Articulus 36
Quod acerbitas infernalis pœnæ attendi potest ex eisdem ex quibus consideratur gravitas vitiorum ac districtio divini judicii.
PROCELLA tenebrarum conservata est impiis in æternum. Judæ 13.
Divina requirit justitia ut pœna culpæ proportionetur, ita quod quanto plura ac graviora sunt peccata, tanto acerbior pœna infligatur pro eis. Ideo ex eisdem causis ex quibus pensatur enormitas vitiorum, perpenditur magnitudo suppliciorum. Itaque, quemadmodum (juxta præhabita) omne mortale peccatum tanto est enormius, quo major est auctoritas ac dignitas Dei præcipientis, et item quo major est justitia Dei vitia prohibentis, quo etiam major est sapientia Dei ad bona atque salubria dirigentis, et quo major est bonitas, honorabilitas ac amabilitas Dei, cui in omni mortali peccato præfertur res creata, vilis, caduca et vana, itemque quo major est dignatio, fidelitas et beneficentia Dei circa nos; sic et infernalia supplicia debentur iniquis tanto vehementiora quo melior, dignior, sapientior, justior, liberalior et fidelior est Deus quem offenderunt: quemadmodum etiam secundum jura humana major infligitur pœna peccanti in principem seu prælatum, præsertim in regem ac summum Pontificem, quam peccanti in inferiores. Qui ergo miratur quod Deus naturaliter bonus et pius tam dire ac æternaliter punit ac vindicat peccatum breve, celeriter factum et finitum, diligenter consideret quam summa et infinita et incomparabiliter magna et excellens sit dignitas et auctoritas, sapientia et justitia, beneficentia, bonitas atque dignatio Dei; sicque intelliget enormitatem peccati, et sciet quod Deus justissime perpetuam exerceat ultionem pro culpis, imo quod et citra condignum puniat peccatores etiam in inferno, id est minus quam meruerunt.
Insuper, sicut (juxta præhabita) terribilitas ac districtio divini judicii tanto erunt majores quo major est auctoritas, sapientia, omnipotentia, justitia, bonitas, liberalitas et misericordia Dei in vita præsenti;1 sic utique tanto intensior ac intolerabilior est pœna inferni et ultio Dei ibi, quo dignior, excellentior, sapientior, potentior, justior, melior ac munificentior est Deus quem offendunt iniqui.
Et quoniam ista ex præinductis faciliter possunt elici ac perpendi, idcirco non immoror. Certum est namque, quod quanto justior ac sanctior Deus est, tanto plus detestatur ac odit iniquitatem; et quanto plus detestatur et odit peccatum, tanto districtius ulciscitur illud. Conformiter, quia certissime scit universa ac singula vitia cum cunctis circumstantiis, radicibus atque effectibus eorumdem, ideo cuncta et singula nimis districte ac horribiliter punit; et quia omnipotens est, non est qui ei queat resistere. Quanto etiam in hac vita benignius ac liberalius agit cum impiis, tanto rigorosius puniet impœnitentes, ingratos atque perversos : prout hæc ex præhabitis considerationibus faciliter queunt inspici et inferri.
Ideo dixit Apostolus : Deus noster ignis consumens est.2 Moyses quoque : Cave ne obliviscaris pacti Domini Dei, quoniam Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.3 Et iterum Moyses protestatur : Nisi timueris nomen Domini gloriosum atque terribile, augebit plagas tuas;4 et sicut ante lætabatur super te, bene tibi faciens, sic lætabitur te disperdens atque subvertens. Hinc per Ezechielem prophetam disseruit : Ecce in igne zeli mei locutus sum, quia conflabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus sicut conflatur argentum in medio fornacis.5
Footnotes
Chapter 38 of 70