Skip to the text

Articulus 9

De tertio effectu ex meditatione mortis nascente.

AN non cognoscitis vosmetipsos? nisi forte reprobi estis. II Cor. XIII, 5.

Tertius effectus ex intenta mortis præmeditatione procedens, est consideratio et humiliatio propriæ fragilitatis, mortalitatis et defectuositatis. Quidam enim considerationi suæ nobilitatis, pulchritudinis, juventutis, opulentiæ, potentiæ, famæ, honoris, scientiæ vel prosperitatis ita intenti sunt, quod se ipsos vere cognoscere negligunt, et prætacta dona fortunæ aut naturæ plus appretiantur atque magnificant quam veritas patitur. Idcirco intra se stolide intumescunt, et aliis se præponunt, proximosque despiciunt, etiam illos qui in spiritualibus et supernaturalibus donis et gratiis, meritis ac virtutibus multo præstantiores ac meliores sunt ipsis. Hi igitur excæcati vanique homines discant mortem sibi incessabiliter velocissimo cursu approximantem præmeditari, et frequenter ac profunde pensare quales erunt in morte, qualiter tunc omnis eorum decor marcescet, et pulchritudo in deformitatem vertetur, potestas in infirmitatem, honor in dejectionem, gloria in confusionem, quando nec propinquorum prosapia, nec opulentia, neque nobilitas neque familia poterunt eos juvare.1 Homo enim quum interierit, non assumet secum hæc omnia, nec descendet cum eo gloria ejus, sicut et sanctus Job protestatur:2 Dives quum dormierit, nihil secum auferet, apprehendet eum quasi aqua inopia. Ex horum itaque consideratione perpendant se ceteris similes in natura, tantoque viliores ex culpa, quanto ex donis Dei sibi concessis magis elati, ingrati ac suo Creatori rebelles fuerunt: et ita humilient semetipsos, certi quod nisi sic fecerint, multo acerbiorem, periculosiorem et damnabiliorem habituri ac passuri sint mortem quam ceteri.

A Quemadmodum ergo vexatio præsens et inflicta dat intellectum atque ad humiliationem inducit (ut in Antiocho superbissimo patuit rege, qui plagatus rediit ad cor, dicens:3 Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire), sic vexatio præmeditata et infligenda illuminat humiliatque mortales.4 Nempe Alexander rex potentissimus, jaculo læsus: Homines, inquit, dicunt me esse filium Jovis, sed sagitta hæc probat me esse mortalem. Xerxes vero rex præpotens, copiosissimum suum ex alto loco exercitum intuens, ex futura ipsius defectione et morte lacrimas fudit, eo quod infra centum annos universi succumberent morti.

Præterea, ex consideratione mortis divites, nobiles ac potentes, et cuncti qui præsunt, tanto vehementius habent timere seque humiliare, quanto ut communiter citius moriuntur, districtius judicantur ac gravius puniuntur, atque quo pauciores ex eis salvantur. Hinc etenim ait Scriptura: Omnis potentatus brevis vita;5 sic et rex hodie est, et cras morietur. Primo quoque libro Machabæorum venerabilis Mathathias ait de rege superbo: A verbis peccatoris ne timueritis, quoniam gloria ejus stercus et vermis est; hodie extollitur, et cras6 non invenietur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Sed et in libro Sapientiæ ait sermo divinus: Audite, reges, et intelligite; discite, judices terræ: quoniam data est vobis potestas a Domino Deo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes vestras scrutabitur. Quoniam quum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui præsunt fiet: exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur.7 Certe, si præsidentes, potentes, nobiles et divites ista perpenderent, humiliarent utique semetipsos, et timorati consisterent.

Præterea, cognitio ista propriæ defectuositatis in naturalibus et accidentalibus, in corpore et anima, in conversatione et duratione, utilissima est ad humiliandum se ipsum, ad despiciendum mundana, ad obtinendum Spiritus Sancti charismata. Idcirco divina Scriptura de imperfectione, instabilitate, ærumna atque periculis hominum multa commemorat, comparans hominem variis rebus fragilibus, vilibus et maxime instabilibus, ut sic discat humiliare se ipsum.

