Skip to the text

Proœmium

GENS absque consilio est et sine prudentia. Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent. Deut. XXXII, 28, 29.

Hæc verba locutus est Sanctus Spiritus per Moysen de universis iniquis hominibus, in quibus non est consilium, id est debita inquisitio de agendis, nec vera prudentia, quæ est virtus. Agenda namque et implenda sunt Dei præcepta, quæ totam hominum vitam dirigunt et gubernant. Qualiter autem adimplenda sint Dei præcepta, impii non inquirunt; et si eis dicatur qualiter sint implenda, non curant, sed (ut Salomon loquitur) absque ullo timore perpetrant mala, imo lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.12 Talium errori atque periculis quasi compatiens Deus, ait: « Utinam saperent », id est, cum gustu mentis agnoscerent quam summe et incomparabiliter amandus, metuendus ac honorandus sit Deus omnipotens, qui potest salvare et damnare. Unde in Evangelio Christus hortatur: Eum timete qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam.3 « Et intelligerent », hoc est, adverterent et pensarent in quam periculoso sint status, quam viles, ingrati, insipientes damnabilesque consistant coram Altissimo.4 De his etenim Salomon dixit: Stultorum infinitus est numerus.5 Nonne stulti sunt omnes qui voluntati optimi ac fidelissimi Creatoris ac Dei sui obedire renuunt, et voluntati crudelissimi hostis sui diaboli obtemperare non cessant; qui animas suas quotidie letalibus vulneribus lædere et occidere non verentur, infernalesque pœnas sibi augent gravissimas atque excæcatis oculis cordis currunt ad inferos? De quibus per Jeremiam prophetam locutus est Deus: Quid iniquitatis invenerunt in me, quia elongaverunt a me, et abierunt post vanitatem et vani facti sunt?6 Miseri isti, quemadmodum Isaias propheta testatur, percusserunt fœdus cum morte, et cum inferno pactum inierunt.7 De quibus Dominus subdit, « Ac novissima providerent ». Quæ si providerent, inquirerent utique quid Deus ab ipsis exigat, quid eis præcipiat, et qualiter possent ei placere per observantiam præceptorum, per diligentem quoque et indesinentem cordis sui custodiam: sicque sollicite et timorate ambularent in præsentia et adspectu summi ac metuendissimi Judicis sui.

Quum ergo providentia novissimorum ad hujuscemodi vitam excitet et inducat, de his novissimis in hoc tractatu, auxiliante Domino, loqui intendo. De quibus tamen alius quidam venerabilis religiosus compendiosum edidit librum: nihilo minus de tam fructuosa materia conscribi queunt et alia multa quæ ille non scripsit.

Insuper, sicut sancti Patres concorditer docuerunt, novissima ista sunt quatuor. Primum est mors corporalis, quæ est ultimum ac terminus præsentis vitæ. Secundum est judicium Dei, quod est ultima sententia de hominibus danda. Quæ duo novissima sunt omnibus (scilicet electis ac reprobis) communia. Tertium est pœna inferni, quæ est iniquorum merces finalis. Quartum est beatitudo æterna, quæ est electorum præmium ultimatum, plenum et consummatum.

DE QUATUOR HOMINIS

NOVISSIMIS¹

Footnotes

  1. Eccle. VIII, 11. ↩

  2. Prov. II, 14. ↩

  3. Matth. x, 28; ↩

  4. Luc. XII, 5. ↩

  5. Eccle. I, 15. ↩

  6. Jer. II, 5. ↩

  7. Is. XXVIII, 15. ↩

Chapter 2 of 70