Articulus 18
De multis rebus ex quarum consideratione innotescit quam metuendum et rigorosum sit futurum Dei judicium, tam generale in fine mundi, quam particulare in singulorum hominum obitu.
B ECCE venit Dominus in sanctis millibus suis, facere judicium, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, et de omnibus duris quæ locuti sunt contra Dominum peccatores impii. Judæ 14, 15.
Hæc verba S. Judas apostolus allegat in sua epistola esse prænuntiata ab Enoch, qui in paradisum translatus est.1
Multa sunt ex quibus docemur quantum formidare debemus judicium Dei, tam particulare quam generale. Imo qui in die generalis judicii cupit esse securus, studeat Deo indesinenter placere, et ad mortem salubrem pertingere. Sic enim in particulari suo judicio salvabitur, et idcirco in die novissimo erit securus. Quidam vero futurum in fine mundi judicium minus verentur, quia adhuc longe abesse id opinantur. Qui pensent quod particulare eorum judicium non nisi paulum distet, in quo si imparati fuerint inventi, tam nunc quam in die novissimo in generali judicio damnabuntur.
Denique, utrumque istud judicium est ineffabiliter metuendum: primo, ex parte Judicis summi; secundo, ex parte judicandi; tertio, ex parte retributionis. — Ex parte etiam Judicis metuendum est utrumque istud judicium multis modis. Primo, ratione altissimæ auctoritatis et excellentiæ ejus, a qua nullus potest appellare. Secundo, ratione infinitæ sapientiæ suæ, quam nihil potest latere. Tertio, ratione omnipotentiæ suæ, cui nullus potest resistere, et quam nemo valet effugere. Quarto, ratione justitiæ ejus, quæ in tantum odit omne peccatum, quod nullam culpam quantumlibet parvam deserit indiscussam aut impunitam. Quinto, quoniam ipse Deus omnipotens non solum est judex, sed etiam pars. Ipse quippe in omni culpa offenditur, quia in omni peccato mortali præceptum ipsius violatur: sicque causa vertitur inter ipsum et judicandos; valde autem metuendum est judicari ab ipso in quem excessus commissus est. Sexto, ratione beneficentiæ suæ. Quo enim in hac vita benignior et gratiosior fuit nobis, quo plura ac majora beneficia nobis exhibuit, quo longanimius emendationem nostram præstolari dignatus est, quo frequentius et evidentius admonuit nos, eo ingratos et impios horribilius judicabit. — Præterea, ex parte judicandorum terribile est utrumque judicium: primo, quoniam infirmi et fragiles sunt;2 secundo, quia in multis offenderunt; tertio, quia incerti sunt an digni sint odio, et an placeant Deo. — Amplius, utrumque judicium metuendum est vehementer ex parte retributionis: quæ est æterna damnatio, cujus inflictio est maxime formidanda, aut salus perpetua, cujus carentia est potissime metuenda.
Insuper, ultra hæc generale judicium est præsertim verendum. Primo, ex parte terribilium signorum quæ illud præcedent: quia, ut in Evangelio Veritas protestatur, erunt signa in sole et luna, etc. Secundo, ex parte dispositionis in qua mundus tunc stabit.3 Nam ignis conflagrationis terram et aerem occupabit, et universæ creaturæ erunt quasi commotæ contra iniquos, atque armatæ ac præparatæ ad ulciscendum in iniquis injuriam Creatoris.4 Tertio, ex parte exercituum Judicis: quia aderunt ibi universi angeli sancti et cives superni, qui et tunc visibiliter apparebunt. Quarto, ex parte præsentiæ omnium rationalium et intellectualium creaturarum, in quarum conspectu confundi, reprobari et manifestari, erit maxima pœna.
Footnotes
Chapter 20 of 70