Articulus 35
De tertio novissimorum, quod est pœna inferni.
VENTILABRUM Christi est in manu sua, et permundabit aream suam; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Matth. III, 12.
Per ventilabrum Domini nostri Jesu Christi intelligitur judiciaria ejus potestas ac justum judicium, per aream vero genus humanum seu ipsa Ecclesia; per triticum autem intelliguntur electi, per paleas reprobi, per horreum regnum cœleste. Est itaque sensus verborum istorum, quod sicut per ventilabrum frumenta purgantur, ita quod paleæ excutiuntur et grana manent; sic Filius Dei mundabit Ecclesiam, in qua modo cum electis et justis reprobi et iniqui sunt mixti, sed in die judicii separabuntur ab invicem loco et præmio, sicut nunc ab invicem separantur conversatione ac merito. Impii autem recte vocantur paleæ, quoniam modici aut nullius exstant valoris, nec aliqua morum gravitate complacent Deo, sed vani et leves sunt, suarumque passionum motibus agitantur. Virtuosi vero tritico comparantur, quia sunt fructus Christi, nati in agro Ecclesiæ, hoc est regenerati ex aqua et Spiritu Sancto, spiritualiter quoque viventes per caritatem, atque divinis charismatibus decorati: idcirco de area Ecclesiæ militantis transferuntur ad horreum Ecclesiæ triumphantis. Iniqui autem, quum sint filii Babylonis, id est confusionis, præcipitantur in fornacem inexstinguibilis ignis et æternæ damnationis.
Quum ergo jam ante tractatum sit de morte et judicio, superest nunc aliquid scribere de infernali supplicio.
Chapter 37 of 70