequuntur, dispositionemque morientis et ejus tentamenta, pressuras atque pericula, cito emollientur ad pœnitendum, ad metuendum, ad emendandum vitam suam in omnibus.

Primus ergo effectus ex consideratione mortis proveniens, est ipsam mortem timere, juxta illud in Psalmo:3 Formido mortis cecidit super me, timor et tremor venerunt super me.

Porro timor sollicitudinem ac diligentiam parit. Timor namque reddit hominem sollicitum ac diligentem ad cavendum mala quæ metuit, seu propter quæ aliquid timet. Idcirco secundus effectus ex meditatione mortis consurgens, est sollicite ac diligenter mortem, hoc est mortem imparatam, cavere: quod nihil aliud est nisi de culpis præteritis pœnitere et a futuris vitiis abstinere. Ideo consideratio mortis inducit hominem ad pœnitentiam salutarem: cujus partes sunt vera contritio, plena confessio satisfactioque condigna; quæ omnia ex timore mortis nascuntur.4 Hinc Salomon loquitur: Sapiens timet, et declinat a malo.

Tertius effectus ex meditatione mortis emanans, est consideratio et humiliatio propriæ fragilitatis et mortalitatis. Ideo ait Scriptura: Quid superbit terra et cinis?5 id est, cur homo ex terra factus et in cinerem ac pulverem resolvendus, extollit se, non pensans propriæ conditionis defectuositatem?

Quartus effectus ex meditatione mortis scaturiens, est depositio terrenarum curarum, turbationum et inquietudinum sæculi hujus. Qui enim mortem digne perpendit, non curat nisi qualiter ad securam et felicem perveniat mortem: ideo sollicitudines, turbationes, inquietudines carnales ac sæculares repellit a corde suo.

Quintus effectus ex meditatione mortis conscendens, est totius inordinatæ affectionis ad creaturas abjectio, et fervens integerque conatus placendi Deo. Sicque meditatio mortis intenta facit hominem omnem terrenam et carnalem consolationem despicere, et tota mente esse suspensum ad obtinendum veram salutem.

Sextus effectus ex meditatione mortis prosiliens, est consolatio et gaudium in Spiritu Sancto. Qui effectus convenit sanctis hominibus, qui mortem tanquam terminum miseriarum et culparum vitæ præsentis et tanquam januam vitæ beatæ sequentis ex corde desiderant, ut dictum art. II. est. Quemadmodum enim consideratio divini judicii timorem parit imperfectis, consolationem vero perfectis (quibus in Evangelio ait Christus: His autem, videlicet signis et præambulis judicii, fieri incipientibus, levate capita vestra, id est, corda lætificate, quia appropinquat redemptio vestra);6 ita consideratio mortis imperfectis gignit formidinem, perfectis lætitiam. Verumtamen, sicut præhabitum est, interdum quoque homines perfecti et sancti mortem judiciumque formidant, secundum quod Spiritus Sanctus in diversis electis et Sanctis diversimode operatur.

Consequenter ergo de prætactis effectibus ex meditatione mortis prodeuntibus aliquid plenius est dicendum.

Footnotes

  1. Scal. parad. grad. VI. ↩

  2. Luc. VI, 24, 25. ↩

  3. Ps. LIV, 5, 6. ↩

  4. Prov. xiv, 16. ↩

  5. Eccli. x, 9. ↩

  6. Luc. xxi, 28. ↩

Chapter 8 of 70