Articulus 40
De diversitate et varietate tormentorum inferni.
PANIS iniqui in utero illius vertetur in fel aspidum; divitias quas devoravit evomet; caput aspidum suget, et occi- det eum lingua viperæ, et omnis dolor irruet super eum; vadent et venient super eum horribiles, omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus, devorabit eum ignis qui non succenditur. Job xx, 14-16, 22, 25, 26.
Quemadmodum enim in eodem peccato mortali sunt diversæ ac multæ deformitates atque conditiones culpam gravantes, imo in omni peccato mortali est quædam ingratitudo et irreverentia Dei, negligentia sui, excæcatio cordis, pigritia ac acedia mentis, stultitia, inobedientia, perversitas, improbus amor et complacentia vana; sic eidem peccato diversæ ac variæ pœnæ infernales debentur et infliguntur. Insuper, sicut idem peccator diversa exercet peccata mortalia, sic et diversis ac variis torquetur infernalibus pœnis: quarum quasdam sustinet successive, ut ignem et frigus; aliquas vero simul, ut ignis calorem molestissimumque fœtorem, dæmonum quoque adspectum, famem et sitim, tenebras et horrores, desperationem mœstissimam, pressuram et angustiam mentis dolorosissimam, sed et pœnam damni cunctis suppliciis graviorem, de qua infra tractabitur.
Sunt itaque diversa genera tormentorum in inferis, quorum primum, ut tactum est, ignis est, qui unumquemque juxta sua torquebit demerita:1 et quo peccatum ex ferventiori procedit affectu inordinato, tanto acerbius punietur, et intensioni vindicabitur incensione caloris tartarei; quo etiam quis in peccato vehementius delectatur, eo igne infernali dolorosius et acrius affligetur, quemadmodum in Apocalypsi Dominus loquitur: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.2 Et quoniam in vitiis carnis sunt ardor concupiscentiæ, immunditiæ fœtor et delectatio major, ideo vitia illa infernali incendio specialiter æstuante ac fœtido, utputa igne sulfureo, acerrime puniuntur. Unde asserit Augustinus: Quantum hæsit amor, tantum affliget dolor. Denique, si pro uno peccato mortali infligitur tanta punitio, quam ineffabiliter puniuntur infernali incendio ac ceteris pœnis gehennæ qui multis et magnis mortalibus peccatis inquinantur ac sordent, præsertim qui vitiosis consuetudinibus sunt oppressi? Et quamvis dictum sit supra, quod omnes damnati uno igne torquentur, videtur tamen rationabiliter dici posse, quod in diversis locis inferni sint ignes particulares, impares in calore, et quod graviora peccata in calidioribus.3 ignibus puniantur.
Secundum genus infernalium tormentorum, est acutissimum et vehementissimum frigus, quod etiam reprobos magis aut minus punit, penetrat et constringit, secundum quod magis aut minus vitiosi existunt. Specialiter quoque hoc frigore cruciantur acediosi ac pigri, qui tarditatis suæ torpore a divino retrahuntur obsequio: ideo constringuntur gehennali algore, indicibiliter tremunt, et dentibus gravissime strident.
Tertia pœna inferni, est morsus, turpistudo et horror vermium edacissimorum, juxta illud Isaiæ: Vermis eorum non morietur;4 et in Ecclesiastico: Vindicta carnis impii, ignis et vermis.5 Judith quoque ait: Dominus omnipotens dabit vermes in carnes eorum.6 Et quanto quis in vita præsenti turpioribus et innaturalioribus aut enormioribus inquinatur sceleribus, tanto illic a monstruosioribus, turpioribus, crudelioribus ac horribilioribus vermibus affligetur, mordebitur et operietur. Et quæ hic de vermibus allegantur, Haymo et alii quidam de corporalibus intelligunt vermibus, alii vero dicunt esse ea spiritualiter intelligenda.
Quarta pœna inferni, est pœnalissimus fœtor, quo odoratus damnatorum amarissime affligetur; et specialiter nominatur fœtor sulfureus, qui lamentabiliter cruciat. Unde in Apocalypsi asseritur: Pars iniquorum erit in stagno ardenti igne et sulfure.7 Una autem causa quod ignis et frigus ac fœtor inferni sunt tanti vigoris et tantæ pœnalitatis, est quoniam non ex halant, sed jugiter manent clausi in suis locis angustis, quemadmodum ardor clibani igniti et clausi est fortior. Advertamus igitur quam graviter affligeremur fœtore cloacæ et ignis sulfurei atque cadaverum, si talibus rebus alligaremur; atque ex hoc perpendere possumus quam ineffabiliter crucientur damnati fœtoribus tartari. Nam et corpora damnatorum fœtidissima erunt, quemadmodum corpora electorum suavissime redolebunt. Idcirco ex tam innumerabilibus corporibus miserorum intolerabilissimus fœtor consurget.
