Skip to the text

Articulus 4

Quam metuenda et prœmeditanda sit mors, eo quod post eam non est reditus ad statum promerendi, pœnitendi et recuperandi neglectam gratiam et salutem.

SALOMON ait: Si ceciderit lignum ad austrum, sive ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Eccle. XI, 3.

Per lignum intelligitur homo, per casum mors, per austrum fervor caritatis et gratia Spiritus Sancti, per aquilonem iniquitas. Est igitur horum sensus verborum, quod in quocumque affectu obierit homo, in illo æternaliter permanebit: ita quod si obierit in caritate et gratia Spiritus Sancti, nunquam a divino avertetur amore, etiam quamvis in purgatorio gravissime puniatur; si autem obierit in aversione a Deo et in quacumque vitiosa affectione, manebit inconvertibiliter atque perpetuo in illa aversione et prava affectione. Idcirco damnati nunquam veraciter pœnitent, et quamvis doleant de suis peccatis secundum quod per ea meruerunt et inciderunt tantam calamitatem, non tamen dolent de eis in quantum sunt peccata et Dei offensiva: imo diligunt vitia, et cupiunt pristinis vitiosis delectationibus frui; Deum vero intensissime et ineffabiliter odiunt, blasphemant ac maledicunt. Hinc asserit Damascenus: Quod angelis fuit casus, hoc hominibus est mors. Angeli namque apostatæ in sua aversione propter quam ceciderunt atque damnati sunt, perrenniter perseverant, quemadmodum de vitiosis hominibus morientibus dictum est.

Itaque, quia post mortem amplius promereri, pœnitere, resurgere non valemus, debemus mortem, seu potius mortem imparatam, maxime formidare, et mortem nobis incessanter appropinquantem assidue præcogitare, ne (quod absit) contingat nos ad eam imparatos venire, sicque irrecuperabilia damna et irremediabilia mala, quæ sunt maxime metuenda ac fugienda, incidere, utputa damnationem æternam et summæ felicitatis carentiam, omniumque divinorum amissionem charismatum, videlicet damna gratiæ ac virtutum, per quas ad felicitatem pertingitur. Hinc debemus nos per sanctam conversationem indesinenter ad mortem disponere, et conversationem pœnitentiamque nequaquam differre, imo jugiter esse parati ad mortem. Et hoc est scire mori, ac salutaris scientia moriendi: quam discere, est se ipsum quotidie spiritualiter mortificare, hoc est, prava desideria exstirpare, propriam frangere voluntatem, abnegare et vincere semetipsum, nihil nisi in Deo et secundum Deum ac propter Deum appetere, atque pœnitentiæ actibus sollicite immorari.

Hinc hortatur Scriptura: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:1 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te, nisi sic egeris. Et rursus: Non adjicias peccatum super peccatum;2 et ne dicas, Miseratio Domini magna est: quia in peccatores respicit ira Dei. Ideo Climacus loquitur: Non suscipias canem illum (puta diabolum) suggerentem tibi Deum esse benignum;3 sed tunc benignitatis Dei memento, quum in profundam desperationem te videris trahi. Intentio namque canis illius est luctum pœnitentiæ et timorem mortis repellere a te per talem suggestionem benignitatis divinæ.

Audiamus et impleamus quod Salomon exhortatur: Quodcumque bonum potest facere manus (id est virtus) tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.4 Hinc vas electionis Paulus monet apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.5

Footnotes

  1. Eccl. v, 8, 9. ↩

  2. Ibid. 5-7. ↩

  3. Scal. parad. grad. vi. ↩

  4. Eccle. IX, 10. ↩

  5. I Cor. XV, 58. ↩

Chapter 6 of 70