Articulus 20
Quam metuendum sit Dei judicium propter infinitam sapientiam ejus.
OMNIA nuda et aperta sunt oculis ejus. Hebr. IV, 13.
Quanto quis sapientior, sanctior atque honestior est, tanto pœnalius est coram eo turpem ac sordidum apparere, atque ab ipso redargui et confundi, reprobari, despici ac puniri. Quum ergo sapientiæ Dei non sit numerus, et sanctitatis ac dignitatis ejus nullus sit finis, nec ulla sit ejus honestatis ac honorabilitatis mensura, certum est quod ineffabiliter grave, confusibile ac pœnale sit animæ peccatrici coram divinæ majestatis tribunali cum suorum fœditate, vilitate ac turpitudine vitiorum apparere, conspici ac contemni, discuti quoque ac reprobari ab ipso sancto et sapientissimo Deo.1
Nonne videmus quod homines accessuri magnos principes aut excellentiores prælatos, pulchriora quæ habent et meliora induunt vestimenta, ne refutentur, et ne excellentiam illorum videantur inhonorare? Unde legitur in libro Esther, quod non licuit indutum sacco aulam regis intrare.2 In Apocalypsi quoque Dominus loquitur peccatori:3 Vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuæ. Alba etenim vestimenta sunt virtutes et opera sancta, quibus animæ ornantur ac vestiuntur: quibus qui carent, confusibiliter ac spiritualiter nudi ac fœdi sunt coram Deo.
Insuper in libro Danielis narratur, quod rex Babylonis Nabuchodonosor jussit præposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israel pueros natos ex semine regio, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos in omni sapientia, cautos scientia doctosque disciplina, ut possent stare et ministrare in præsentia regis.4 Ecce si rex ille terrenus voluit coram se adduci, stare et obsequi pueros tam ornatos, sapientes, facetos, immaculatos ac nobiles:5 quid mirum quod Rex omnium sæculorum, immortalis, invisibilis ac infinite perfectus, requirat in suis ministris splendorem virtutum, sapientiæ lucem, morum venustatem, vitæ nobilitatem, atque ab omni peccato (præsertim mortali) immunitatem? Propterea intolerabilis confusio ac pœna gravissima est, coram sapientissimo atque sanctissimo Deo præsentari cum vitiorum squalore, cum pravæ consuetudinis deformitate, cum putredine ignobilissimæ vitæ, id est conversationis iniquæ.
Præterea, quanto Judex cœlestis clarius novit universas nostras transgressiones, omnesque circumstantias, origines et numerum culparum nostrarum, tanto vehementius formidare debemus ipsius judicium. Ipse autem omnia clarissime intuetur, omnesque nostras commissiones et omissiones iniquas, etiam minimas, distinctissime contemplatur. Vehementissime igitur nos oportet Judicis hujus formidare judicium, qui nullam penitus cogitationem illicitam, nullam affectionem, nullam locutionem, nec aliquem actum, imo nec aliquam omissionem, negligentiam aut torporem, indiscussam, injudicatam, impunitam relinquit.
Hinc ad incutiendum nobis salubrem timorem, indesinentem quoque cordis custodiam, ac timoratam in omnibus conversationem, Deus omnipotens in scripturis novi ac veteris Testamenti frequenter ac seriose testatur se omnia intueri, considerare ac perscrutari. Hinc equidem ait per Amos prophetam:6 Cognovi multa scelera vestra; et, Visitabo super vos omnes iniquitates vestras, nec obliviscar usque ad finem omnia opera vestra.7 Et primo Regum testatur: Non secundum hominis intuitum ego judico:8 homo enim videt quæ parent, Dominus autem intuetur cor. Ideo Jeremias propheta loquitur Deo: Domine Deus, fortissime, magne, potens, magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique secundum opera sua.9 Hoc perpendens etiam beatus Job, dixit: Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?10 itemque: Observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti.11 De quo etiam legitur in libro Sapientiæ: Altissimus interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur.12 Magna ergo et vere ineffabiliter magna ratio atque necessitas formidandi ac timorate vivendi nobis incumbit, quoniam ante oculos Judicis summi omnia intuentis, cuncta scientis ac judicantis, est tota conversatio et exsistentia nostra.
Consideremus pro posse quantas quotidie habeamus cogitationes inanes, imaginationes inutiles, affectiones illicitas, otiosa pravaque verba et opera mala. O quot distractiones cordis habemus ac patimur omni die in orationibus et in divinis Officiis! O quot bona omittimus omni hora! Quam infructuose, imo et vitiose, deducimus tempus! Quantum quotidie in cibo, potu et somno excedimus, et quam imperfecta ac defectuosa sunt opera nostra bona! Et hæc omnia inspicit Deus indesinenter. Et quoniam ipse silet ac differt vindictam, nos obtenebrati, ingrati, infelices ac stolidi adjicimus peccata peccatis, ac sine numero ac mensura peccamus. Quid ergo dicemus, quid agemus, quo divertemus, quum præsentati ejus tribunali fuerimus, quum in momento, in ictu oculi objecerit et clare ostenderit nobis universa hæc vitia nostra, magna ac parva, majora ac maxima, minora ac minima? Certe respondere non quibimus unum pro mille, nisi interim condignos pœnitentiæ fructus egerimus, et super custodiam nostram incessabiliter stemus, dijudicantes, despicientes et castigantes nos ipsos.
Hinc ait S. Bernardus: Quid tam vehementissime metuendum, quam judicandum adstare tam districti Judicis tribunali, qui teste non indiget, et intentiones discutit cordis, cujus inquisitio usque ad secreta mentis pertingit? Nempe tam acutissime singulorum vitam considerat, ut nec minutissimæ cogitationes, nec tenuissima verba quæ ipso usu apud nos viluerunt, in ejus judicio indiscussa remaneant. Merito ergo dixit Isidorus: Ad districti Judicis examen nec justitia justi secura est. Imo, ut abbas Agathon ait, si Deus nobis imputaret distractiones cordis et negligentias quas in orationibus nostris et Officio divino incurrimus, salvi esse non possemus. Jugiter ergo pensemus et sollicite formidemus quod beatissimus princeps Apostolorum in prima sua scribit epistola, dicens: Si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?13
Certe, ut gloriosus fatetur Hieronymus, multi elingues, muti et balbutientes, feliciores tunc erunt loquacibus et facundis; multi pastores et bubulci tunc præferentur philosophis, multi rusticani principibus, multi obtusi subtilibus. Hinc disseruit Leo Papa: Ista est Judicis summi scientia, iste tremendus adspectus ipsius, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum; cui obscura clarent, muta respondent, silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Idcirco, quum talis ac tanta sit sapientia Dei, contra eam nil poterunt nec valebunt allegationes advocatorum, sophismata logicorum, eloquentiæ oratorum, neque Aristotelicæ argumenta subtilitatis.
Footnotes
Chapter 22 of 70