Attende ergo, o homo qui te aliquid esse putas et in altum erigis caput tuum, qui sic vivis et tanta securitate, præsumptione ac vanitate te elevas, quasi moriturus atque in manus Dei viventis casurus non esses; audi quid de excellentia tua, imo de miseria tua, Spiritus Sanctus per os antiqui Patriarchæ ac Prophetæ locutus sit: Homo (inquit) natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis; qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Itemque: Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. Hoc est quod pius rex Ezechias fatetur: Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me; de mane usque ad vesperam finies me. Hinc quoque flos Prophetarum Isaias, tanquam magnum aut profundum aliquid prolaturus, ita exorsus est: Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Moxque subjungit quid sit clamandum, quid jugiter recolendum, quid solenniter prædicandum: Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Vere fœnum est populus. Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos.

His consonat quod frater Domini, sanctus apostolus Jacobus, in sua ait Canonica, quod tamen de divitibus specialiter exprimit: Dives (inquiens) sicut flos fœni transibit: exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.8 Idem demum Apostolus contra præsumentes de longa vita invehitur, loquens eis: Quæ est vita vestra? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur.9 Et quoniam divites ad elationem et præsumptionem sunt proniores, ipsos volens humiliare, adjecit: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis; divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt; epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra.

His demum comparationibus alludens Psalmista, disseruit: Noli æmulari in malignantibus, quoniam tanquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani;10 et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. Generaliter quoque loquens de homine idem Propheta dixit: Recordatus est Dominus quoniam pulvis sumus. Homo sicut fœnum dies ejus, et tanquam flos agri, sic efflorebit: quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.11

Insuper, vani et impii amatores sæculi hujus, qui dum in vita hac prosperarentur, et in divitiis suis confiderent, atque in carne turpiter delectarentur, longam et felicem reputabant hanc vitam, quoniam mentem habebant vitiis excæcatam, audiamus quid dicant in suppliciis constituti et propria vexatione edocti. Nonne sero pœnitentes et præ angustia spiritus gementes, exclamant: Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et Sol intelligentiæ non est ortus nobis; lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus? Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius præcurrens, aut avis quæ transvolat in aere.12

Ex his innotescit fragilitas, instabilitas, defectuositas nostræ conditionis. Idcirco ex horum consideratione debet se homo profunde ac jugiter humiliare, transitoria, carnalia et terrena despicere, atque ad mortem salubrem se ipsum incessabiliter præparare.1314151617 Et quia nobilior pars hominis, utputa anima rationalis, est immortalis, Creatoris sui ac sempiternæ beatitudinis capax, debet se homo dare ad Creatoris sui sanctum ac divinum amorem, ad spiritualium gratiarum æternaliumque deliciarum puram affectionem, et ad quotidianum ac indesinentem profectum virtutum.

Footnotes

  1. Ps. XLVIII, 18. ↩

  2. Joh. XLVIII, 19, 20. ↩

  3. Is. XXVIII, 19. ↩

  4. II Mach. IX, 12. ↩

  5. Eccli. X. 11, 12. ↩

  6. I Mach. II, 62, 63. ↩

  7. Sap. VI, 2, 4-7. ↩

  8. Jacob. I, 10, 11. ↩

  9. Jacob. IV, 15. ↩

  10. Ps. XXXVI, 1, 2, 35, 36. ↩

  11. Ps. CII, 14-16. ↩

  12. Sap. V, 3, 6-9, 11. ↩

  13. Jacob. XL, 6-8. ↩

  14. Is XXXVIII, 12. ↩

  15. Is VII, 6. ↩

  16. Job XIV, 1, 2. ↩

  17. Ps. V, 1, 2, 5. ↩

Chapter 11 of 70