Articulus 42
De gravitate pœnarum inferni ex parte magnæ miseriæ et desolatissimæ societatis damnatorum.
ULULABIT Moab ad Moab, universus ululabit. Is. XVI, 7.
Verbum illud commune, Solatium est misero habere socium in sua miseria, in damnatis locum non habet: imo qui in vita præsenti sunt familiarius sibi conjuncti in vitiis, magis se mutuo odio habebunt in tormentis, eo quod unus fuerit alteri causa aut occasio majoris damnationis. Similiter, qui hic carnalius amant se invicem, ibi graviorem contra se invicem habebunt rancorem, quia se invicem traxerunt ad tantam calamitatem. Insuper tanta est deformitas damnatorum, quod mutuus adspectus auget in eis dolorem magis quam præstet solatium. Suis quoque clamoribus, ululatibus ac horribilibus apparatibus augent miseriam mutuam. Quamvis etiam ex invidia uni complaceat damnatio et ærumna alterius, tamen hoc ipsum cedit eis in majus gravamen, quibus omnia cooperantur in malum.
Verumtamen his objici potest, quod Ezechiel ait: Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua.1
A Et loquitur ibi Propheta ad litteram de Pharaone ac populo suo damnatis, aliisque regibus et eorum exercitibus condemnatis, ex quorum damnatione dicit Ezechiel Pharaonem esse consolatum de sua ac plebis suæ damnatione. Unde et Hieronymus ait ibidem: Leviora sua æstimavit tormenta consortio plurimorum.
Ad hoc respondendum, quod in inferno nulla est consolatio fixa et reputanda, quoniam ex vehementia et acerbitate infernalium tormentorum mox taliter absorbetur, ut nullius exsistat momenti. Et quamvis ex una parte aliquantulum consolationis proveniret damnatis ex aliorum damnatione, tamen ex alia parte atque ex aliis multis causis, multo amplius augetur et aggravatur eorum miseria ex aliorum damnatione: quemadmodum etiam pœna dæmonum augmentatur ex damnatione eorum quos trahunt ad vitia et tormenta, quamvis illorum damnationem ex invidia ac malitia cupiant ac procurent.
Hinc legitur de quodam parente, quod una cum filio suo fuit damnatus, et ostensum erat cuidam fideli in visione, quod pater ille et filius suus se invicem gravissime afflixerunt et maledixerunt. Nam pater dixit ad filium: Tu mihi es causa tantæ damnationis, quia ut te ditarem et exaltarem, temporalia congregavi et cupidus fui. Filius vero dixit ad patrem: Tu mihi es causa hujus miseriæ, quia a Dei servitute me retraxisti, et ne te offenderem, mansi in sæculo. Hoc advertant parentes ac soboles qui se mutuo amant carnaliter atque in mundo quærunt se exaltare.
Footnotes
-
Ezech. XXXII, 31. ↩
Chapter 44 of 70