Articulus 33
De ordine, processu et consummatione extremi judicii.
IN tempore illo consurget Michael princeps magnus, et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud. Dan. XII, 1.
Huic testimonio prophetico consonat quod apud Matthæum Christus prædixit: Erit tunc1 tribulatio magna, qualis nunquam fuit a principio mundi usque modo neque fiet.2 Itaque advertendum, quod quamvis juxta doctrinam Christi tempus finalis judicii sit ignotum, aliqua tamen fient circa finem mundi, quibus evenientibus, certum erit quod dies judicii sit propinquus.3 Verumtamen, quia ignotum est quando signa illa evenire incipient, et quam diu quædam eorum durabunt, verissime dicitur quod dies judicii sit ignotus.
Itaque, juxta doctrinam Christi, diem judicii præcedet adventus Antichristi, qui cum satellitibus suis Christianos acerrime persequetur, et plurimos variis modis fallet, videlicet per falsa miracula, per armorum potentiam, per divitiarum donationem, per allegationem deceptoriam Scripturarum, per sermocinationes fallaces et per sanctitatem confictam. Tunc erit ergo gravissima persecutio constantium Christianorum. Sed quia omnipotens ac sapientissimus Deus non permittet suos fideles ultra eorum vires tentari, ideo tempore illo in consolationem magnam fidelium mittet duos viros sanctissimos ex paradiso terrestri, utputa Enoch et Eliam, ad prædicandum contra nequitiam atque perfidiam Antichristi, quemadmodum de hoc sanctus evangelista Joannes in Apocalypsi multa conscripsit.45 Et de adventu Eliæ Dominus specialiter ait:6 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. De quo et in Evangelio Veritas protestatur:7 Elias quum venerit, restituet omnia.
Et quoniam Enoch et Elias nondum solverunt debitum mortalis naturæ, tandem Deo permittente, ab Antichristo interficientur; et non diu post hoc, ipse sceleratissimus Antichristus, homo peccati, filius perditionis, divina occidetur virtute. Quo facto, falsitas ejus cunctis patebit, et pene omnes infideles convertentur ad Christum;8 atque, ut ex Daniele propheta doctores eliciunt, tunc dabuntur quadraginta quinque dies ad pœnitendum his qui ab Antichristo fuerunt decepti. Verumtamen quidam obstinatissimi ex satellitibus Antichristi in sua permanebunt duritia, infidelitate ac pravitate; qui videntes finem mundi non statim venire, dicturi sunt: Quamvis jam mortuus sit princeps noster, nos tamen pacem habemus. De quibus intelligendum est quod ait Apostolus:9 Quum dixerint, Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus. Et apud Matthæum loquitur Christus: Sicut erant in diebus Noe edentes et bibentes donec venit diluvium, ita erit adventus Filii hominis.10
II Thess. n, 3, 8.11
Porro, post dies quadraginta quinque præfatos cito erit tempus judicii, secundum quod prætacto loco asserit Christus: Statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum.12 Adveniente autem die novissimo generalis judicii, ignis conflagrationis præcedet adventum Judicis, et durabit usque ad completionem judicii, ut dictum est plenius. Mortui quoque resurgent antequam Christus ad judicandum resideat. Qui quum protulerit sententiam, primo pro electis, dicendo, Venite, benedicti Patris mei; deinde contra injustos, dicendo, Ite, maledicti, in ignem æternum:1314 statim ipse Judex cum universis electis ascendet, videntibus reprobis, in regnum cœlorum. Tunc ignis ille conflagrationis involvet iniquos, et simul cum ipsis descendet ad profunda inferorum. Terra namque os suum horribilissime et latissime aperiens, ipsos deglutiet, et corruent vivi in infernum operti humo. Et quamvis aliqui diart. xxviii. cant, quod prolata a Christo sententia contra iniquos, diaboli rapient impios homines secum ad inferos, melius tamen dicendum videtur, quod angeli sancti totam illam maledictam societatem hominum reproborum ac dæmonum impellent ac præcipitabunt in carcerem infernalem;15 quia apud Matthæum Christus affirmat: In consummatione sæculi mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui operantur iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis.16 Et rursus ait: In consummatione sæculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.17
Denique, projectis reprobis in infernum, mox innovabitur mundus, et complanabitur terra, et fulgebit de cetero sicut aurum, aqua sicut crystallus, aer ut cœlum, ignis ut stellæ; luna de cetero erit tam clara sicut modo est sol, et jugiter plena; sol vero septies clarior erit quam modo, sidera quoque et cœli proportionaliter clarificabuntur;18 stabitque sol perpetuo fixus in oriente, luna in occidente, et cessabunt motus cœlorum.
His consonat quod sanctus ait Bernardus: Prius vocabuntur electi in regnum, quam maledicti dejicientur in caminum ignis æterni, quatenus maledicti illi acrius doleant, videntes quid amiserunt, justi vero lætentur, videntes quid evaserunt. In illa ergo separatione extrema, consideratio reproborum erit electis immensa materia gratiarum actionis et laudis. O qualis et quanta mœstitia erit, quæ desolatio, quam acerbissima desperatio ineffabilisque angustia et pressura iniquorum, quum se viderint taliter reprobari, præcipitari atque æterno incendio tradi! Imo hoc erit eis amarissima pœna, quod omni gaudio electorum et tanta beatitudine privabuntur.
Insuper, quia in finali illo judicio Christus perhibet se damnaturum iniquos specialiter propter hoc quod opera misericordiæ non fecerunt, qui cupit tunc Judicem habere propitium, non omittat nunc opera misericordiæ liberaliter exercere ex vera caritate et pietate pro posse, et quod non potest in effectu, agat devote affectu. Nec solum corporalia misericordiæ opera sunt proximis impendenda, sed etiam spirituales misericordiæ actus, qui utique corporalibus misericordiæ operibus præstantiores sunt ac Deo placentiores.
Footnotes
-
Ibid. 4-29. ↩
-
Matth. XXIV, 21. ↩
-
Ibid. 36. ↩
-
Apoc. XI, 3 et seq. ↩
-
I Cor. x. 13. ↩
-
Malach. IV. 5. ↩
-
Marc. IX, 11. ↩
-
Dan. xii, 11, 12. ↩
-
I Thess. v, 3. ↩
-
Matth. xxiv, 38, 39. ↩
-
II Thess. ii, 3, 8. ↩
-
Matth. xxiv, 29. ↩
-
II Thess. xxiv, 41. ↩
-
Matth. xxv, 34. ↩
-
Matth. xxv, 41-45. ↩
-
Matth. xiii, 40-42. ↩
-
Ibid. 49, 50. ↩
-
Is. xxx, 26. ↩
Chapter 35 of 70