Skip to the text

Articulus 28

De terribilitate divini judicii ex parte dispositionis in qua mundus tunc stabit.

ADVENIET dies Domini tanquam fur; in quo cœli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera exurentur. Quum ergo hæc omnia solvenda sint, quales oportet nos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, expectantes et properantes in adventum diei Domini nostri Jesu Christi, per quem cœli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? II Petr. III, 10-12.

Hæc sunt verba beatissimi Petri principis Apostolorum in secunda sua Canonica, et loquitur de cœlis aeriis, qui purgabuntur igne conflagrationis. Quemadmodum autem ex sacris Scripturis colligitur, antequam Christus ad judicandum descendet ac residebit, maximus ignis divina potestate accendetur, et terram, aquam ac aerem implebit et expurgabit, sicut in Psalmo prædictum est: Ignis ante ipsum præcedet.1 Qui etiam ignis durabit atque in suo vigore stabit quum Christus ad judicandum sedebit, et inflammabit ac puniet reprobos, non autem electos. Idcirco in psalmo prætacto subjungitur: Et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Unde rursus Psalmista fatetur: Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida.2 Hinc in Malachia legitur: Ecce dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus, quæ non relinquet eis radicem.3 Ascendet quoque ignis ille tam alte in aere sicut olim aqua diluvii, utputa quindecim cubitis super montes altissimos.4

Ibidem.

D Ex hoc ergo patescit quam horribile erit illud judicium, quoniam mundus tunc stabit in tam metuendo et maximo igne impios exurente. Et quocumque se verterint, quocumque adspexerint maledicti, non nisi desolationem concipient, tristitiam haurient, terrorem et angustiam sibi augebunt. Nempe, ut ait devotus Anselmus, supra se videbunt Judicem eis iratum et indignantem, cujus adspectus erit eis super omnia intolerabilis ac pœnosus, subtus se videbunt horrendum chaos tartareum ad eorum devorationem apertum; intus erit conscientia remordens et urens, foris, mundus ardens; a dextris, Sancti et electi, quorum beatitudo et gloria augebit impiorum miseriam, a sinistris, dæmones accusantes. Infelix peccator sic deprehensus quo fugiet? Impossibile erit latere, intolerabile apparere.

Insuper tunc apparebunt in aere electis ac reprobis insignia dominicæ passionis, arma videlicet Christi, crux, clavi et lancea ejus, sicut in Evangelio protestatur, Tunc apparebit signum Filii hominis in cœlo:5 ut impii videant ingratitudinem suam, quibus Judex improperabit et exprobrabit suam quam pro eis sustinuit amarissimam passionem et ignominiosissimam mortem; cujus cicatrices patebunt in corpore suo. Nec ulla tunc erit apparentia excusationis, quum viderint arma Salvatoris in suo corpore ostendentis testimonia passionis.

Insuper, sicut rex processurus ad pugnam armat subditos suos ad faciendum de adversariis suis vindictam, sic Dominus et Salvator, rex sæculorum, tunc armabit universitatem creaturarum ad pugnandum pro se contra ingratos et insensatos, quemadmodum in libro Sapientiæ scriptum est:67 Creatura tibi Creatori deserviens, excandescit in tormentum adversus injustos; et rursus:8 Vindex est orbis justorum, id est, mundus ulciscetur justorum injuriam ipsis ab injustis illatam. Et multo plus vindicabit Creatoris offensam, quemadmodum in eodem scriptum est libro: Pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos.9 Instante etenim bello, fit armorum ostensio, disponuntque principes ut subditi armati conveniant: sic instante mundi exterminio et expugnatione pravorum, Christus rex regum imminente judicio armabit cuncta creata ad dejectionem adversariorum suorum.

Footnotes

  1. Ps. xcvi, 3. ↩

  2. Ps. xlix, 3. ↩

  3. Malach. iv, 1. ↩

  4. Gen. vii, 20. ↩

  5. Matth. XXIV, 30. ↩

  6. Matth. XVI, 24. ↩

  7. Sap. V, 18, 21. ↩

  8. Ibid. 17. ↩

  9. Ibid. V, 21. ↩

Chapter 30 of 70