Articulus 17
Quod valde metuendum sit futurum Dei judicium ex districtione judiciorum quæ Deus interdum exercuit in hoc mundo.
QUIA non cito profertur contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Eccle. viii, 11.
Quam veraciter protulerit sapientissimus Salomon verba hæc, experientia docet. Sunt etenim multi, imo et innumerabiles, qui de die in diem adjiciunt peccata peccatis, et sine mensura ac numero Creatorem suum offendunt, animas proprias lædunt et perimunt, dæmonibus obsequuntur, ac tandem vitiosis consuetudinibus victi, oppressi ac penitus excæcati, absque timore transgrediuntur omnipotentis Legislatoris præcepta, quoniam experiuntur se diu impune peccasse, imo et sibi in vitiis prospere successisse, similiter aliis multis. Hinc sumunt peccandi audaciam, atque faciliter sibi prophetant quod postea pœnitentiam sint acturi, et fallunt insipientes ac miseri semetipsos. Hinc rursus Salomon protestatur: Omnia in futurum servantur incerta; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.1
Insuper, ex hoc quod impii tam diu non solum impune peccant, sed etiam in suis vitiis prosperantur (ut Jeremias propheta super hoc admirans locutus sit : Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? Plantasti eos, et proficiunt);2 econtrario justis frequenter contingunt adversa, et opprimuntur ab impiis, variisque infirmitatibus affliguntur (propter quod ait Scriptura : Multæ tribulationes justorum) :3 hinc quidam sumpserunt occasionem errandi atque dicendi quod Deus non habeat providentiam rerum terrenarum et actuum humanorum. De quibus Spiritus Sanctus per Ezechielem testatus est :4 Dixerunt, Dereliquit Dominus terram, et Dominus nos non videt. Ex consequenti quoque asseruerunt non esse futurum judicium Dei. De quibus in libro Sapientiæ habetur : Dixerunt impii cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis : quia ex nihilo nati sumus, et post hæc erimus tanquam non fuerimus.5 Ex hoc demum errore laxaverunt habenas concupiscentiis suis, et sine refrenatione voluptatibus servierunt. Unde in prætacto Sapientiæ libro dixisse et ex falsis præmissis conclusisse leguntur : Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis; coroneamus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, ubique relinquamus signa lætitiæ :6 quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors nostra.
Sed insipientes ac impii isti improvida consideratione falluntur. Quamvis namque, ut tactum est, frequenter communiterque contingat quod impii florent, prosperantur ac diu impune peccant in sæculo isto, nihilo minus sæpe oppositum accidit : imo multoties justus Deus in hac vita non solum punivit, sed etiam tam acriter tamque celeriter punivit iniquos et eos occidit ac condemnavit, ut non solum certi esse debeamus de providentia Dei et futuro ejus judicio, sed et vehementissime admirari ac formidare debeamus rigorem divini judicii.
Nonne in exordio mundi, propter primorum parentum nostrorum transgressionem, non solum irrevocabiliter expulit eos de paradiso terrestri, imo etiam totam eorum posteritatem tam amœna habitatione privavit, atque (quod gravius est) posteros eorum originali nudavit justitia, et culpæ ac damnationi judicavit obnoxios, ita quod usque in præsens nascantur filii iræ, et in peccatis concipiantur, ac variis subjiciantur miseriis, in tantum quod Jeremias in utero sanctificatus, conquestus est, dicens :7891011 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? Præterea manifestavit omnipotens Deus terribilitatem ac districtionem justitiæ suæ, quando totum genus humanum interfecit diluvio, paucis, id est octo hominibus, exceptis :12 in quo diluvio innumerabiles mergebantur infantuli qui adhuc nullam commiserant culpam. Similiter declaravit Altissimus metuendam suam justitiam in horrenda subversione atque sulfurea combustione Pentapolis, id est quinque urbium, et universorum etiam infantium qui erant in ipsis, propter immundissima eorum facinora.13
Deinde multipliciter, terribiliter ac evidentissime ostendit rigorem suæ justitiæ in universa terra Ægypti et in cunctis Ægyptiis, quos decem principalibus plagis multisque aliis plagis percussit, ac multos eorum in mari Rubro submersit.14 Quibus peractis, monstravit suæ districtionem justitiæ sæpe et copiose in Israelitico populo in deserto, in quo dum populus ille vitulum aureum adorasset, occisa sunt mox ex eis viginti tria millia hominum.15 Quumque duo filii Aaron posuissent ignem alienum in thuribulis suis, protinus venit ignis divinitus combussitque eos.16 Deinceps quoque, dum variis modis peccassent filii Israel in eremo, utputa esum carnium desiderando, impatienter agendo ac modis variis murmurando17, dire plagati sunt, in tantum quod in sexcentis millibus ac pluribus ex Ægypto eductis non nisi duo viri, videlicet Josue ac Caleb, terram promissionis ingressi sunt.1819 Inter quos Dathan et Abiron, Hon quoque et Core horribilius sunt plagati, quia cum tabernaculis suis a terra vivi fuerunt absorpti.
Insuper, in exstirpatione et occisione Chananæorum, fortissimorum et innumerabilium populorum, Deus justitiam suam per filios Israel horrende monstravit, in aliis quoque gentilibus tempore Judicum; in evangelica quoque lege, in improvisa ac subitanea interfectione infidelium tyrannorum persecutorum Ecclesiæ; imo in principio creationis rerum, in ejectione et condemnatione angelorum peccantium, quos pro uno peccato celerrime facto æternaliter condemnavit et punivit.
In quibus omnibus per ista suæ æquitatis exempla nos terruit, salubriterque admonuit ut divini timeamus judicii ineffabilem æquitatem, quæ rigorosius nimis judicabit ac vindicabit in futuro vitia hominum quam in sæculo isto. Itaque dicere possumus illud Job: Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum (id est operum) ejus, et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri?20 Etenim stillæ sermonum Dei, sunt judicia ejus facta in mundo isto; tonitruum autem magnitudinis ejus, est futurum ejus judicium, et sententia ejus contra iniquos, qua dicetur:21 Ite, maledicti, in ignem æternum. Hinc beatissimus princeps Apostolorum Petrus in sua secunda scribit Canonica: Si Deus angelis peccantibus et originali mundo non pepercit, diluvium mundo impiorum inducens, et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens; novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos servare.22
Footnotes
-
Eccle. ix, 2, 3. ↩
-
Jer. XII, 1, 2. ↩
-
Ps. XXXIII, 20. ↩
-
Ezech. IX, 9. ↩
-
Sap. II, 1, 2. ↩
-
Ibid. 6-9. ↩
-
Jer. I, 5; XX, 18. ↩
-
Job XIV, 1. ↩
-
Ps. I, 7. ↩
-
Ephes. II, 3. ↩
-
Gen. III, 23, 24. ↩
-
I Petr. III, 20. ↩
-
Gen. XIX, 24, 25. ↩
-
Exod. VII et seq. ↩
-
Exod. XXXII, 2-6, 28. ↩
-
Lev. X, 1, 2. ↩
-
Exod. xvi, 1-33. ↩
-
Num. xxvi, 65. ↩
-
Exod. xii, 37. ↩
-
Job xxvi, 14. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
II Petr. II, 4-6, 9. ↩
Chapter 19 of 70