Articulus 3
Quod mors sit vehementer ac jugiter metuenda propter periculosissimas atque gravissimas tentationes quas habere solent agonizantes mox morituri.
DESCENDIT ad vos diabolus habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Apoc. XII, 12.
Callidissimi atque nequissimi hostes animarum nostrarum dæmones, agnoscentes mortem esse terminum merendi ac demerendi, et animas in ea affectione in qua per mortem recedunt a corporibus, immutabiliter permanere, in ipsa hora mortis acerrime tentant agonizantes. Quosdam enim conantur ad desperationem inducere, eos præsertim quorum vita fuit negligens et iniqua. Alios vero nituntur ad complacentiam sui immoderatam atque ad nimiam securitatem et præsumptionem suorum trahere meritorum; et sic solent quosdam religiosos ac bonos sæculares tentare. Nonnullos tentant de impatientia propter infirmitatum suarum acerbitatem. Aliquos autem tentant de fide, conantes eos ad aliquid veræ fidei contrarium vel ad blasphemiam excitare. Ceteros, potissime sæculares, tentant de nimia occupatione circa temporalia quæ relinquunt, et circa propinquos, et circa dispositionem rerum suarum. Insuper eumdem agonizantem frequenter tentant pluribus modis jam tactis, vel etiam aliis. Quem enim ad desperationem, infidelitatem aut impatientiam pertrahere nequeunt, ad spiritualem superbiam, gloriam vanam, complacentiam sui ipsius insipientem aut præsumptionem inducere moliuntur. Et quamvis jam dictum sit quod iniquos et negligentes soleant specialiter de desperatione tentare, justos autem de complacentia vana et præsumptione; attamen interdum contingit quod etiam viros valde virtuosos et perfectos hora mortis tentent de desperatione, infidelitate, aut de blasphemia, sicut leguntur S. Eusebium, B. Hieronymi carissimum discipulum, diu atque acerrime impugnasse. Aliquando quoque quosdam negligentes religiosos pravosque sæculares periculosissime tentant in extremis de nimia securitate, ita quod parum aut nihil verentur Dei judicium, nec sua deplorant peccata, suggerentibus eis dæmonibus misericordiam Dei esse immensam, et peccatorem consequi veniam quacumque hora pro suis gemuerit culpis.
Itaque contra omnia hæc tentamenta oportet agonizantem esse munitum; et nisi ante suam infirmitatem fuerit contra hæc armatus virtutibus, et arte ac usu pugnandi contra invisibiles hostes instructus et exercitatus, aut vix aut non prævallebit tempore mortis, nisi forsan ex valde speciali et gratioso auxilio Dei, et angeli sui sancti, seu Virginis gloriosæ, seu matris ejus beatissimæ Annæ, aut aliorum Sanctorum. Etenim Deus piissimus et angeli ejus ac Sancti in hora tantæ necessitatis non desunt electis, sed prout ante aliquo modo promeruerunt agonizantes, sic eis subveniunt. Debent ergo agonizantes esse firmi in fide, atque in fide totius universalis Ecclesiæ securissime mori, nec contra dæmones de fide tentantes disputare, sed ipsos potius deridere, et ad implorandum pietatem et gratiam Dei corda sua convertere. Præterea, contra tentationem desperationis debent esse armati spe pietatis divinæ, et certi esse quod misericordia Omnipotentis major sit in infinitum quam universa pravitas nostra, imo quod in hora illa non possint gravius Deum offendere quam desperando de pietate et gratia ejus, et quod Judas traditor magis peccavit desperando quam Christum Dei Filium tradendo, ut sanctus testatur Hieronymus. Porro contra tentationem de impatientia debent se per patientiam veram armare, et ex contritione et consideratione culparum suarum, ex recordatione quoque amarissimæ passionis Domini nostri Jesu Christi, omnem suam infirmitatem et afflictionem æquanimiter tolerare. Contra tentationem vero de complacentia sui et præsumptione meritorum suorum ac nimia securitate, debent esse muniti consideratione occultorum judiciorum Altissimi, et quia ignorant an sint digni amore vel odio, et item quod in multis valde culpabiles sint de quibus ipsimet sibi conscii non sunt, atque1 ex hoc quod multi sancti viri etiam in extremis judicium Dei valde extimuerunt, sicut in Vitaspatrum narratur de sancto abbate Arsenio, quod quum in extremis videretur magnum habere timorem, dixerunt ei discipuli sui: Pater, in veritate et tu times mortem? Respondit: Timor qui nunc in me est, semper fuit in me. Conformiter sanctus vir abbas Agathon in hora mortis valde formidans: Alia, inquit, sunt judicia Dei, alia hominum. Imo vir sanctissimæ vitæ, abbas Sisois, quum sibi Salvator Dominus Jesus Christus tempore mortis visibiliter appareret, rogavit ut Dominus permitteret se adhuc modicum pœnitere.
