Skip to the text

Articulus 7

De primo effectu meditationis mortis, videlicet de pavore quem sustinent morientes.

QUAMVIS de isto morientium timore, et cur ac qualiter metuenda sit mors, dicta sint multa; aliqua tamen jam ex art. II et s. verbis Gregorii sunt addenda. Ait ergo Sanctus ille vicesimo quarto Moralium: Electi quique sollicite considerantes æternus Judex quam districtus veniat, terminum suum quotidie prospiciunt, et ante severitatem tantæ justitiæ quas rationes vitæ suæ sint posituri attendunt; et si cuncta prava opera quæ potuerunt intelligere devitarunt, venturi tamen coram districto Judice, illas culpas amplius pertimescunt quas per momenta temporum ipsis instabilibus et incertis cogitationum motibus perpetraverunt, nec tamen eas intelligunt. Facile est enim opera perversa vitare, sed nimis difficile est ab omni illicita cogitatione cor præservare. Quumque de omnibus his semper districta Dei judicia pertimescant, tunc tamen hæc vehementius metuunt, quum ad solvendum humanæ conditionis debitum venientes, districto Judici propinquare se cernunt; et timor ille tanto fit acrior, quanto et retributio æterna propinquior. Crescit pavor urgente carnis solutione. Tunc ante oculos cordis inane nil transvolat de phantasmate cogitationis: quoniam omnibus vanis e medio subductis, ipsi morientes se et illum tantum considerant cui propinquant; et si ea bona quæ sciunt nunquam se prætermisisse meminerunt, formidant tamen illa quæ nesciunt, quia se ipsos plene dijudicare atque cognoscere nequeunt. Ideo urgente exitu, subtiliori et secretiori metu terrentur. Nec enim immerito cujuslibet anima tunc terretur, quando post pusillum inveniet quod in æternum vitare non possit, præsertim quia et bonis ejus actibus multa mala fuerunt permixta. Hæc Gregorius. Denique ex hac consideratione sanctus Job dixit: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest, et quæcumque voluit fecit;1 idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum timore sollicitor. Itemque: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres, Domine, delinquenti.2

O homo indurate, cur brutis insensatior es? Ecce fugit ovis lupo appropinquante, abscondit se tremens columba viso accipitre, de antro suo egredi esuriens mus non audet muricipe ambiente: et tu videns mortem horrendam atque judicium rigorosum tibi instare, non metuis?

Footnotes

  1. Job xxiii, 13, 15. ↩

  2. Job ix, 28. ↩

Chapter 9 of 70