Skip to the text

Articulus 39

De acerbitate pœnarum inferni.

QUODCUMQUE potest facere manus tua, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos. Eccle. IX, 10.

Sicut in hac vita incomprehensibilem pietatem peccatoribus exhibet Deus, dissimulans de die in diem, de mense in mensem, de anno in annum, peccata eorum ac scelera, quatenus pœnitentiam agant, atque ad pœnitendum eos exhortans, et per suos ministros tam invisibiles, puta per angelos sanctos, quam visibiles, scilicet homines bonos, invitans et rogans eos ut convertantur, ad quod item admonet eos occulto instinctu divino, multa quoque beneficia ipsis impendens; ita post vitam præsentem inenarrabilem exercet rigorem justitiæ in ingratos ac impios tantis Dei misericordiis abutentes, qui (sic ut ad Hebræos scribit Apostolus) Filium Dei conculcant, et sanguinem testamenti pollutum ducunt, atque spiritui gratiæ contumeliam faciunt, rursus crucifigentes sibi Filium Dei, ostentuique habentes. Hi quippe, ut Climacus ait, plus timent canem quam Creatorem: quoniam ne canis latratu pandantur, crimina quædam omittunt quæ ex divini timore judicii et infernalis pœnæ formidine non vitarent. Justissime ergo debacchatur in eos Omnipotens, et suæ immensitatem justitiæ manifestat in ipsis, acerbissimis pœnis ipsos affligens.

Ipse etenim ignis infernalis miro et ineffabili modo est æstuans, penetrativus et afflictivus, qui et solo adspectu ultra quam dici queat terribilis est et deformis, fœculentus, immundus ac fœtidus tanquam sulfureus: imo instar sulfurei ferventissimi ignis intensissimum ac fortissimum habet calorem, gravissimum intolerabilemque odorem; atque (ut fertur) sicut ignis iste terrenus excedit in calore ignem depictum, sic ignis tartareus excedit et vincit in calore ignem apud nos exsistentem. Ad quod allegant aliqui Augustinum, alii vero sanctum martyrem Sebastianum, qui ex instructione angelica loquebatur.

Id quoque per revelationes fide dignas et per mirabiles quosdam effectus interdum ostensum est. Nam quidam defuncti viventibus apparentes, locuti sunt hoc. Quidam etiam defuncti pœnis purgatorii deputati, ad ostendendum vehementissimum ignis calorem quo torquebantur, scintillulam sui incendii stillare fecerunt super manum aut super aliud aliquid eorum quibus apparuerunt, et verbo celerius perforabatur id super quod incidit scintillula ignis illius. Idem testati sunt quidam resuscitati a mortuis, qui ipsas inferni aut purgatorii pœnas viderunt: imo et quidam eorum eas senserunt, prout infra narrabitur. Quibusdam etiam religiosis et electis personis in visione et raptu frequenter et evidenter monstratum est istud, ut infra tangetur. Sed et tres viri qui in obitu S. Hieronymi leguntur resuscitati, de hac re recitaverunt mira et quasi incredibilia quædam: qui quum post suam resuscitationem indesinenter et amarissime atque inconsolabiliter flerent, B. Cyrillus episcopus accessit unum ex ipsis, qui inter cetera dixit episcopo, tantam esse vim infernalis incendii, quod homo eam expertus, mallet usque ad finem mundi jacere in igne ex omnibus mundi hujus ignibus congregato, quam uno die jacere in igne illo tartareo.

Legitur quoque in libro de Actibus mirabilibus S. Francisci, quod quidam vir Ordinis B. Francisci, homo magni fervoris atque arctissimæ conversationis, quadam nocte post Matutinas raptus in spiritu, vidit et sensit purgatorii ignem: qui ante pulsum ad Primas rediens ad se ipsum, putavit se annis centum et quinquaginta fuisse in illis suppliciis, tam acerba fuerunt quæ sensit tormenta. Ecce si vir ele-

Hebr. x, 29.

Ibid. VI, 6.

