Skip to the text

Articulus 14

Recitatio exemplorum et historiarum ex quibus debet homo accendi ad assiduam mortis præparationem.

SUM quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, ex genere terreno; et natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans: nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Sap. VII, 1, 3, 5.

Audiamus quid famosissimus atque ditissimus rex Salomon referat de se ipso:

Magnificavi (inquit) opera mea, ædificavi mihi domos, plantavi vineas, feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus; exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium; possedi servos et ancillas multamque familiam, armenta quoque et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem; coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum et provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum.

Quumque me convertissem ad universa hæc, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus, et nihil permanere sub sole.1 Moritur doctus similiter et indoctus. Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videns mala esse universa sub sole, et omnia vanitatem afflictionemque animi. Quid enim proderit homini de universo labore suo et afflictione spiritus qua sub sole cruciatus est? Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente quiescit.

Ecce quod sapientissimus Salomon ille propria experientia doctus, fassus est in universis divitiis, deliciis atque honoribus mundi non esse nisi vanitatem, miseriam et cordis afflictionem. Nam et ipsis deliciis multæ desolationes ac tristitiæ sunt admixtæ. Divitiis quoque inquietudo, sollicitudo, timor et dolor miscentur. Excellentia etiam ac præsidentia insidias, invidias, curas anxietatesque patitur. Ideo librum in quo præallegata verba habentur, Salomon sic incepit : Vanitas vanitatum, dixit

Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Et eadem verba in fine libri illius repetitivit.2 Unde quid finaliter omnibus sit agendum, in fine ejusdem libri expressit :3 Finem (inquiens) loquendi omnes pariter audiamus : Deum time, et mandata ejus observa, hoc est enim omnis homo.

Præterea4, Daniel narrat qualiter Balthasar rex Babylonis fecit grande convivium optimatibus suis, cum quibus ipse cum suis uxoribus et concubinis epulabatur ac temulentus bibebat, atque eadem nocte occisus fuit in ultionem suorum facinorum.5

A Conformiter superbissimus Holofernes post crapulosam et delicatissimam cœnam quam suis exhibuit servis, quum in ipsa nocte putaret immundis voluptatibus frui, a femina est occisus.6 Aman quoque crudelis, a rege Assuero super omnes principes regis sublimatus, eodem die quo putavit cum rege ac regina gaudiosissime epulari, procurante regina ac rege jubente, affixus patibulo fuit pro suis criminibus.7 Insuper, in Actibus fertur Apostolorum quemadmodum Herodes rex regia veste indutus, dum blasphemis laudibus populi delectaretur, ab angelo est percussus, et consumptus a vermibus exspiravit.8

Amplius, in libro Ezechielis prophetæ opulentia et eminentia civitatis nomine Tyri per capitula diversa describitur, ubi inter cetera legitur : Hæc dicit Dominus Deus : O Tyre, tu dixisti, Perfecti decoris ego sum, et in corde maris sita. Persæ et Lydii et Libyes erant in exercitu tuo ; clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo. Carthaginienses negotiatores tui, argento et ferro et stanno et plumbo repleverunt nundinas tuas. Græcia et Thubal et Mosoch institores tui, mancipia, equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum. Venditores Saba universa prima aromata et lapides pretiosos et aurum proposuerunt in mercatu tuo.910 Juda et terra Israel institores tui in frumento primo, balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis. Sed et Pigmæi qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ;11 ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. Et ecce repente ad nihilum deducta es et peristi ;12 opes tuæ et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, pariter ceciderunt.13 Insuper, Climacus refert, quod in Choreb fuit solitarius quidam, in omni negligentia vivens, qui tandem graviter infirmatus, quasi unius horæ spatio perfecte migravit a corpore, et rediens ad se ipsum, rogavit nos omnes ut recederemus ab eo. Qui, nobis egressis, januam cellæ suæ mox obstruens, mansit intus duodecim annis, cum nullo hominum colloquium habens, nil aliud gustans nisi panem et aquam. Sedens autem, et ad ea quæ vidit in ecstasi stupens, sic mansit mœrens, quod nunquam de cetero proprium morem mutavit, et calidas lacrimas sine strepitu semper fundebat. Quum autem migraturus esset ad Dominum, portam destruentes, intravimus; et multum deprecantes ut aliquid diceret nobis, hoc solum ab eo audivimus: Indulgete mihi, nemo memoriam mortis habens, poterit peccare. Nos vero admirabamur hominem prius tam negligentem, tam repente beata mutatione in melius transformatum. Quumque eum sepelissemus, requirentes die altera sanctas ejus reliquias, nequaquam invenimus: per quod certificavit nobis Deus de ejus studiosa pœnitentia et salute. Præterea, alter quidam in deserto commorans, in loco qui dicitur Tholas, ex intenta meditatione mortis sæpius patiebatur mentis excessum, et mente deficiens ac corpore sopitus, inveniebatur a fratribus fere absque anhelitu, a quibus et reportabatur. Hæc Climacus.

Legitur quoque, quod olim consuetudo exstitit Romæ, ut novo Papa creato, deferretur atque incenderetur coram eo stuppa, et diceretur: Sic transit gloria mundi. Conformiter in Constantinopoli fuerat usus quod Imperatore recenter coronato, quidam repræsentabant coram eo tria aut quatuor genera lapidum, dicentes ut eligeret de quo sibi fieri vellet sepulcrum. Sed et S. Joannes Eleemosynarius ordinavit ut suum monumentum ipso vivente non perficeretur, imo diebus solennibus, quum esset in honore, unus ministrorum suorum veniret ac diceret: Domine, sepulcrum tuum nondum completum est, jube perfici illud, quoniam nescis diem et horam. Hæc fiebant, ut tanti viri temporali prosperitate non extollerentur, sed mortales se esse adverterent.

Postremo, ut recitat Petrus Alfonsi, defuncto Alexandro mundi monarcha, convenerunt multi philosophi, quorum unus disseruit: Heri totius terræ spatiositas Alexandro non suffecit, nunc sufficit ipsi spatium trium vel quatuor ulnarum. Alius dixit: Heri Alexander potuit multos populos liberare a morte, hodie se ipsum a morte nequivit eripere. Alter videns auream ejus tumbam, locutus est: Heri Alexander de auro fecit thesaurum, hodie aurum facit de ipso thesaurum. Alius ait: Heri Alexander terram oppressit, hodie a terra opprimitur. Sicque ceteri per ordinem notabilia multa dixerunt ad insinuandum vanitatem vitæ præsentis ac principatus terreni.

Footnotes

  1. Ibid. 11, 16, 17, 22, 23. ↩

  2. Eccle. xii, 8. ↩

  3. Ibid. 13. ↩

  4. Eccle. 11, 4-8. ↩

  5. Dan. v. ↩

  6. Judith xii, 10 et seq. ↩

  7. Esther iii, 1; vii, 1 et seq. ↩

  8. Act. xii, 21-23. ↩

  9. Ezech. xxvii, 3, 4, 10, 12-14, 22, 23. ↩

  10. Ibid. 1, 2. ↩

  11. Ibid. 17, 11. ↩

  12. Scal.parad. grad. vi. ↩

  13. Ibid. 36, 34. ↩

Chapter 16 of 70