Skip to the text

Articulus 16

De secundo quatuor novissimorum, puta de futuro Dei judicio, cui attribui possunt omnes actus qui jam ante assignati sunt morti.

OMNES nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque prout gessit. II Cor. v, 10.

Sicut præhabitum est, secundum novissimorum est districtum Dei judicium. Ideo dicto de morte, restat nunc aliquid de judicio isto tractare.

Hoc judicium multo terribilius est ipsa morte corporali ac temporali, imo et pœnis inferni ad tempus, prout sanctus Job dixit : Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me et abscondas me donec pertranseat furor tuus ?1 Dictum est quoque, quod mors corporalis ac brevis non est in se ipsa tam metuenda, ut sancti Patres edocuerunt, nisi propter judicium Dei annexum morti, et propter supplicia quæ justo Omnipotentis judicio infliguntur iniquis. Hinc, sicut consideratio mortis intenta inducit ad sex effectus, de quibus jam ante facta est mentio, quæ sunt, vehementer timere, coram Deo sollicitum esse, pœnitentiam aggredi, humiliare se ipsum, temporalia spernere, ad nihil terrenum inordinate et culpabiliter affici;2 sic diligens consideratio divini judicii ad eosdem ducit effectus. Ideo ex consideratione horum amborum validius provocemur ad hos saluberrimos actus; et considerantes Judicem summum omnia clarissime intuentem, atque nos cito judicandos ab ipso, conversemur in ejus præsentia cum omni timore et pavore, cum beatissimis viris Elia et Eliseo dicentes: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Sicque ex horum consideratione obedientes Altissimo, mereamur cum Psalmista dicere Deo:34 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.5 Nempe, ut dixit beatissimus abbas Macarius, tanta est terribilitas divini judicii, quod si quis digne illud perpendat, ossa ejus carni suæ præ timore vix adhærebunt. Unde sanctus rex David fatetur: A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ, id est pelli meæ.6

Idcirco et nos deploremus culpas atque miserias nostras, et propter pericula inenarrabiliter grandia quibus expositi sumus, congemiscamus, confugientes ad Dei clementiam, secundum quod sancti Patres factis docuerunt et verbis. Etenim quum sanctus vir abbas Pastor audisset beatum abbatem Arsenium migrasse ad Dominum, flevit, dicens: Beatus es, abba Arseni, quia flevisti te ipsum in sæculo isto: qui enim in hoc sæculo se ipsos non deflent, in alio se sæculo deplorabunt. Hinc quum præfatus abbas Macarius venisset ad sanctos Patres et Fratres in montem, dixit: Ploremus, Fratres, et deploremus modo nos ipsos, antequam veniamus ubi lacrimæ nostræ comburant corpora nostra. Fleveruntque omnes et corruerunt proni in terram super facies suas, dicentes: Ora pro nobis, o Pater. Hinc locutus est Filius Dei: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.7

Studeamus nos imbecilles, imperfecti et defectuosi, multis culpis obnoxii, metuendum Dei judicium tam jugiter reminisci, considerare, vereri, quam vehementer et assidue formidavit illud gloriosus et sanctus doctor Hieronymus, dicens: Quoties diem illum considero, toto corpore contremisco. Sive enim comedo, sive bibo, sive aliud aliquid facio, semper videtur mihi tuba illa terribilis sonare in auribus meis: Surgite, mortui, venite ad judicium. Taliter plane formidavit judicium Dei sanctus senior ille qui quum vidisset Fratrem quemdam ridentem, ait: Coram cœlo et terra rationem reddemus totius vitæ nostræ, et tu rides?

Footnotes

  1. Job XIV, 13. ↩

  2. art. VI. ↩

  3. III Reg. xvii, 1; ↩

  4. IV Reg. III, 14. ↩

  5. Ps. cxviii, 168. ↩

  6. Ps. ci, 6. ↩

  7. Matth. v, 5. ↩

Chapter 18 of 70