Scal. parad. grad. 1. ctus et virtuosus, factus in ecstasi mentis, tam graviter torquebatur in spiritu purgatorii igne, ita quod pœnam quæ vix duabus duraverat horis, putavit centum et quinquaginta annis durasse, qualis et quanta est damnatorum, imo et exsistentium in purgatorio pœna, qui igne illo sævissimo puniuntur realiter, immediate ac rigorosissime, non imaginarie tantum?

Præterea, diligentius attendamus quam vehementer calidi ignes possint produci in sæculo isto. Certe in Daniele legitur qualiter Nabuchodonosor rex Babylonis, iratus tribus sanctis juvenibus, utputa Ananiæ, Azariæ ac Misaeli, fecit fornacem septies plus succendi quam solitum fuit, succenderuntque servi regis fornacem naphtha et stuppa et pice atque malleolis, in tantum quod flamma ex fornace erumpens, diffundebatur super fornacem cubitis quadraginta novem.1 Ecce quam terribilis et intensus fuit ardor ignis illius ! Quam intolerabile ac horrendum esset jacere et inflammari in clibano tam æstuantissime calefacto ! Quis pro omnibus opibus, gaudiis et honoribus mundi istius vellet per unum diem puniri in ipso? Quanta ergo insania est, propter fœda et brevia hujus incertissimæ vitæ oblectamenta, propter perituras divitias et fallaces transitoriosque honores se ipsum exponere æternis illis inferorum incendiis?

Insuper, quantum ignis gehennalis suo calore excedit omnem ignium terrenorum calorem, tantum quoque frigus infernale sua vi et austeritate excedit ac superat omnia frigora mundi hujus. Pensemus ergo quam intolerabile nobis esset una nocte frigidissimæ hiemis nudo corpore stare in aere aut congelari in aquis. Quam acerbissima igitur pœna est infernalibus affligi, penetrari et congelari frigoribus, nec tantæ punitionis finem confidere aut habere? Nam etsi tormenta illa infernalium calorum ac frigorum quandoque interrumpuntur, nunquam tamen totaliter auferuntur; nec interruptio illa est ad relevamen aut solatium miserorum, sed ad acerbiorem et intolerabiliorem afflictionem ipsorum, quia (ut ait Scriptura) a nimio illo calore transeunt ad nivium aquas, hoc est ad intensissimum frigus :2 quæ alternatio tormentorum auget miseriam, præsertim quoniam transeunt de uno extremo contrario ad aliud extremum contrarium, hoc est de vehementissimo calore ad maximum frigus, absque temperamento et reductione ad medium.

Postremo, sicut jam dictum est de extrema et maxima acerbitate infernalium tormentorum ex parte ignis et frigoris quæ sunt ibi, sic quoque intelligendum est de reliquis suppliciis Acherontis. Quantum enim ardor et frigus gehennæ excedunt omnem calorem et frigus vitæ præsentis, tantum fœtor inferni major et gravior est omni fœtore sæculi hujus. Et idem dicendum est de tenebris, de fame ac siti, de horrore, timore, clamore et ululatu, aliisque miseriis ac tormentis quæ ibi exsistunt, quorum minima omnibus præsentis vitæ tribulationibus et pœnis sunt graviora. Et breviter, sicut nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor humanum concipere potest quæ, quanta et qualia, quam summa et gloriosa sint gaudia Beatorum in cœlis;3 ita nec æstimare valemus quæ, quanta et qualia, quam maxima atque durissima sint supplicia reproborum. Verumtamen ab igne, fœtore et frigore ceterisque inferni suppliciis reprobi punientur non uniformiter neque æqualiter, sed acerbius aut minus acerbe, secundum quod magis aut minus exstant culpabiles : sicut et Sancti in cœlo eumdem superbeatissimi Dei conspiciunt vultum, sed non æqualiter delectantur in illo, verum magis aut minus, secundum suorum exigentiam meritorum.

Footnotes

  1. Dan. III, 19, 46, 47. ↩

  2. Job xxiv, 19. ↩

  3. I Cor. II, 9. ↩

Chapter 41 of 70