Verumtamen, si quis in agone tentetur de diffidentia, pusillanimitate aut desperatione, potest sua merita ad memoriam revocare, et ex eorum consideratione spem et magnanimitatem assumere: sic tamen ut ea Deo et gratiæ ejus, non viribus suis attribuat. Spes namque est certa exspectatio futuræ felicitatis, ex gratia Dei et meritis sperantis procedens. Hinc vicesimo secundo Moralium scribit Gregorius: Sicut dum vivimus debemus bona nostra a memoria repellere ne extollant, ita appropinquante exitu ea plerumque juste ad memoriam revocamus, ut fiduciam præbeant et desperatum timorem premant. Nempe, ut Climacus docet, diabolus homini sano persuadet Deum esse infinite piissimum et pronum ad indulgendum, quatenus homo parvi pendat peccata atque audentius peccet.2 Agonizanti autem persuadet interdum Deum esse rigorosissimum, et peccata sua esse multa et prorsus gravissima: imo peccata non confessa, oblita, occulta, ad memoriam tunc reducit, ut homo diffidat. Idcirco tunc expedit priora merita reminisci.
Amplius, præter tentationes prætactas tentant iniquissimi dæmones multos agonizantes seu graviter infirmantes de spe convalescendi, ita ut confiteri non curent, nec debite præparent se ad mortem, sed subito mortis amaritudine obruantur ac pereant. Unde octavo Moralium ait Gregorius: Reproborum mens tanto amore circa præsentem vitam constringitur, ut quamvis corpus molestiis quatiatur, et vicina mors virtutem vitalis spiritus intercidat, adhuc tamen mortem longe abesse existiment, nec ea quæ mundi sunt curare desistant; nec in eis vivendi spes frangitur, etiam dum vita terminatur: dura etenim mente abesse mors longe creditur, etiam dum sentitur. His igitur consulendum ut hujuscemodi spem incertam, periculosam, vanam abjiciant, atque ad mortem toto conatu se præparent, quoniam dato quod sint sanandi, talis tamen præparatio non oberit, sed proderit eis, nec ex ea sunt morti viciniores.
Postremo, et id mortem reddit vehementer terribilem, quod unicuique morienti malignus spiritus in sua turpissima specie creditur apparere: cujus adspectus quam sit pœnalis exprimi nequit. Nam et sacratissima virgo Maria legitur suum Filium, quum adhuc esset cum ipso in terra, orasse ne moriens quemquam spirituum cerneret immundorum. Aliqui quoque defuncti et resuscitati, post suam resuscitationem retulerunt viventibus quam copiose ac terribiliter dæmones eis apparuerunt ante egressum de corpore et post egressum.
Ex his itaque innotescit quam metuenda ac jugiter præcogitanda sit mors, et quam indesinenter debeamus nos ad eam disponere, atque ad vincendum tentationes prætactas tunc occurrentes quotidie nos armare juventutis sanitatisque tempore.
Footnotes
Chapter 5 of 70