Articulus 32
De maxima horribilitate extremi judicii, eo quod de singulis fiet districtissima exactio a Judice summo.
CONGREGABO omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat, et disceptabo ibi cum eis. Joel III, 2.
Omnia nostra bona sunt beneficia Dei ac dona, et quasi quædam talenta nobis ab ipso concessa ut eis ad laudem Creatoris atque datoris fructuose utamur : idcirco de omnibus illis exiget rationem. Et quia compositi sumus ex anima et corpore sicut ex substantialibus partibus, de his duobus tanquam de primis donis nobis collatis rationem exquiret : et primo de anima nostra, an ea usi sumus ad id propter quod unita est corpori nostro. Unita namque est corpori ut per illud et per corporeos sensus proficiat in scientiis atque virtutibus, ex visibilium ac corporalium rerum notitia ad invisibilium ac spiritualium rerum cognitionem progrediendo, et maxime ad agnitionem et amorem summi et invariabilis Dei, quatenus cognito eo per fidem et rationem, diligamus veneremurque eum obediendo ac serviendo ei in omnibus. Quod si non fecerimus, reprobabit nos Judex, eo quod in vanum acceperimus animas nostras, et instar brutorum vixerimus, non pensantes dignitatem et finem animarum nostrarum.1 Et convenit nobis quod ait Psalmista : Homo quum in honore esset, non intellexit;2 comparatus est jumentis insipientibus. Exigitur ergo a nobis quod per Moysen Dominus jussit : Custodi animam tuam sollicite.3
Denique, Deus ex sua pietate immensa per gratiarum suarum charismata fecit animas nostras esse sponsas, amicas et filias suas. Justissime ergo ac vehementissime indignabitur nobis, si animas nostras fecerimus adulteras dæmonum, filias ac ministras diaboli inimicasque Dei. Quod utique faciunt quicumque mortaliter peccant, quicumque carnaliter vivunt, et omnes qui rebus creatis, carnalibus, vanis ac transitoriis magis quam Deo æterno, perfecto, immenso et incircumscriptibili bono, adhærent: quoniam animam suam faciunt sensualitati subjectam, et carni instar ancillæ deservientem. Tales ergo adjudicabuntur dæmonibus, atque in pœnis æternis associabuntur tenebrarum principibus, quoniam opera tenebrarum, passiones, errores ac vitia dilexerunt, quemadmodum apud Joannem Christus testatur: Hoc est (inquiens) judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem: omnis enim qui male agit, odit lucem.4 Unde et Salomon loquitur: Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt;5 justorum autem semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem.
Præterea, corpus nostrum a Deo accepimus tanquam instrumentum et ministrum ac habitaculum animæ. Idcirco tenemur illud subjicere animæ nostræ, ut rationi obediat atque ab ea debite gubernetur, et in virtuosis exercitiis occupetur, non in actibus vitiorum, nec in fœditatibus desideriorum carnalium, sicut beatissimus princeps Apostolorum hortatur: Obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.6 Et Paulus apostolus ait: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.7 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini (morte utique æternæ damnationis);8 si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis, vita gratiæ ac virtutum in sæculo isto, deinde vita gloriæ in futuro. Domanda ergo est caro, ut in sanctis vigiliis, jejuniis, abstinentiis, disciplinis ac fructuosis laboribus obsequatur ad nutum dominæ suæ, videlicet animæ. Quod si ita egerimus, caro hæc defectuosa tandem glorificabitur simul cum anima, eritque particeps consolationis et gloriæ in æternum, quæ nunc particeps est afflictionis et tristitiæ salutaris ad tempus permodicum: alioqui reprobabimur a Judice summo, atque in corpore et anima simul peribimus.
B Insuper, de singulis viribus animæ et de membris corporis rationem reddere exigemur, qualiter scilicet usi simus exterioribus et interioribus sensibus appetituque sensitivo, et potissime ratione, voluntate et memoria: an exteriores sensus et interiores et sensitivum appetitum per rationem debite refrenaverimus, ac laudabiliter usi simus eisdem ad proficiendum in bonis; qualiter etiam usi simus ratione, intellectu, voluntate ac memoria intellectiva, pravas et vanas cogitationes, stultas imaginationes, illicitas affectiones statim ac penitus abjiciendo, atque salubribus meditationibus, utilibus cogitationibus, virtuosis affectionibus insistendo. Conformiter ratio requiretur a nobis qualiter usi simus corporalibus membris, an per linguam et os in verbis excesserimus, an per membra effecerimus opera vitiosa, quibus omnibus uti tenemur ad exercendum opera bona.9 Propterea jubet Apostolus: Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo;10 itemque: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.
C Insuper, de omnibus naturalibus donis, de exterioribus possessionibus ratio exigetur qualiter usi simus eisdem, præsertim de ecclesiasticis redditibus. Tunc districtissima ratio exigetur a principibus ac prælatis et ab universis qui præsunt, qualiter debitum officii sui impleverint; a parentibus quoque, qualiter suam direxerint prolem; et a prædicatoribus, an ea quæ docuerunt personaliter exsecuti sint opere, et an cœperint facere, ac deinde docere.
O quam districtum ac metuendum erit illud judicium! Et quid responsuri, imo quid passuri sunt qui magnis involuti ac inquinati sunt vitiis, quum per Michæam prophetam locutus sit Dominus, Væ vobis qui cogitatis inutile;11 et per se ipsum in Evangelio, De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii?12 Nec solum de malis operibus, sed de omissionibus quoque actuum virtuosorum et de omni tempore nobis impenso exigetur ratio rigorosa. O quanta peccata et vitia de quibus non eramus suspecti, tunc quasi ex insidiis contra nos improvise erumpent atque consurgent! Certe, ut sanctus ait Hieronymus, judicaturo Domino, lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora ferient; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt. Tunc Aristotelis argumenta non proderunt, quum venerit ille filius pauperculæ quæstuariæ judicare orbem terræ. O cum quanta desolatione, mærore et obstupefactione infelicissimi reprobi et iniqui adspicient semetipsos atque se invicem! Quemadmodum enim corpora Sanctorum erunt pulcherrima, sic corpora impiorum erunt turpissima, luto et plumbo graviora, et magis deformia quam dum in sepulcris fuerunt a vermibus pro media parte corrosa, ita quod ipsimet de tanta tamque horribili corporum suorum deformitate, fœditate et obscuritate stupebunt.
Discutiamus ergo quotidie totam vitam nostram, et interim Deo reconciliari conemur, et cum Anselmo dicat quilibet sibimetipsi: O lignum aridum, lignum inutile, æternis ignibus dignum, quid respondebis in illo die, quum exigetur a te usque ad ictum oculi omne tempus vitæ tuæ tibi impensum qualiter sit expensum? Hinc in Vitaspatrum narratur: Contigit unum ex senibus mori, et post longam horam iterum ad vitam reverti. Et interrogavimus eum: Quid vidisti ibi, abba? Et retulit nobis plorans: Audivi vocem lugubrem sine cessatione dicentem: Væ mihi, væ mihi. Sic et nos semper dicere debemus.
Footnotes
Chapter 34 of 70