Articulus 2
Quam metuenda et amara sit mors corporalis in se ipsa et ex naturalibus causis.
SICUT homo naturaliter appetit esse et vivere atque gaudere, sic naturale est ei amarissimam mortem ac pœnas eam præcedentes metuere. Verumtamen homines virtuosi, perfecti et sancti solent mortem optare, in quantum est terminus miseriarum et culparum vitæ præsentis ac janua futuræ felicitatis. Merito etenim cupiunt mortem, qui nihil in hoc mundo illicite amant, universasque sæculi vanitates, voluptates, opes, honores ac prosperitates vilipendunt et aspernantur; ardentissimo quoque affectu ad beatificam visionem Dei sui (quem super omnia toto diligunt corde) adspirant, atque cœlestium deliciarum ac æternalium divitiarum desiderio inardescunt, cum Propheta dicentes :
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus;1 sitivit anima mea ad Deum fontem vivum : quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Ex tali affectu dixit Paulus apostolus : Infelix ego homo !2 quis me liberabit de corpore mortis hujus, id est de corpore isto mortali et ærumnoso? Itemque : Cupio dissolvi et esse cum Christo.3 Nihilo minus mors in se considerata, ut est amarissima pœna et amissio vitæ animalis humanæ, est naturaliter formidabilis et horrenda, in tantum quod Dominus noster Jesus Christus morti propinquans, ex naturali mortis horrore sponte assumpto cœpit pavere et tædere ac contristari.45
Denique talis timor mortis moderatus, est utilis, quoniam retrahit hominem a delectatione carnali et vanitatibus mundi. Qui enim prudenter perpendit quam pœnosus finis, quam acerba mors, quam molestissima ægritudo sibi quotidie appropinquent, et forsan de proximo instent, a dissolutione et vana securitate, a jocis, ludis et risibus se refrenat, dicens cum Salomone : Risum reputavi errorem ;6 et gaudio dixi : Quid frustra deciperis? Sicque ex corde sentit verum esse quod rursus sapientissimus Salomon testatur : Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii : in illa enim (videlicet in domo luctus) finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit, et quid ei eveniet.7 Hinc, ut ait Scriptura, beatus homo qui semper est pavidus.8 Hinc quoque gloriosi doctores Hieronymus et Augustinus describunt, quod Plato nobilis et sublimis philosophus, relicta deliciosa et pulchra Atheniensium civitate, cum quibusdam suis discipulis commorari elegit in villa quadam antiqua et ruinosa, frequenti terræ motu et tempestatibus pene eversa, quatenus timore periculorum ac mortis mortificarent in se vitia carnis, et a concupiscentiis ceterisque peccatis se refrenarent. Si gentiles magistri egerunt hoc, quanto magis Christiani deberent se ipsos a delectationibus timore mortis reprimere ?
Præterea, ut ex præmeditatione mortis oriatur in nobis talis timor salubris, consideranda est dispositio morientis. Intuere ergo quemadmodum imminente terribili hora separationis animæ a corpore suo, ad quod naturalem habet inclinationem et amorem, totus homo pallescat, pedes refrigescant, infirmæ manus nigrescant, vultus discoloretur, oculi tenebrescant ac profundentur, et præ intolerabili pœnarum angustia evertantur. Vide quomodo pili labantur, frons obduretur, membra cuncta rigescant, mentum ruat, labia infrigidentur, os etiam contrahatur, pulsus caprizet, halitus quoque ex profundo se ipsum recolligens deficiat. Et ecce mox adsunt puncturæ mortis et pressuræ mortiferæ, aculeum suum usque in cor (quod est primum vivens et ultimum moriens) imprimentes. Tunc demum supervenit et erumpit sudor mortis, naturam jam victam esse demonstrans; sicque prævalentibus pœnis cor rumpitur præ dolore, et anima de habitaculo suo ejicitur. Si hanc morientium dispositionem pensemus, et nobis in brevi taliter eventurum diligenter quotidie perpendamus, non dubium quin salubrem concipiemus formidinem mortis.
Footnotes
Chapter 4 of 70