Articulus 12
De sexto effectu ex meditatione mortis manante.
VENI in hortum meum, soror mea, sponsa. Cant. v, 1.
Hæc sunt verba omnipotentis et gloriosissimi Creatoris ad unamquamque animam viatricem ac sanctam. Cujus Creatoris adorandi tanta est dilectio atque dignatio ad animas virtuosas, quod eas appellat amicas, sorores, sponsas ac filias. Sicque animam sanctam hominis agonizantis ad superni delicias paradisi invitans: Veni (inquit) in hortum meum (in hortum utique cœlestis deliciosissimi paradisi), soror mea, sponsa, mihi per fidem, caritatem ac fidelitatem stabilem desponsata, ut de cetero desponsata sis mihi in patria Beatorum per beatificam fruitionem, per lumen gloriæ, et inseparabilem, gaudiosissimum incessabilemque amplexum. Sic animæ perfectorum in extremis consolantur et invitantur a Christo per inspirationem internam et allocutionem secretam: quibus testimonium perhibet Spiritus Sanctus per certificationem occultam, quod placeant Deo, et quod benigne recipientur ab eo. Et hic est sextus effectus ex meditatione mortis procedens in his qui cum dulci spe præstolantur atque cum gaudio spirituali suscipiunt mortem advenientem, tanquam æternæ beatitudinis januam et ingressum, prout sanctus ait Bernardus: Veniet mors, sed somnus erit dilectis Dei, janua vitæ, initium refrigerii, scala ascensionis in cœlum.1 Etenim, si justus præoccupatus fuerit morte, in refrigerio erit.
Nec his obstat quod etiam justi naturaliter pavent mortem, et eam naturaliter horrent, quum et beatissimo principi Apostolorum prædixerit Christus:2 Quum autem senueris, alius te cinget et ducet quo tu non vis. Quod utique, ut Evangelista fatetur, dixit Salvator, significans qua morte summus ille Apostolus Deum erat clarificaturus. Unde et Climacus loquitur: Pavor mortis proprietas est naturæ, ex prævaricatione inobedientis veniens (id est ex originali peccato hominis protoplasti);3 tremor vero mortis est signum non peractæ pœnitentiæ de peccatis.4 Pavit Christus mortem, non tremuit, ut duarum naturarum proprietates in se declararet. Et iterum protestatur: Sicut manifeste discernitur stannum ab argento, quamvis in adspectu similitudinem habeant; ita apud discretos manifeste patet distinctio inter naturalem mortis pavorem et innaturalem mortis timorem ex remorsu conscientiæ provenientem.
Denique qualiter ista stent simul, utputa mortem appetere et pavere, illuminatus Papa Gregorius tricesimo primo Moralium docet, dicendo: Sicut vir fortis dum vicino certamine armis accingitur, palpitat et festinat, tremit et sævit, quasi pavere per pallorem videtur, sed per iram vehementer urgetur: ita vir sanctus dum passioni seu morti se propinquare conspicit, ex naturæ suæ infirmitate concutitur, et ex spei suæ constantia solidatur; de vicina morte trepidat, et tamen, quia post mortem verius ac felicius vivet, exsultat. Ad regnum namque non potest nisi interposita morte transire. Ideo gaudens metuit, et metuens gaudet: quoniam scit quod ad supernæ quietis bravium non pertinget, nisi id quod interjacet cum labore transcendat.
Talis fuit magnus ille Sanctus, beatus præsul Martinus, qui viso maligno spiritu lectulo suo adstante, cum certa humilique fiducia dixit: Quid hic stas, cruenta bestia? Nihil in me funeste reperies; Abrahæ me sinus recipiet. Sanctus quoque Hugo Lincolniensis episcopus, Cartusiensis, qui hora agonis ex divino dixit instinctu: Non judicii, sed refrigerii dies erit quando defungar. O quam grande est relevamen agonizantium, conscientia pura, qua noscunt se virtuose conversatos ac salubriter morituros! Verumtamen imperterritis ad moriendum pensandum est quod Climacus ait: Sunt (inquiens) qui propria reputatione et elatione a passionibus purgatos se arbitrantur, et ideo mortem non verentur.5 Discutiat ergo se homo plenarie, nec præsumat, neque securus sit inconsulte. Sanctus est qui mortem quotidie ex humilitate, sinceritate et caritatis ardore desiderat: qualis præcipue fuit gloriosus Andreas apostolus, qui visa eminus cruce sibi parata, nequaquam extimuit neque expalluit, sed cum ingenti eam gaudio salutavit.
Postremo, etiam magnus et nobilis ille philosophus Plato aliquid dixit concordans prædictis. In Phædone etenim ait: Vir in philosophia ducens vitam, confidit quum mori debeat, maximis fruitum ire bonis; et iterum: Si quem videris graviter ferre quum debeat mori, nullo modo erat philosophus; itemque: Ridiculum est virum omni vita se præparantem ad mortem, adveniente ea, moleste ferre.
Footnotes
Chapter 14 of 70