Skip to the text

Articulus 1

De connexione et ordine horum quatuor novissimorum.

In omnibus operibus tuis memento novissimorum. Eccli. VII, 40; XXVIII, 6.

In Ecclesiastico scripta sunt verba hæc. In quibus admonemur ut novissima ista jugiter ac indelebiliter nostræ imprimamus memoriæ, et in cunctis quæ agimus, ea pensemus, ne Deum in aliquo offendamus. Porro inter ista novissima primum est mors; secundum est judicium; tertium, damnatio infernalis, quantum ad injustos ac reprobos; sed quoad electos et justos, tertium est beatitudo cœlestis: ad quam quidam pertingunt absque intermediis purgatorii pœnis, videlicet infantuli baptizati ante usum rationis morientes, ac martyres sancti et animæ perfectorum qui pro suis culpis in vita hac satisfecerunt plenarie; aliqui vero ad felicitatem illam perveniunt per purgatorias pœnas.

Præterea, quamvis mors corporalis sit in se ipsa valde pœnalis ac metuenda, in tantum ut dicat Philosophus, Omnium terribilium terribilissimum est mors; non tamen esset tam metuenda, nisi eam mox concomitarentur duo alia novissima morte horribiliora, videlicet particulare judicium, quod fit in obitu singulorum, et pœna inferni quantum ad reprobos, seu pœna purgatorii quoad quosdam electos. Similiter, quamvis tam particulare quam generale judicium Dei sit ineffabiliter metuendum et rigorosum, in tantum ut dicat Apostolus, Horrendum est incidere in manus Dei viventis;1 et sanctus Job, Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me et abscondas me, Domine, donec pertranseat furor tuus? attamen judicium Dei non esset tam metuendum, nisi tam grave et æternale supplicium concomitaretur illud in reprobis, pœna scilicet infernalis. Pœna quoque purgatorii formidanda est valde: quia, ut asserit Augustinus, pœna illa excedit omnia mundi hujus tormenta, quamvis martyres sancti acerbissimas sustinuerunt pœnas, et crudelissimas ac immanissimas mortes. Itaque, dum judicium Dei dicitur unum quatuor novissimorum, per judicium Dei intelligi potest tam particulare judicium, quod (ut tactum est) fit in morte quorumlibet hominum, quam universale judicium in fine mundi futurum. Postremo, infernale supplicium non esset tam metuendum, nisi ei esset annexa pœna damni, id est perpetua irrecuperabilisque privatio perfectæ ac sempiternæ salutis: qua carere magis est metuendum quam sensibiles pœnas inferni sustinere.

¹ Ex editionibus Coloniæ: Joannis Dorstii, 1532; Melchioris Novesiani, 1535; Bernardi Gualtheri, 1602. — NOTA. Nos non latet præsentem libellum, ob revelationes quasdam circa statum animarum in Purgatorio degentium, criminationibus variis impetitum fuisse: quæ quam sint inanes, infra, Deo dante, demonstrare proponimus.

Footnotes

  1. Hebr. x, 31. Job xiv, 13. ↩

Chapter 3 of 70