Articulus 30
Quod divinum illud generale judicium erit valde horrendum propter omnium intellectualium et rationalium creaturarum præsentiam.
TUNC stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt. Videntes iniqui turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis, id est ex subitanea celerrimaque salvatione et glorificatione justorum, gementes præ angustia spiritus, et dicentes intra se, pœnitentiam agentes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo ergo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est? Sap. v, 1-5.
Sicut ait Salvator et Judex noster, in die novissimo, quum sederit in solio majestatis suæ ad judicandum, congregabuntur ad eum omnes gentes, tunc resuscitatæ a mortuis et angelorum ministeriis illuc adductæ;1 et separabit eos ab invicem, sicut segregat pastor oves ab hœdis, et statuet oves a dextris suis, hœdos autem a sinistris. Insuper, sicut sancti Patres edocuerunt, virtute omnipotentis Dei erunt tunc peccata singulorum singulis manifesta, ut universis innotescat justissimum esse Dei judicium. Itaque attendamus pro posse, qualis et quanta erit illa confusio, coram tota universitate angelorum et hominum ac dæmonum a Judice summo confundi, accusari et propalari de omni peccato cui coram Deo quisque obnoxius fuerit. Ponderet unusquisque et sæpe perpendat quanta sibi inesset confusio, quanta afflictio, si universa et singula vitia sua cum cunctis circumstantiis, radicibus et aggravationibus suis clare objicerentur sibi in præsentia paucorum proximorum suorum: imo forsan tolerare non posset, si duo aut tria de gravioribus et confusibilioribus suis excessibus coram ipso et paucis proximis panderentur. Quam intolerabilis igitur et extrema erit confusio atque afflictio, de universis et singulis culpis coram tota universitate intellectualium creaturarum accusari, innotescere et confundi? A superioribus nostris, imo et a proximis universis; et quamvis forsan conscii nobis non simus de culpa objecta, tamen propter occulta nostra peccata nobis ipsis ignota, æquanimiter patiamur, quatenus desuper misericordiam consequamur.
De hoc in Vitaspatrum narratur exemplum de Fratre quodam qui volebat converti, et quum retraheretur a matre sua, non acquievit matri, sed dixit: Salvare volo animam meam. Sicque tandem effectus est monachus; sed in monachatu conversatus est negligenter. Quumque post obitum matris suæ ipse in gravi ægritudine constitutus, factus esset quadam die in mentis excessu, raptus est ad judicium Dei, invenitque matrem suam cum his qui judicabantur. Quæ viso filio suo obstupuit, dicens: Quid est hoc, fili, quod et tu in locum hunc condemnandus venisti? Ubi sunt verba quæ protulisti, Salvare volo animam meam? Qui confusus ex verbis matris, præ dolore stupidus factus, stetit confusus, nihil habens quod matri propriæ responderet. Postea, Deo miserante, a sua infirmitate curatus, cogitavit factam sibi esse divinitus illam visitationem ac visionem. Idcirco de cetero se inclusit, sedens et sollicite cogitans de sua salute, de priori sua negligentia pœnitens, ac eam deplorans. Tanta autem seriositas et compunctio ejus fuit, ut multi eum rogarent quatenus paululum de rigore suo laxaret, ne ex nimio fletu quem sibi indixit, aliquam incurreret læsionem. Ille autem nullo modo voluit consolari, sed dixit: Si improperium matris meæ non potui sustinere, qualiter in die judicii potero confusionem Christi et angelorum sanctorum adversum me tolerare?
Ut ergo et nos mereamur tantam confusionem evadere, satagamus conversari digne Deo secundum exigentiam nostræ vocationis, cum omni spirituali sollicitudine ac indesinenti fervore; et increpemus ac humiliemus omni hora nos ipsos, dicentes singuli sibimetipsis: Adverte quod a Deo sis judicandus, et vide quam ei de tota vita tua reddere poteris rationem. Postremo, quia non judicabit Dominus bis in id ipsum, desideremus et gratanter accipiamus in vita hac reprehendi et castigari a
Footnotes
-
Matth. XXV, 31-33. ↩
Chapter 32 of 70