Skip to the text

Articulus 19

De terribilitate divini judicii ratione summæ auctoritatis et extremæ excellentiæ judicis Christi.

DEUS cujus iræ resistere nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem. Quis ei dicere potest, Cur ita facis? Job IX, 13, 12.

Solent inferiorum judicium judicia minus timeri, quoniam etsi condemnent in causis quibusdam, patet evasio per appellationem ad judicem superiorem. Maxime ergo timendum est Judicis summi judicium, a quo appellari non potest nec licet; cujus judicia quamvis injusta esse non queant, sunt tamen incomprehensibilia, mirabilia, tamque districta et abdita seu occulta, ut multa quæ humano judicio justa videntur et bona, ab ipso reprobentur ac condemnentur. Propter quod ait in Psalmo: Quum accepero tempus, ego justitias judicabo, id est, examinabo an sint veræ justitiæ.1

Hujus exemplum patet tertio Regum, de Propheta quem Dominus misit ad increpandum idololatriam Jeroboam regis Israel, præcipiens ei ne comederet neque biberet in terra regis illius. Qui quum ex deceptione cujusdam pseudoprophetæ comedisset in terra illa, in ultionem inobedientiæ suæ a leone mox fuit occisus. Qui tamen valde excusabilis videbatur, quoniam callidissimum illum pseudoprophetam putavit esse verum Dei Prophetam, et peccare se credidit nisi acquiesceret illi. Dixerat namque pseudopropheta ad ipsum:2 Et ego propheta sum similis tui, et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens:3 Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat. Unde elicitur, quod in multis credimus nos coram Deo excusabiles esse, in quibus tamen ipse incomprehensibilis Deus non habet nos excusatos. Quod etiam demonstratur ex reprobatione trium amicorum beati Job, qui videbantur zelo divini honoris contra Job disputasse, quoniam ipsis apparuit quod Job in verbis suis derogavit divinæ justitiæ, propter quod eum acriter arguerunt; et tamen Dominus judicavit eos male esse locutos, dicens ad principalem ipsorum: Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos, quia non estis locuti rectum coram me, sicut servus meus Job.4

Vehementissime igitur formidemus Judicis summi judicium, cui inexcusabiliter et sine resistentia ac appellatione stari oportet. Hoc sanctus Job intuens, dixit: Quantus ego sum ut respondeam ei? Etiamsi habuero quidpiam justum, non respondebo ei, sed ut meum judicem deprecabor. Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si me innocentem ostendero, pravum me comprobabit.5 Itaque, si fecerimus omnia quæ præcepta sunt nobis, et cum omni diligentia nobis possibili examinaverimus conscientias nostras atque confessi fuerimus, pro viribus quoque satisfecerimus pro peccatis, adhuc tamen oportet nos humiliari sub Omnipotente, formidare ejus judicium, ac orare, Ab occultis meis munda me, Domine: quoniam certi non sumus an altissimus Judex satisfactionem nostram acceptet, et utrum veram habuerimus contritionem, atque an pœnitentia nostra ex caritate processerit.6 Ex horum consideratione sanctus David oravit: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.7

Ecce si in vita præsenti injuste dijudicemur ac puniamur, superest consolatio aliqua, quoniam cogitamus quod Deus, qui male judicata rejudicabit, faciet nobis justum judicium, pro injuriis nobis illatis retribuet nobis vicem et recompensam. Sed post judicium Dei reprobantis ac condemnantis consolatio nulla restat, quemadmodum ait Scriptura: Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis est in legislatoribus.8 Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis ei dicere audet, Operatus es iniquitatem? Idcirco hoc solum habemus residui, ut coram ipso nos semper humiliemus, et fateamur nos in multis et magnis culpabiles de quibus certam notitiam non habemus.

Timeamus quoque ne forsan opera nostra quæ bona et virtuosa esse confidimus, non sint meritoria coram Deo, utpote ex caritate fortassis non facta. Quamvis enim judicio hominum bona sint, ignoramus tamen qua districtione, qua subtilitate, qua abdita ratione judicabuntur a Deo. Jugiter ergo dijudicemus ac vilipendamus nosmetipsos, et occulta Dei judicia metuere non cessemus; omnis præsumptio et vana securitas longissime absint a nobis. Hinc quum Patriarcha Alexandrinus venisset in eremum, et dixisset Abbati Fratrum, Quid amplius invenisti in loco hoc, Abba? respondit: Indesimenter culpare et dijudicare me ipsum. Dixitque Patriarcha: Non est alia via. Ideo sanctus ait Apostolus: Si nos ipsos dijudicaremus, 1 Cor. xi, 31. non utique judicaremur.

Footnotes

  1. Ps. LXXIV, 3. ↩

  2. III Reg. XIV, 1-24. ↩

  3. Ibid. 18. ↩

  4. Job xlii, 7. ↩

  5. Job ix, 14, 15, 19, 20. ↩

  6. Ps. xviii, 13. ↩

  7. Ps cxlii, 2. ↩

  8. Job xxxvi, 22, 23. ↩

Chapter 21 of 70