Skip to the text

Articulus 37

De multis quæ circa pœnas inferni sunt consideranda.

LUET iniquus quæ fecit omnia, nec tamen consumetur; juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. Job xx, 18.

Quemadmodum transgressores variis et innumerabilibus modis peccant in Creatorem, cui præferunt creaturas, in quibus multipliciter delectantur inordinate ac vitiose; sic infinita sapientia divinæ justitiæ atque immensa justitia divinæ sapientiæ infligit eis vindictam, culpis ipsorum correspondentem ac proportionatam, utputa valde multiplicem ac diversam, et tanto acerbiorem quanto intensius ac vitiosius delectati sunt in creaturis.

Cujus rei manifesta figura præcessit in Pharaone rege Ægypti ac populo ejus : qui quoniam multipliciter ac graviter in filios Israel peccaverunt, multipliciter et graviter propter peccata sua in filios Israel commissa, fuerunt puniti, sicut in Exodo Moyses recitavit. Plagavit autem Omnipotens Pharaonem et suos, convertendo aquas eorum in sanguinem, et pisces eorum per hoc occidendo in sanguine illo, quoniam Pharao infantulos Hebræorum crudelissime submersit in aquis.1 Propter quam etiam iniquitatem ipsemet Pharao cum exercitu suo postea fuit submersus in mari Rubro :23 quod et propter alia ejus scelera factum fuit. Insuper Deus induxit super Ægyptios innumerabiles atque turpissimas ranas, quæ impleverunt domos, furnos, cibos ac lectos Ægyptiorum, quia Ægyptii dire afflixerunt filios Israel in vilibus operibus luti et lateris.45 Et quoniam verbis pungitivis ac flagellis afflixerant Israelitas, misit Dominus in ipsos Ægyptios innumerabiles scinifes, id est muscas tam parvas ut videri vix queant, et tamen acutissime pungunt et perforant pellem cui insederint, ut asserit Origenes.6 Josephus tamen et Hebræi affirmant, quod erant deformes valde pediculi, in tanta multitudine ex corporibus Ægyptiorum erumpentes, quod nullo medicamine valebant avelli. Et hoc justissime fieri potuit, quia Ægyptii compulerunt Hebræos multoties laborare usque ad magnos sudores, ex quibus poterant eis tales vermiculi generari. Conformiter plagati fuerunt Ægyptii aliis diris ac variis plagis, in se ipsis et suis pecoribus ac terræ nascentibus, atque in elementis terræ, aquæ et aeris, secundum quod diversimode peccaverunt in filios Israel. Nam et tandem primogenita Ægyptiorum fuerunt occisa in qualibet domo eorum, quia occiderant infantes Israelitarum.

Sic igitur in inferno puniuntur iniqui magis aut minus, multipliciter et acerbe, secundum quod frequentius aut rarius, ferventius aut minus ferventer, enormius aut minus enormiter peccaverunt.7

Itaque circa pœnas inferni primo consideranda est earum æternitas, quæ super omnia gravat, premit, contristat et torquet damnatos. Imo, ut super Apocalypsim scribit Albertus, infernale incendium non affligit tam graviter infelicissimos illos, quantum affligit eos consideratio qua attendunt et cogitant se in tot et tantis tormentis perpetuo permansuros : ex qua consideratione oritur intolerabilis desperatio omnis boni. Secundo consideranda est circa pœnas inferni earum acerbitas. Pœna etenim ignis acerbissima est. Ignis quoque infernalis omni igne apud nos existente ineffabiliter calidior pœnaliorque consistit. Et sicut ignis ille est calidissimus, sic frigus infernale est vehementissimum. Et idem dicendum est de ceteris inferni tormentis. Tertio consideranda est infernalium tormentorum diversitas, de qua tactum est modo : quoniam juxta multitudinem magnitudinemque culparum, unusquisque reprobus variis pœnis torquebitur, de quibus infra in speciali tractabitur. Quarto circa pœnas inferni pensanda est earum universalitas : quia in toto corpore et in singulis membris corporis affligentur iniqui, similiter in tota anima atque in singulis viribus ejus. Quinto attendenda est circa pœnas inferni desolata ac pœnosa societas. Sexto pensanda est dispositio loci. Septimo, irrecuperabilitas negligentiæ et amissionis temporis hujus vitæ ac damni inde secuti. Octavo, puritas mala pœnarum illarum, quibus nulla consolatio est admixta. Nono consideranda est pœna damni damnatorum. Decimo consideranda est gravitas infernalium tormentorum ex parte patientium ea. De his per ordinem disseretur.

Footnotes

  1. Exod. vii, 20, 21. ↩

  2. Exod. xiv, 28. ↩

  3. Exod. i, 22. ↩

  4. Ibid. i, 14. ↩

  5. Exod. viii, 2-6. ↩

  6. Exod. 1, 13; v, 14, 16. ↩

  7. Exod. xii, 29. ↩

Chapter 39 of 70