Articulus 21
De horribilitate divini judicii propter omnipotentiam Judicis summi.
DEUS judex justus, fortis et patiens. Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit et paravit illum. Ps. VII, 12, 13.
Quam maxime metuendus sit nobis Judex altissimus, ipsemet in Evangelio docet in parabolis dicens: Quis rex volens committere bellum adversum alium regem, non prius sedens cogitat an possit cum decem millibus occurrere ei qui cum viginti millibus venit ad se? Alioqui illo adhuc longe agente legationem mittens, rogat ea quæ pacis sunt.1 Per quæ verba Christus designat, quod homo judicandus ab ipso Christo, rege cœlorum, debet se ipsum quotidie examinare, atque pensare an in judicio valeat respondere, et de cunctis actibus suis interioribus et exterioribus, de verbis et omissionibus Deo reddere rationem. Quod si viderit facere se non posse, studeat Omnipotentem placare et metuendissimum Judicem sibi reconciliare per lacrimarum effusionem, per eleemosynarum elargitionem, per celebrationem Missarum, per exercitia sacra vigiliarum, orationum, disciplinarum et jejuniorum.
Advertamus ac formidemus comminationes, imo et cunctas prænuntiationes Omnipotentis, qui per sanctos Apostolos et Prophetas, per Evangelistas et ceteros sanctos Patres tam terribiliter ac frequenter prænuntiavit districtionem futuri judicii, et sempiterna comminatur tormenta:
Hinc ait S. Bernardus:2 Quid tam vehementissime metuendum, quam judicandum adstare tam districti Judicis tribunali, qui teste non indiget, et intentiones discutit cordis, cujus inquisitio usque ad secreta mentis pertingit?34 Nempe tam acutissime singulorum vitam considerat, ut nec minutissimæ cogitationes, nec tenuissima verba quæ ipso usu apud nos viluerunt, in ejus judicio indiscussa remaneant. Merito ergo dixit Isidorus: Ad districti Judicis examen nec justitia justi secura est. Imo, ut abbas Agathon ait, si Deus nobis imputaret distractiones cordis et negligentias quas in orationibus nostris et Officio divino incurrimus, salvi esse non possemus. Jugiter ergo pensemus et sollicite formidemus quod beatissimus princeps Apostolorum in prima sua scribit epistola, dicens: Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? quatenus per timorem Dei, per sollicitudinem spiritualem, per ferventem cordis custodiam, per satisfactionem quotidianam, per lacrimosam contritionem, mereamur evadere tanti rigorem judicii, tot pericula et pressuras. Hinc per Moysen dixit: Quum acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis.5 Atque per Isaiam: Tacui, patiens fui;6 ut parturiens loquar, dissipabo et absorbebo simul; itemque: Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, spiritus ejus velut torrens inundans ad perdendas gentes in nihilum; terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et in flamma ignis devorantis.7 Et rursus: Indignabitur Deus inimicis suis, quia ecce Dominus in igne veniet reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis.8 Insuper Jeremias propheta prædixit: Ecce turbo dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet;9 non revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem cordis sui; et dabit iniquos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ nunquam oblivione delebitur.
Timeamus judicium Omnipotentis, ad cujus adspectum columnæ cœli contremiscunt et pavent;10 in cujus conspectu cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra et omnia quæ in eis sunt, commoventur, et quum conspexerit ea Deus, tremore concutientur.11 Et tamen in omnibus his insensatum est cor hominis, quod talem ac tantum Dominum non veretur, sed ejus præcepta impudenter et irrefrenate transgreditur. Quod ceteræ creaturæ sustinere vix possunt: imo ad ulciscendum Creatoris sui injuriam excandescunt, quamvis ex pietate divina differatur vindicta. Hinc super illud Jeremiæ, Obstupescite, cœli, super hoc, scribit Hieronymus:12 Cœlum videns præcepta Dei calcari, exhorrescit, et stuporem dissimulare non potest. Omnis enim creatura congemiscit et dolet super peccatis hominum. De quibus in libro Sapientiæ scriptum est: Impii secundum ea quæ cogitaverunt, correptionem habebunt, quoniam neglexerunt justum, et a Domino recesserunt; mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum. Et si longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem:13 quoniam Dominus Deus eos deridebit, et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia erunt inter damnatos in perpetuum, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes;14 venient in cogitatione peccatorum suorum timidi (hoc est, ex memoria et remorsu vitiorum suorum venient ad finale Dei judicium cum grandi timore), et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum, id est, propter scelera sua ponentur ad sinistram Judicis metuendi.
Humiliemus igitur Judici omnipotenti animas nostras; et quoniam non valemus effugere ejus potentiam, confugiamus pœnitentes ac humiles ad ejus clementiam. Nec pro aliqua prosperitate adipiscenda neque pro aliqua adversitate evadenda offendamus ipsius potentiam, attendentes quod venerabilis ille martyr veteris Testamenti ait in libro Machabæorum: Nam etsi in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar, manum tamen Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam.15
Footnotes
Chapter 23 of 70