Articulus 38
De æternitate infernalium tormentorum.
DOMINUS omnipotens judicabit iniquos, in die judicii visitabit illos; dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. Judith XVI, 20, 21.
Quia peccator in omni peccato mortali præponit bonum creatum, caducum et vanum Deo bonitatis perfectæ, incomparabilis et immensæ, merito perpetuam recipit pœnam pro tanta Creatoris irreverentia, injuria et contemptu. Et quia iniquus decedit a corpore in affectu peccati mortalis atque in aversione mentis a Deo, nec unquam veraciter pœnitet, imo inconvertibiliter manet in ea affectione dispositioneque mentis in qua finit hanc vitam, post quam non est ei tempus, locus aut status merendi aut demerendi, juste infligitur ei a Deo æterna damnatio. De hac autem materia, cur scilicet pro temporali peccato infligatur pœna æterna, plene scribunt doctores super quartum Sententiarum, et specialiter Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus.1
Denique, his qui constituti sunt in adversis et in magnis miseriis ac tormentis, hoc unica consolatio est et relevamen præcipuum, si considerent aut sciant se tandem aliquando a suis afflictionibus liberandos. Imo et his qui incurabiles habent infirmitates, aut usque ad mortem adjudicati sunt certis suppliciis, hoc ipsum est consolatio aliqua, quod sciunt hanc vitam terminandam, atque in fine vitæ suæ præsentis finiendas esse suas quas hic sustinent afflictiones. Hoc itaque in damnatis inæstimabiliter auget eorum calamitatem, desolationem ac pœnam, quod sciunt intolerabiles suas ærumnas nunquam penitus terminandas, nec breviandas, nec minuendas; sed postquam arserint in inferno per innumerabilia millia annorum, sic erit ac si tunc primo inciperet ipsorum punitio.
Insuper, quum nulla sit comparatio finiti ad infinitum, constat quod pœna infernalis sit incomparabiliter abhorrenda, metuenda ac fugienda præ omnibus aliis pœnis quantumlibet diuturnis. Si ergo nemo vellet in sæculo isto per unum annum, imo nec per unum diem, et forsan nec per unam horam, jacere et ardere in ardenti fornace pro omnibus mundi deliciis atque divitiis: qualiter audet quis peccare mortaliter, ac per hoc se ipsum exponere æternæ damnationis periculo, obligationi, juri ac debito sustinendi tantam calamitatem? O quanta insipientia, imo quanta amentia, quanta obtenebratio ac subversio miseri cordis!
Præterea, quia æternitatem comprehendere non valemus nisi per quasdam circumlocutiones et exemplares declarationes, ad incutiendum cordi salubrem timorem infernalis supplicii retrahentem a vitiis, imaginemur ante oculos nostros stare ardentissimam calidissimamque fornacem, atque jacere in ea hominem nudum, a tali supplicio nunquam eripiendum: nonne intolerabile nobis videbitur hoc tormentum, imo et inspicere ipsum? Quam miserrimum judicaremus hominem illum! Pensemus qualiter homo ille se ipsum hinc inde jactaret in clibano illo, qualiter clamitaret, ulularet, viveret, quanta angustia premeret eum, quantum ipsum afflictio penetraret, præsertim quando adverteret tam intolerabilem pœnam suam nunquam terminandam. Consideremus quid cordis, quid animi esset nobis, si in tali incendio jaceremus, aut si nos in illud projiciendos sciremus. Et certe dubitare non possumus quin infernale incendium valde excedat omnem ignem sæculi hujus. Cur ergo non vehementissime formidamus æternum illud tormentum, præsertim quum sciamus quod tam pauci illud evadant, et quod frequenter meruerimus illud, nec certi simus quod veram contritionem habuimus? Cur unquam audemus per unum momentum scienter manere in mortali peccato, quum ignoremus diem et horam, et multi tam subitanee moriantur, quum item innumerabiles passim decipiantur ac pereant in æternum per hoc quod ad tempus permanent in peccatis, cogitantes quod postea pœnitentiam sint acturi?2 Amplius, quum simus ad vitia tam proclives, atque in fine vitæ nostræ acerrime multipliciterque tentandi, cur non indesinenter veremur ne tandem in tantam pœnam et desperationem æternam labamur?
Præterea, ad augendum hunc salubrem timorem, expedit imaginari montem arenosum tam grandem sicut est totum universum, atque post decem aut centum millia annorum unam minutissimam arenam de monte illo auferri. Certe mons ille tandem (quamvis post inexcogitabilem diuturnitatem) consumeretur, quoniam omne finitum per ablationem finiti tandem consumitur. Sed post tam inæstimabilem durationem et protractionem pœna inferni non esset minuta, nec fini propinquior quam dum prima arenula a monte illo auferebatur. Et utique, si scirent damnati se liberandos post consumptionem hujusmodi montis, consolationem grandem conciperent.
Ex his ergo salubribus considerationibus discamus infernales pœnas metuere, vitia fugere, atque in Dei timore ac stabili cordis custodia permanere.
Footnotes
Chapter 40 of 70