Skip to the text

Articulus 34

Recitatio exempli terribilis, ex quo patet veritas horum quæ dicta sunt de terribilitate ac rigore divini judicii.

MEMOR esto judicii mei : sic enim erit et tuum ; mihi heri, tibi hodie. Eccli. xxxviii, 23.

Sicut ait Scriptura, sapiens in omnibus metuit, et quod proximo suo percipit contigisse, sibi quoque posse accidere pensat.1 Itaque ad formidandum rigorem divini judicii, multum valet exemplum quod sanctus vir Climacus recitat, dicens :

Fuit in monte hoc Sinai habitans monachus nomine Stephanus, solitariam et tranquillam diligens vitam, qui multis annis in monasterio sub obedientia vixit, jejuniis et lacrimis maxime decoratus, et aliis multis bonis abundans.2 Qui tandem desiderio pœnitentiæ arctioris anachoreticam vitam (id est omnino solitariam et abstractam ac contemplativam) assumpsit, habitans in loco valde remoto a claustro : in quo solitario loco vixit per aliquot annos in angustissima et superardua vita, quia et locus ille omni consolatione humana carebat, et fere inaccessibilis fuit cunctis hominibus. Postmodum vero jam senex, circa finem vitæ suæ rediit ad cellam suam in monte hoc Sinai sitam, et habuit duos discipulos multum religiosos. Habitans autem in cella sua paucis diebus, infirmatus est infirmitate qua obiit. Qui ante unum diem mortis suæ factus in ecstasi mentis, apertis oculis adspiciebat ad dexteram et ad sinistram lectuli sui, et quasi ad reddendum rationem a quibusdam exactus, dixit ad illos, audientibus cunctis qui aderant. Interdum namque dixit sic : Utique verum est quod in hoc culpabilis fui; sed confessus sum, et tanto tempore jejunavi pro remissione culpæ istius. Aliquando vero dixit : Nequaquam, sed mentimini, istud non feci. Et rursus quandoque ait : Ita vere, istud sic est; sed deflevi et Deo ministravi. Aliquando quoque respondit : Calumniose me accusatis. Ad aliqua autem dicebat : Vere sic est, et ad hoc respondere non possum ; sed Deus misericors est. Et erat horribile et horrendum, invisibile et districtum illud exsecutorium rationis exactæ, quoniam etiam in his quæ non fecerat, accusabant eum invisibiles hostes. O eia! vir quiescens, solitarius et anachoreta, qui per annos quadraginta circiter fuit monachus et lacrimarum gratiam habens, de aliquibus culpis dixit : Ad hoc non scio nec possum aliquid dicere. Qui tamen in deserto habitans, leopardum ad se venientem pascebat. Et hic tantus, ita positus sub exactione rationis recessit a corpore, certum non faciens quod fuerit ejus judicium, aut quæ sententia ejus, vel quis finis exactæ ac positæ rationis ipsius.

Ecce ex hoc exemplo nos pusilli et imperfecti merito perterreri debemus. Et quamvis omnino sperandum sit quod tantus vir feliciter migravit ad Dominum, Omnipotens tamen ad nostram informationem et cautelam talia dispensative exhibuit et fieri voluit circa illum, quatenus nos qui quasi infinite distamus a conversatione illius, jugiter timeamus, pensantes quam vehementer deficiemus a reddenda ratione de singulis, quum vir ille tam altissimæ conversationis fassus fuerit se non posse ad aliqua respondere, sed ad solam misericordiam Dei confugerit. Faciamus igitur quidquid boni valemus; quumque fecerimus universa quæ præcepta sunt nobis, dicamus ex corde, quod servi inutiles simus, quia quod debuimus facere, fecimus.3 Imo pro acceptis beneficiis Dei nil dignum rependimus ei, omnisque honor et cultus quos ei offerimus, in infinitum minores sunt cultu ac reverentia qua ipse dignissimus est. Quemadmodum enim ejus majestas, virtus ac dignitas est intensive et perfectionaliter infinita, sic ipse dignus est honore et cultu immenso.

Postremo, de finali judicio multa difficilia quæri possent ac introduci, quæ doctores super quartum Sententiarum movent ac tractant. Sed non est propositi mei in isto tractatulo talia scholastica atque subtilia determinare, sed simpliciter ac devotionaliter tantum procedere.

Footnotes

  1. Eccli. xviii, 27. ↩

  2. Scal.parad. grad. vii. ↩

  3. Luc. xvii, 10. ↩

Chapter 36 of 70