Quinta pœna inferni, est horrendus adspectus dæmoniorum et omnium damnatorum, quorum animæ dæmonibus in turpitudine et deformitate assimilantur, et quorum corpora post diem judicii erunt deformiora et ad intuendum horribiliora, quam quando erant in monumentis a vermibus pro media parte corrosa et serpentibus bufonibusque operta.8 Denique, si tam ineffabiliter horribile et pœnale est dæmonem unum in sua deformitate conspicere, ita ut aliqui hoc experti, testati sint se malle ardentem fornacem intrare quam diabolum sic videre: quam inopinabiliter erit pœnosum tot malignissimos, turpissimos ac furiosissimos spiritus perpetuo intueri? Nam, ut divinus Dionysius contestatur, sunt in dæmonibus protervissima phantasia amensque furor.9
Sexta inferni pœna, est ferventissima fames; et quanto quis in vita hac gulosior est, et delicatius atque intemperantius vivit, jejunia quoque Ecclesiæ frangit, et aliorum bona consumit, aut ecclesiasticos redditus indigne devorat et expendit, tanto intolerabiliori fame cruciabitur in inferno. Propter quod in Evangelio loquitur Filius Dei:10 Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. In Isaia quoque loquitur Deus iniquis et condemnatis: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis.11 Hinc in Ecclesiastico sapienter consulitur:12 Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. Verumtamen est in inferno quædam damnatorum refectio: quæ potius dici potest infectio atque afflictio quam refectio, quoniam nullum præbet solatium, nec minuit famem, sed molestissimum inducit supplicium. Scriptum est enim in Psalmo:13 Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Et per Jeremiam prophetam Dominus loquitur: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle.14
Septima pœna inferni, est ardentissima sitis, sicut jam tactum est: qua cruciabatur dives epulo, qui petivit sibi guttam aquæ pro refrigerio suæ sitis præstari.15 Hac siti præcipue torquebuntur potatores et ebriosi ac vinolenti, quibus dicitur per Isaiam: Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et ad potandum usque ad vesperam.16 Unde in Proverbiis Salomon dixit: Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur.17
Denique, præfata fame et siti potissime affligentur immisericordes, qui esurientes non pascunt pro posse, nec sitientibus poculum præbent. Hinc diviti qui non contulit inopi Lazaro micam, denegavit Dominus aquæ guttam. O quam inæstimabiliter torquebuntur hac fame et siti, qui variis generibus pretiosorum ciborum ac potuum replent corpora sua (quod aliqui faciunt etiam ex ecclesiasticis bonis), nec compatiuntur pauperibus, et vix siccum panem aut haustum cervisiæ tribuunt eis! Porro, quam pœnale sit magna siti affligi, constat ex eo quod filii Israel circumvallati leguntur dixisse: Sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior fit in ariditate sitis.18 De afflictione quoque famis ait Jeremias in Threnis: Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame.19 Quumque sitis oriatur ex calore atque labore, maxima et pœnalissima est sitis damnatorum, quum æstuantissimo torqueantur calore incessabilique labore, quemadmodum in Apocalypsi legitur : Fumus tormentorum eorum ascendet in sæcula sæculorum, et requiem non habent die ac nocte.20 In Psalmo quoque scriptum est de iniquo :21 Laborabit in æternum, et vivet adhuc in finem.
Octava pœna inferni, est ligatio et vinculatio damnatorum, prout in Evangelio Dominus loquitur de damnando :22 Ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores. In inferno namque potissime adimpletur quod Salomon dixit : Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.23 Hinc Isaias propheta asseruit de iniquis : Congregabuntur in congregatione unius fascis, et claudentur in carcere.24 De quibus apud Matthæum Christus perhibet se dicturum : Alligate ea (puta zizania, per quæ reprobi designantur) in fasciculos ad comburendum.25
Nona est horrenda caligo. Cujus figura in Ægyptiis præcessit, apud quos fuerunt tribus diebus tenebræ tam densæ quod palpari valebant :26 quibus tenebris infernalis caligo mirabiliter horribilior est; propter quod a Job infernus vocatur terra operta mortis caligine, terra miseriæ et tenebrarum.27 Verumtamen, quia damnati, juxta præhabita, se invicem ad miseriarum et pœnarum suarum augmentum conspicient, ignis infernalis tantum de luce tristi habebit, ut se mutuo possint inspicere. Nec obstat quod super prædicta verba beati Job S. Gregorius scribit : Ignis infernalis concremationem habet, sed lumen non habet; flamma illa comburit, sed tenebras non expellit. Nam subdit ibidem : Quamvis ignis illic ad consolationem non lucet, tamen ut magis torqueat, ad aliquid lucet, quia sequaces suos secum in tormentis, flamma illustrante, reprobi sunt visuri. Ignis itaque qui in obscuritate cruciat, lumen ad tormentum servat.
Decima pœna inferni, est turpissima, horribilissima ac fœdissima dispositio loci, cujus turpitudini et fœtori, immunditiæ et horrori nulla cloaca, nulla putredo, nullum desertum, nullum cadaver poterit comparari, prout de hoc infra plenius disseretur.
