Skip to the text

Articulus 29

De horribilitate extremi judicii ex parte exercituum Judicis summi qui aderunt ibi.

DOMINUS ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus. Is. III, 14.

Christus Dominus, rex, judex ac legifer noster, apud Matthæum ait:1 Quum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli ejus cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ ad judicandum.2 Ex quibus verbis cognoscimus, quod omnes angeli sancti, universi utique ordines supernorum spirituum, cum Christo ad judicium venient, atque (ut dicit Gregorius) cunctis hominibus visibiliter apparebunt. Et sicut Judex apparebit terribilis impiis, ita et angeli sancti, tanquam parati ad exsecutionem sententiæ Judicis contra iniquos.3 Si ergo terribilis est castrorum acies ordinata et copiosus hominum armatorum exercitus: quam metuendus erit exercitus ille innumerabilium angelorum, quorum unus posset innumerabilia millia hominum prosternere simul, quemadmodum angelus unus occidit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia hominum in momento?4

Denique Scriptura sacra nos instruit quantum terreat hominem apparitio angeli, præsertim dum vult in forma apparere terribili. Unde legitur Daniel sanctus dixisse, quum angelum sanctum vidisset: Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium;5 sed et halitus meus intercluditur, et species mea immutata est, et emarcui. Denique in Evangelio recitatur quod custodes sepulcri Christi præ timore angeli quem viderunt, exterriti sunt, et facti sunt veluti mortui.6 Si unius angeli visio sic prostravit et debilitavit videntes, quid faciet et qualiter reprobos perterrebit adspectus innumerabilium millium angelorum? Quum enim quilibet homo in hoc mundo habeat angelum proprium pro custode, et quilibet angelus talis sit de infimo ordine angelorum, constat quod ad minus sint tot angeli sancti de infimo choro, quot sunt homines in mundo universo. Quumque secundum doctrinam divini et magni Dionysii, unusquisque ordo et chorus angelorum habeat in se tanto plures angelos quanto ipse ordo superior est, certum est quod inæstimabiliter multa atque innumerabilia sint millia angelorum.7 Quos omnes visibiliter intueri, erit reprobis ineffabiliter gravis pœna: præsertim quoniam angeli sancti assumunt formas secundum exigentiam commissi sibi a Deo officii magis aut minus terribiles; et quoniam tunc habebunt rigorosissimum officium circa iniquos, quoniam separabunt eos de medio justorum, mittentque eos in caminum ignis infernalis, certum est quod tunc in formis terribilissimis apparebunt damnandis.8

Insuper, angeli sancti tunc justo zelo indignabuntur perversis hominibus, qui ipsorum instinctibus acquiescere noluerunt, et ipsorum obsequiis beneficiisque fuerunt ingrati, et contra eos testimonium perhibebunt. Similiter homines sancti qui assessoria dignitate et approbatione sententiæ judicabunt cum Christo, contra impios erunt commoti. Sicque ex omni parte augebitur eorum calamitas, et nulla consolatio erit eis. Quemadmodum enim jam est tempus ineffabilis pietatis et gratiæ, ita tunc erit dies incomprehensibilis severitatis ac iræ.

Hinc quidam sanctorum Patrum dixit: Si possibile esset in adventu Dei post resurrectionem mortuorum, animas eorum rursus exire a suis corporibus præ timore, omnis mundus (id est universitas hominum iniquorum) moreretur a terrore atque formidine. Quid enim est videre cœlos scissos et Deum revelatum cum ira et indignatione, innumerabiles quoque angelorum militias et totum simul genus humanum adspicere? Idcirco debemus sic vivere, ut qui de singulis motibus nostris rationem exigendi sumus a Deo. Alius quoque senior sanctus dixit: In omni actione et re increpare debet homo animam suam, dicendo: Memor esto quod oporteat te occurrere Deo.

Footnotes

  1. Is. XXXIII, 22. ↩

  2. Matth. XXV, 31. ↩

  3. Cant. VI, 9. ↩

  4. IV Reg. XIX, 35. ↩

  5. Dan. X, 16, 17, 8. ↩

  6. Matth. XXVIII, 4. ↩

  7. Cf. t. XXI, p. 232 C. ↩

  8. Matth. XIII, 41, 42. ↩

Chapter 31 of 70