Articulus 11
De quinto effectu ex meditatione mortis nascente.
OMNIA arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Philipp. III, 8. Verba sunt sancti Apostoli.
Quintus effectus ex consideratione mortis proveniens, est totius inordinatæ affectionis ad creaturas abjectio, et fervens integerque conatus placendi Deo. Qui enim attente ac frequenter recordatur et intuetur quam cito recedet a sæculo isto, et quam diu et æternaliter vivet in sæculo mox futuro, non reputat vitam præsentem nisi cursum et peregrinationem ad vitam sequentem, nec utitur divitiis ac ceteris rebus mundi nisi ut mediis necessariis pertingendi ad mortem salubrem ac finem beatum: non ergo inordinate ad eas afficitur, sed in Deo atque secundum Deum, secundum quod sibi utiles ac necessariæ sunt pro sustentaculo vitæ ad bene vivendum. Et talis amor rerum creatarum non retardat nec minuit, sed fovet et auget divinum amorem. Idcirco, quod ait Chrysostomus, Pro quanta parte cor tuum fuerit ad aliquam rem creatam, pro tanta minus est ad Deum, intelligendum est de inordinata et immoderata cordis affectione ad creaturas: sicut in his qui in cibo et potu, in vestibus, in habitaculis ac ceteris exterioribus rebus, quærunt non tantum necessitatem naturæ ac usum decentem secundum evangelicæ legis doctrinam, sed carnalem delectationem, vanitatem, pompam complacentiamque humanam, proprium quoque, non Dei honorem, et famam laudemque propriam. Hæc omnia sapientialis consideratio mortis contemnit et abjicit. Propterea Climacus contestatur: Istud est verum argumentum commemorationis Dei ac mortis in sensu cordis, spontanea impassibilitas affectionis ad omnem creaturam, atque perfecta derelictio propriæ voluntatis.
Præterea, consideratio ista facit hanc vitam contemni, eo quod tot peccatis, defectibus ac miseriis sit subjecta, permixta et inquinata. Unde sanctus pater Bernardus disseruit: Cur vitam istam tanto affectu desideramus, in qua quanto plus vivimus, tanto plus peccamus? Quanto vita est longior, tanto et culpabilior. Quotidie crescunt mala, et Deus omnipotens magis ac magis offenditur; et quanto diutius hic manemus, tanto de pluribus reddere rationem Deo debemus.
Itaque meditatio mortis avaritiam fugat, et necessariis est contenta. O quam sapienter consideravit hæc omnia sanctus Propheta qui ait, Locutus sum in lingua mea, Notum fac mihi, Domine, finem meum (hoc est, da mihi gratiam illustrantem per quam efficaciter pensem quam celeriter mihi propinquet terminus vitæ meæ), sic etiam notum fac mihi numerum dierum meorum, ut sciam quid desit1 mihi, id est, quatenus ex consideratione paucitatis ac brevitatis dierum vitæ meæ advertam conversationis meæ defectuositatem, et tanto festinantius atque ferventius me emendem, quanto brevius ac incertius est tempus residuum vitæ meæ! Hinc ex contemplatione instabilitatis ac brevitatis vitæ hominum in hoc mundo subjunxit: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens; verumtamen in imagine pertransit homo. Quod quum ita sit, stultum et vanum est pro temporalibus immoderanter sollicitari. Ad quod insinuandum adjecit: Sed et frustra conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
Assidue ergo intueamur quod cito de hoc sæculo recedemus, quatenus ad nullam creaturam inordinate et culpabiliter afficiamur, sed in vera mentis puritate crescamus ac solidemur quotidie. Beati etenim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.2 Talis fuit sanctus et nobilis doctor, B. Thomas de Aquino, qui cum studentibus atque confratribus S. Dionysio Parisios rediens, et interrogatus ab illis: Ecce, magister, quam pulchra est civitas Parisii, vellesne esse dominus ejus? respondit: Mallem habere opus imperfectum Joannis Chrysostomi super Matthæum perfectum, quam esse dominus civitatis Parisiensis. Hinc idem vir sanctus tres res specialiter exoravit obtinere a Deo. Prima fuit ut in suo humili statu permaneret, nec ad aliquam ecclesiasticam dignitatem aut prælaturam promoveretur. Secunda, ut nullius rei creatæ affectio mentem suam coinquinaret. Tertia, ut status animæ fratris sui defuncti sibi revelaretur. In quibus tribus exauditus fuit a Domino pro sua reverentia.
Ibid., 6, 7.
Scal.parad. grad. vi.
Footnotes
Chapter 13 of 70