Undecima pœna inferni, est pœna damni, videlicet carentia beatificæ visionis et privatio omnis salutis, inopia maxima desperatioque extrema : de quibus infra dicetur.
Aliæ quoque plurimæ pœnæ sunt in damnatis, videlicet mœror, dolor et pavor : mœror de bonis omissis, dolor de tormentis semper præsentibus, pavor de malis futuris et nunquam terminum habituris. Insuper, ineffabiliter odiunt Deum, et invident beatitudini ejus ac omnium electorum.
Amplius, sicut Tullius scribit, octo genera pœnarum erant in legibus humanis et in jure civili : damnum, vincula, verbera, talio, ignominia, exsilium, mors et servitus. Quæ omnia in damnatis exsistunt. Est namque in eis damnum, quoniam perdiderunt summum, infinitum et incommutabile bonum, videlicet Deum et universa spiritualia dona ejus, gratiam et virtutes, gloriam et salutem. De pœna verberum dictum est. De quibus et Salomon in Proverbiis ait :28 Mallei percutientes parati sunt stultorum corporibus. De pœna talionis in Apocalypsi habetur : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum.29 Quod non est intelligendum quasi in inferno aut etiam in purgatorio non sit major afflictio pro peccato quam in vita hac fuit delectatio in peccando ; sed comparatio illa intelligenda est in genere, quia quo major est in peccando voluptas, eo pœnalior infligitur pro peccato calamitas. De pœna vero ignominiæ scriptum est in Proverbiis : Turpitudinem et ignominiam congregat sibi iniquus, et opprobrium illius non delebitur.30 Unde per Jeremiam Dominus protestatur : Dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ nunquam oblivione delebitur.31 De pœna exsilii exponitur illud :3233 Et clausa est janua ; et quod Judex dicturus est : Projicite eum in tenebras exteriores; atque quod loquitur Isaias:34 Tollatur impius ne videat gloriam Dei. De pœna mortis infernalis fertur in Apocalypsi: Pars eorum (id est retributio et merces omnium iniquorum) erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda.35 De pœna servitutis ait beatissimus princeps Apostolorum: Iniqui sunt servi corruptionis;36 Christus quoque apud Joannem:37 Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
Postremo, prædictis consonat quod in Legenda S. Joannis apostoli recitatur, quemadmodum juvenis quidam a S. Joanne apostolo resuscitatus a morte, multa narravit de gloria paradisi, et de tormentis inferni, de quibus specialiter octo narravit, quæ continentur his metris:
Vermes et tenebræ, flagellum, frigus et ignis, Dæmonis adspectus, scelerum confusio, luctus.
Ecce quæ et quanta, quam incomparabilis et immensa atque perpetua est miseria, pœna, infelicitas damnatorum. Et certe qui ex prædictis descriptionibus earum non perterretur, obtenebratus et obstinatus est corde, nec spiritualiter sentit, sed mortuus est. Verumtamen resipiscat et de vitiorum profundo emergat, atque ad ista consideranda erigat oculos cordis. Et omnis quem adhuc peccatum delectat, horum considerationem et timorem imprimat suæ menti, ut saltem tantorum horrore suppliciorum retrahatur a vitiis, et ad salutaria dirigatur. Qui autem jam cœpit introire viam virtutum, ex horum consideratione omnem instabilitatem et torporem abjiciat: imo cunctis credentibus vertantur in nausea et horrorem cuncta oblectamenta carnalia vanitatesque sæculi, per quæ ad tantas pervenitur calamitates inferni.
Footnotes
-
art. præced. ↩
-
Apoc. XVIII, 7. ↩
-
art. præced. ↩
-
Is. LXVI, 24. ↩
-
Eccl. VII, 19. ↩
-
Judith XVI, 20, 21. ↩
-
Apoc. XXI, 8. ↩
-
Luc. XVI, 24. ↩
-
De Divin. nom. c. IV. ↩
-
Luc. VI, 25. ↩
-
Is. LXV, 13, 14. ↩
-
Eccl. XIV, 17. ↩
-
Ps. XLVIII, 15. ↩
-
Jer. XXIII, 15. ↩
-
Luc. XVI, 19-26. ↩
-
Is. V, 11. ↩
-
Prov. XXIII, 20, 21. ↩
-
Judith VII, 17. ↩
-
Thren. IV, 9. ↩
-
Apoc. xiv, 11. ↩
-
Ps. xlviii, 9, 10. ↩
-
Matth. xxii, 13. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Is. xxiv, 22. ↩
-
Matth. xiii, 30. ↩
-
Exod. x, 21, 22. ↩
-
Job x, 21, 22. ↩
-
Prov. xix, 29. ↩
-
Apoc. xviii, 7. ↩
-
Prov. vi, 33. ↩
-
Jer. xxiii, 40. ↩
-
Jer. xxii, 13; xxv, 30. ↩
-
Matth. xxv, 10. ↩
-
Is. xxvi, 10, juxta LXX. ↩
-
Apoc. xxi, 8. ↩
-
II Petr. ii, 19. ↩
-
Joann. viii, 34. ↩
Chapter 42 of 70