Skip to the text

Articulus 41

De universitate infernalium tormentorum.

DABO eos in vexationem, in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium sempiternum, eo quod non audierint verba mea, id est, præcepta mea non impleverint, dicit Dominus. Jer. xxix, 18, 19.

Hoc requirit divina justitia, quod sicut peccator toto corpore et anima et omnibus membris corporis ac viribus animæ Deum offendit, sic in inferno puniatur in omnibus istis. Illaque membra ac vires in quibus plus viguit impia delectatio et quæ magis servierunt peccatis, horribilius atque acerbius punientur: ut luxuriosi in pudendis, gulosi et garruli in lingua et ventre. Tunc ergo singuli sensus exteriores ac interiores et aliæ vires singulis ac propriis affligentur suppliciis. Erit in appetitu sensitivo insensatissimus furor, phantasia proterva, invidia mordax, rancor amarus, tristitia opprimens, timor penetrans, dolor absorbens.1 Peccator enim videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet. Erit quoque in eis irrationabilis concupiscentia: quia ad carnalia, terrena et vana, in quorum vitiosis affectibus obierunt, actu vel habitu afficientur. Erit item in eis pœnitentia de peccatis, non in quantum peccata sunt inhonorativa offensivaque Dei, et vilia ac turpia in se ipsis, sed in quantum per peccata meruerunt ac inciderunt tot et tantas miserias. Tunc penetrabunt eos torsiones et dolores incomparabiliter pœnalius quam parturientes.2 Denigrata erit facies eorum super carbones; et facies combustæ, vultus eorum.3 Tunc levabuntur in contis, et recludentur in ollis ferventibus.4 Habebunt miserrimi conturbationem et compressionem in cerebro, planctum in oculis, stridorem in dentibus, fœtorem in naribus, clamorum et ululatuum resultationes in auribus, sitim in lingua, famem in stomacho, vincula in manibus ac pedibus, et nunc infernalis incendii ardorem, nunc intolerabilia frigora in omnibus membris. Intellectus erit plenus errore et falsitate, excæcatione erroneisque judiciis, et ut sanctus ait Hieronymus, nihil poterit cogitare nisi ad quod eum impulerit vis doloris, ita quod nihil poterit considerare ex cujus consideratione posset aliquo modo mitigari acerbitas afflictionis. Ea vero quæ augent miseriam, bene attendet: ut quod damnatio erit æterna, quod Omnipotenti resistere nequit, quod electi sunt pleni omni felicitate et gloria. Ex quibus considerationibus concipient damnati gravissimam desperationem et odium Dei, atque invidiam Beatorum. Sicque voluntas damnatorum erit odio Dei plena, de beatitudine electorum invida, et obstinata in omni malitia. Memores quoque erunt præteritarum deliciarum et vanitatum quas amaverunt et habuerunt, et tristabuntur quod eis amplius frui non poterunt.

Hinc ait Gregorius: Miro et horrendo modo erit miseris dolor cum timore, ardor cum obscuritate; et in eorum afflictione ipsa tormenta a suis qualitatibus discordabunt, eo quod a Creatoris voluntate miseri discordes fuerint. Fit ergo eis mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu: quia eorum mors perpetuo vivit, finis eorum incessabiliter incipit, et defectus deficere nescit; mors perimit, nec exstinguit; dolor cruciat, et pavorem non fugat.

Denique, qui nunc ad libitum suum liberius evagantur, discurrunt, saltant, chorizant, plaudunt, equitant, et ad vitia properant, tunc arctius et violentius æternis vinculis constringentur, et in angustissimis foveis ac caminis tenebuntur conclusi. Et quanto quis nunc in sensibus ac sensibilibus abundantius ac vitiosius delectatur, tanto tunc in sensibus suis acerbius æternaliter affligetur.

O qualiter tunc affligentur in visu, qui modo in adspectu mulierum, spectaculorum, chorearum et consimilium vanitatum impie gloriantur! Qualiter tunc affligetur auditus eorum qui in cantilenis et musicis, in verbis vitiosis et vanis, in fabulis et scurrilitatibus modo lætantur! Qualiter tunc in tactu et gustu affligentur lubrici et gulosi! Qualiter ab infernalibus monstruosissimis ac turpissimis serpentibus, bufonibus et draconibus amplexabuntur, transfodientur et torquebuntur, et maxime hi qui vitiis contra naturam sceleratissime inquinantur! Pensemus quam ineffabilis pœna esset, a magno dracone capi, constringi pedibus ejus, involvi spiris et venenis ejus transfigi, et in tali supplicio permanere. Quale ergo erit tormentum, ab infernalibus feris ac belluis, serpentibus, basiliscis, bufonibus et draconibus in sempiternum excruciari? Erunt enim hæc omnia in inferno, sive per veritatem naturæ, sive per æquivalentiam pœnæ. Advertant hæc homines molles et delicati, deliciis assueti ac teneri, qui nunc morsum pulicis ferre non queunt, qui flammam candelæ in digito quasi gladium horrent ac fugiunt. Qualiter sustinebunt pœnas præfatas? Imo, quum revera unicuique nostrum molestissimum esset, per unum annum indesinenter et sine corporis revolutione jacere in lecto molli, qualiter præfata poterimus sustinere tormenta?

Despiciamus ergo viriliter et constanter mundana solatia, carnalia oblectamenta universaque vana ac impia, et arctam viam salutis, pœnitentiæ opera, exercitia sancta virtutum ferventer aggrediamur, confidentes in Domino, et ejus implorantes auxilium. Nec denegabit nobis adjutorium suum. Sicut enim veraciter dixit, Arcta est via salutis; et rursus, Nisi pœnitentiam egeritis, omnes simul peribitis:5 ita vere locutus est, Omnis qui petit, accipit; itemque, Jugum meum suave est, et onus meum leve.

Ex his considerationibus quidam compuncti sunt et conversi: quemadmodum nobiles quidam pueri religionem ingressi, qui quum a deceptoribus amicis rogentur exire, quia delicate nutriti non possent rigorem claustralis vitæ sufferre, sagaciter responderunt. Nam unus talium dixit: Si rigorem religionis ac pœnitentiæ nequeo tolerare, inferni supplicia qualiter tolerabo? Alter respondit: Quia delicate nutritus sum et gravia ferre nequeo, potius elegi et volo modicum istum rigorem perpeti propter Deum, quam post vitam præsentem incomparabiliter graviora pati tormenta.678 Tertius dixit: Quod viribus meis portare non valeo, auxiliante gratia Dei hilariter adimplebo. Sic et Fulco joculator, perpendens sibi intolerabile esse jugiter jacere in lecto mollissimo, ex infernalium timore tormentorum intravit cœnobium, in quo tam laudabiliter vixit, quod sublimatus fuit ad episcopale fastigium. Hinc quidam sanctorum Patrum dixit Fratri cui molestum erat sedere solum in cella: Si futura supplicia rite attenderes, libenter in cella solus sederes, quamvis cella tua vermibus esset repleta usque ad collum tuum. His itaque exemplis ac documentis ædificemur.

Footnotes

  1. Ps. cxi, 10. ↩

  2. Thren. iv, 8. ↩

  3. Is. xiii, 8. ↩

  4. Amos iv, 2. ↩

  5. Luc. xiii, 3, 5. ↩

  6. Amos xi, 30. ↩

  7. Matth. vii, 8. ↩

  8. Matth. vii, 14. ↩

Chapter 43 of 70